List #2563
Ermland (Warmia) Chapter do Ioannes DANTISCUSFrauenburg (Frombork), 1542-04-25
odebrano Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1542-04-26 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia insignis ecclesiae Warmiensis antistiti, domino et pastori nostro gratioso
Reverendissime in Christo Pater, excellentissime antistes et domine, domine gratiose.
Obsequia nostra indefessa sint Reverendissimae Paternitati Vestrae in officiosa commendatione exhibita.
Reverendissime ac gratiose Domine.
Accepimus, quae Reverendissima Paternitas Vestra nobis scribere dignata est de sacerdote et eidem irregulariter nupta, ab apostasia ad gremium universalis ecclesiae paenitentia conversis etc. Et cognoscimus sacerdotem Vestrae Reverendissimae Paternitatis votis in omnibus respondentem. Ipsa autem nupta, cum hic non haberet in dioecesi locum, ad suae gregis caulas, in Regium Montem scilicet, regressa est. Et non possumus non laudare Vestrae Reverendissimae Paternitatis fervorem et studium, quod gerit, in sincerae religionis nulla sorde haereseos maculatam professionem, in qua manu tenenda Vestrae Reverendissimae Paternitati pro viribus libenter adiutores erimus.
Ceterum, Reverendissime ac Gratiose Domine, litteras et concordiam de aquis communibus et mixtis etc. inter olim reverendissimum dominum episcopum Lucam et magistrum olim ordinis Fredericum ducem Saxoniae etc. factam, de qua Reverendissima Paternitas Vestra tum et nos a senatu Gdanensi in certis ipsorum causis requisiti fuimus, nec hic praeter earum copias, nec in Allenstein repperimus. Rescribitur tamen nobis a venerabili confratre nostro, domino Achacio, quod olim, tempore bonae memoriae domini Mauricii missus fuerit in eodem aquarum negotio cum dictis originalibus litteris ad modernum principem, et legatione ibidem absoluta ad reverendissimum dominum Mauricium rediisse atque eidem litteras memoratas reddidisse. Quandoquidem autem non parum ad nostra et communia, et privata cuiuslibet iura faciant, humiliter rogamus, non sit Reverendissimae Paternitati Vestrae molestum committere, omnes thecas revidere et nos hac cura liberare. Veremur principem, ut sunt nunc tempora et homines, non quieturum, sed capta occasione quacumque nobis negotium facturum, merituri hoc obsequiis nostris erga Reverendissimam Paternitatem Vestram.
Quam gratiae Iesu Christi in longum committimus semper paratissime.
Warmiae, 25 Aprilis anno 1542.
Eiusdem Reverendissimae Paternitatis Vestrae officiosissimi praelati, canonici et capitulum ecclesiae Warmiensis