Reverendissimo in Christo patri et domino, domino ⌊Ioanni⌋ Dei gratia episcopo Culmensi, fratri et amico carissimo ac honorando
Reddidit mihi hodie litteras Reverendissimae Dominationis Vestrae iuvenis magnifici domini palatini Culmensis, quibus breviter respondeo nihil eorum, quae ex me scire cupit Reverendissima Dominatio Vestra, per sacram ⌊regiam maiestatem⌋ ad me esse scriptum neque aliud quicquam in novis habere quam nudius tertius per secretarium eius Reverendissimae Dominationi Vestrae et scripsi et nuntiare feci. De loco ⌊conventus⌋ proximi pro 1534-09-29⌊festo Michaelis1534-09-29⌋ celebrando in hunc diem commodiorem non video quam est ⌊Elbingum⌋, adhuc a contagione pestis purum et in quod magnificus dominus palatinus Marienburgensis, dominus item castellanus Gedanensis atque etiam Gedanenses consentiunt venturique sunt. De palatino Pomeraniae ignoro, habiturus tamen est cum ipso dominus palatinus Marienburgensis intelligentiam, spero eum voluntati ceterorum dominorum unanimiter in ⌊Elbingum⌋ consentientium non refragaturum. Quo si dominus castellanus Culmensis venire non vult, deque susque ferendum esse censeo. Neque nobis decorum immo magis ignominiosum esset omnes nos unum sequi. Ceterum si in ⌊Elbingum⌋ pestis veniret, ubi tunc conveniendum esset, dubius sum. Illud tamen domini Elbingenses mihi per litteras polliciti sunt velle me de hoc, si pestis ibi grassari inciperet, cum primis facere certiorem. Quos confido sinceros in hoc fore etc. Neque ⌊Novum Forum⌋ mihi remotum videri deberet, si illic aura pura futura esset, sed non videtur pro honore omnium nostrum esse, si illuc ab uno traheremur. Persevero itaque in hoc, quod ⌊Elbingi⌋ conveniamus. Cetera Deo bene volente coram. Interea Christus Reverendissimam Dominationem Vestram salvam et florentem conservet precor et opto.