List #2755
Piotr KMITA Sobieński do Ioannes DANTISCUSWiśnicz, 1544-09-07
odebrano Graudenz (Grudziądz), 1544-10-01 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo [Patri] Ioanni Dei gratia [episcopo Var]miensi etc. amico ... [obsequentissimo]
In proprias manus
Cito
Reverendissime in Christo Pater, domine, domine amiceque mihi honorandissime.
Salutem plurimam et servitia mea amica commendatione.
Quia me a Vestra Reverendissima Paternitate redamari sciam videamque pondus omnium istius Ducatus Prussiae in ea cumprimis verti et consistere, causam huius Theophili Michorowski, clientis mei, in comitiis Prussiae proxime transigendam Vestrae Reverendissimae Paternitati commendare duxi. Et quidem illam causa mea sibi velle bene consultum iri dubito minime, quod vero principe istic loco Vestra Reverendissima Paternitas constituta est, posse video.
De integritate itaque suae causae ille dicet coram, quod vero in me est, mihi factum interpretabor. Quantumcumque causam ipsius Mychorowski auctoritate et ingenio suo promoverit illic per occasionem pari voluntate et officiis Vestrae Reverendissimae Dominationis eiusve itidem patrocinio addictis non minus amanter quam diligenter gratificaturus.
Illaque ut longum feliciter valeat et me, ut solet, redamet, cupio ab animo.
Datis ex Visnice, die Domini ante diem Natalis Virginis Mariae Sacrum anno 1544.
Eiusdem Vestrae Reverendissimae Paternitatis totus et sincerus Petrus Cmita comes in Visnicze idem manu propria subscripsit