Letter #6367
Ioannes DANTISCUS to Anselmus, a parish priest in Mehlsack (Pieniężno) & VicarsHeilsberg (Lidzbark Warmiński), 1545-07-03
Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Ioannes Dei gratia episcopus Varmiensis honorabili domino Anshelmo parocho in Melsac et universis presbyteris curatis sub eadem sede constitutis
Salutem in Domino.
Quoniam nos Divina Scriptura docuit et ecclesiae consuetudo confirmavit, quod sancta et salutaris sit oratio, quae pro defunctis Domino offertur, ut a peccatis solvantur propitiumque iudicem inveniant, debemus indifferenter orare pro spiritibus fidelium defunctorum, ut sit illis salus aeterna ac perpetua sanitas, gaudium et refrigerium sempiternum. Imprimis tamen maxime rogare oportet pro regibus et iis, qui in eminentiore loco constituti fuerunt.
Cum itaque serenissima princeps Elizabeta, Ferdinandi Romanorum regis filia, serenissimi domini, domini nostri Sigismundi iunioris Poloniae regis carissima coniunx, superioribus diebus in flore aetatis ante tempus rapta, naturae debitum solvit atque, de hac lacrimarum valle sublata, in alteram vitam transiit, hortamur vos in Domino et in virtute sanctae oboedientiae mandamus vobis, ut postquam nostras litteras acceperitis, primum id populo denuntietis, deinde sequente Dominica publice in ecclesiis vestris vigilias et missas defunctorum pro eius anima sollemniter instituatis, magistratus populumque, ut huiusmodi officiis , quando pro dormitione eius sacrificium celebrabitur, intersit atque oblationes, eleemosinas, orationes, deprecationes aliaque pietatis officia pro anima defunctae cum devotione debita ut faciat diligenter, hortemini, pulsatis campanis, collocatis fraternitatum candelis et aliis istiusmodi regalibus sollemnibusque exsequiis exhiberi solitis et consuetis, sub oboedientia non secus facturi.
Volumus autem hanc nostram requisitionem de vicino ad vicinum plebanum cum subscriptionis nota transmitti et postremo ad cancellariam nostram more solito referri.
Datae in arce Helsperg, III Iulii 1545, sub sigillo nostro.