List #431
Cornelis DE SCHEPPER do Ioannes DANTISCUSBrussels, 1529-06-25
odebrano Piacenza, [1529]-10-02 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Magnifico Domino Ioanni Dantisco, serenissimorum Poloniae regis et reginae apud sacram caesaream maiestatem oratori etc., domino et maiori honorandissimo
Apud sacram caesaream maiestatem
Salutem.
Ecce, de quo toties mentionem fecimus, ad vos venit Severinus Norby Neptuni filius expertus Russum praeter ius gentium infidissimum, regem vero tuum, cui hostis fuerat, et in inferendis Gdanensibus tuis damnis acerrimus et vigilantissimus, mitis[si]mum et humanissimum. A quo Vylnae et susceptu[s] est honorifice, et donatus muneribus non ab il[lius m]aiestate solum, verum etiam a reverendissimo domino episcopo [Ploc]ensi et ab aliis. Hominem nosti. Oro te, ut experiatur te sibi amicum et favorabilem, prout regem tuum expertus est, ne minorem in te amicitiam reperiat, quam in tuis princi <pi> bus. Scio, quid facturus sis, hominem enim nosti. Neque commendabo illum tibi, virtutibus satis commendatur. Ideoque, ut paucis tecum agam, praesta off[iciu]m amico viro, fortissimo nobili, [hosti] Ruthenorum et qui aliquando insignem vobis op[eram] poterit navare. Et vale.
Datum Bruxe[ll]ae, XXV-o die mensis Iunii anno Domini XV-c XXIX-o.
Tuus ex animo frater et filius Cornelius Duplicius Scepperus