List #757
Iacobus ROBBIUS Aldenardus do Ioannes DANTISCUSGhent (Gandavum), 1532-02-23
Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Magnifico ac sublimi Domino, domino Ioanni Dantisco, Culmensi episcopo et Poloniae regis oratori celeberrimo
Antwerpiae
Rediens pridie ex scribatu, clarissime Praesul, ubi perpetuo molam circumaro, offendi, nihil tale suspicans, Michaelem tuum, qui tametsi alioqui gratissimus est, hoc nomine tamen fuit perquam acceptus, quod ab heroe Dantisco venit, uti et ceteri omnes sunt, qui vel minimum iota de illo referant, atque inveni illum mensae accinctum cum coepulonibus Carolo Utenhovio et Iodoco eius agnominis.
Michael te belle valere dixit et, si quid ad te litterarum vellem, mox a prandio avolaturum. Et ubi post aliam atque aliam rogationem diei moram ab eodem non impetro, ita mecum inquio(!): etiam si ventrem tam famelicum quasi vulturem habeat(!), hoc prandio privabo, non continebo calamum, quin magnifico ac viro principi, venerando Ioanni Dantisco episcopo Culmensi salutem dicam, licet hoc ieiune tam litteris, quam arte facturus sim.
Salve itaque, omnibus modis honorandissime Praesul. Mens adest plura addere, ceterum tempus abest. Hoc unicum unice te quaeso atque obsecro, Robbium tuum, qui in diario magni cuiusquam et praepotentis viri locum occupat, semper commendatissimum habere digneris, quandoquidem hoc loco apud te illum dignatus es, qui etsi humilis et indignus umbrae tuae servus, eius tamen est in te animi, ut se, familiam et supellectilem usibus tuis exponere non refutabit. Maiora tibi reges et principes debent.
Vale, humanissime vir.
Gandavi, ex aedibus Utovianis, XXIII-a Februarii anno XXXII, calculo Romano.
Servus tuus Iacobus Robbius Aldenar[dus]