Cum exspectassem hactenus ⌊dominorum Thorunensium⌋ responsum, accurrit hodie pedester illorum nuntius litteras illorum afferens, quae inspectae, repertae sunt ⌊capitulo Vladislaviensi⌋ non mihi inscriptae, per errorem, ut puto, commutatis litteris. Moram conicio inde accidisse, quod in huiusmodi non solent explicare sententiam suam, nisi communicato cum aliis civitatibus consilio. Ita frustratus exspectatione mea ac arbitratus non convenire, ut diutius Reverendissima Dominatio Vestra distineatur, quin huic deliberationi manum extremam possit apponere, misi hunc servitorem meum, rogans, Reverendissima Dominatio Vestra me velit certiorem facere, quid de conventu nostro futuro decernat, quo et ego queam me iuxta haec comparare.
Ex ⌊Gedano⌋ mihi scribitur conventum ante 1539-09-29⌊festum Michaelis1539-09-29⌋ non futurum, quod unde noverint, miror. Quicquu Qualecumque hac in re constituetur, id illustrissimo domino ⌊duci⌋ rescribendum existimo, secundum quod sua quoque negotia componere possit.
Narravit pridem mihi ⌊cancellarius⌋ meus quondam ⌊Iacobum Glasnotzki⌋ de Trusczyn consti testamento facto constituisse episcopum Culmensem pro tempore existentem supremum testamentarium et ⌊filii⌋ sui parvuli tutorem, fidem mihi addidit, quod repperi hic privilegium villae Marienfelt a Reverendissima Dominatione Vestra relictum. Inde persuasus ingessi me administrationi tutelae, cum propinquis pull ⌊pupilli⌋ non una suscepta concertatione, qui me insalutato ex debitoribus written over is⌈isoribusoribus written over is⌉ passim exegerunt pecunias hisque in rem suam abutuntur. Nunc vero, cum testamenti copiam perlego, reperio non episcopum pro tempore, sed nominatim Vestram Reverendissimam Dominationem constitutam, unde video imprudentem me alienam sumpsisse facultatem, cogorque ex convento hodie mittere in Hogenstein dictum privilegium, quod emptori persoluta pecunia reddatur coram iudicio, mandavique omne aes illud ⌊huc⌋ perferri et apud magistratum reponi, cum hic tantum possesiones habeat pupillus, et testamentum episcopo concedat potestatem decernendi, quo in loco pecunia debeat asservari. Quibus in rebus si impegi, abusus potestate Reverendissimae Dominationis Vestrae, imputet id ignorantiae meae et perspectae utilitati ⌊pupilli⌋. Iam vero cognita rei condicione me exonerabo, relaturus omnia ad Reverendissimam Dominationem Vestram.
Cui me offer observanter commendo, cupiens eandem optime valere.