Reverendissimo ac magnifico Domino, domino ⌊Ioanni Dantisco⌋ episcopo Culmensi, serenissimi ⌊regis Poloniae⌋ oratori, etc.
Reverendissimo atque Illustrissimo Domino, domino Ioanni Dantisco episcopo Culmensi Iacobus Gratianus Alderetus salutem plurimam dicit.
Exspectabam in dies aut potius in horas litteras tuas, quibus meis pluribus exemplis ad te missis responderes. Sed cum eas tardiores prospicerem et ⌊caesar⌋ in ⌊Aragoniam⌋ iter adornaret, non mihi quicquam fuit prius, quam filiam tuam ⌊Ioannam Dantiscam⌋ a ⌊matre⌋ abducere et cum omni devotione facessere id, quod postea etiam nihilo plus habiturus eram facturus, hoc est eam uxorem ducere. Itaque pridie Calendas Iulias convocatis amicis non parvae auctoritatis, qui sua praesentia sponsalia mea dignati sunt honestare, in hospitio ⌊Fuggarorum⌋, ut convenerat, bonis auspiciis ⌊filiam tuam⌋ sponsam accepi. Quam postridie satis honorifice cum ⌊matre mea⌋, femina gravissima et honestissima, in vicum prope ⌊Metinam del Campo⌋ misi, ubi mater et domum et praedia habet, nimirum ut apud eandem ageret, discens et bonos mores et munia honestae mulieris, quae apud matrem ⌊Isabellam⌋ neutiquam didicisset. Interim dabitur opera, ut ipsa domina ⌊Isabella⌋ mutato instituto vitae frugi sit, quod omnino pollicetur, ubi et favorem et liberalitatem tuam,
quam a nobis stipulata est, fuerit experta.
Vale Praesul Reverendissime.
⌊Vallisoleti⌋, pridie Nonas Iulii 1537.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Tuae humillimus servus ⌊Iacobus Gratianus Alderetus⌋
Postscript:
Domina ⌊Isabella⌋ socrus petiit a ⌊Fuggaris⌋ viginti ducatos, quos tu scripseras illi datum iri, cum ⌊filiam⌋ a se mitteret, sed illi respondent, nihil tale a te in mandatis habere, quare ne coacta egestate consilium recte vivendi mutet, ipse illi suppedito. Optarim sis memor illius quo sibi consulat vel nubat.
Vale.