Scire imprimis dignetur Vestra Dominatio ⌊caesaream maiestatem⌋ ⌊Wormatiam⌋ non ituram, deinde etiam in Hungariam quidem, etiam si hic constet ⌊imperatorem Thurcarum⌋ maiori quam antehac exercitu in ⌊Hungariam⌋ adventare, certo oppugnaturum ⌊Viennam⌋ et alias regiones vastaturum, adducturum 40 milia hominum fossorum, qui ⌊Budam⌋ et alias occupatas in Hungaria nuper arces muniant. Interim dum res Turca in ⌊Austria⌋ et ⌊Hungaria⌋ reliquas gerat, mansura hic est ⌊sua maiestas⌋ ⌊Bruszlae⌋ ad duos menses curandae valetudinis causa, in Maio visura est omnes hic in ⌊inferiori <Germania>⌋ et aditura hereditarias regiones, toto anno paratura bellum in ⌊Hungaria⌋ ad consequentem aestatem, passuram aequo animo hoc anno, si hostis etiam magnum in ⌊Austria⌋ daret damnum. De concordia principum ⌊regis Franciae et Angliae⌋ laboraturus etiam interim est, quod antehac ⌊suae maiestati⌋ maxime, nec quicquam tamen, fuit curae. Et toto hoc anno de principum Germanicorum concordia, de constituendae ecclesiae vera forma acturum et nihil praetermissurum apud omnes Christianos principes, quod ad communem consensum de bello Thurcae inferendo pertinere videret. De pace inter ⌊suam maiestatem⌋ et ⌊regem Galliae⌋ ita habeat Dominatio Vestra deliberasse suam maiestatem, utrum provinciam ⌊Aurelio duci{s} filio⌋ daret. Nam ⌊Flandriam⌋ cum filia, an vero ⌊Mediolanensem ducatum⌋ cum nepte, data et relicta erat enim ⌊suae maiestati⌋ in condicionibus deliberandi ea de re potestas ad quattuor mensium spatium diesque erat 18 Ianuarii, qua sua maiestas declaratura esset regi Gallorum animi sui sententiam, sed quia eo tempore in Gaudo fuit sua maiestas aegrota, miserat per celeres equos in Galliam ad regem virum ex Burgundia, dominum Andilotum, quo apud suam maiestatem, cum a domino Granvello discessere, nemo est, qui sit ex intimioribus suae maiestatis gratia maiore, itaque apud regem Galliae egit nescio quid, celabatur enim, multi tamen suspicabantur, ut excusasset suam maiestatem, quod aegrota et infirma diei, quae erat declarandi animi tempus, non potuit sua maiestas ex foedere satis adhuc deliberare die, oraturum tamen cum sana fuerit brevi manentque hic Bruszlae adhuc obsides illi a rege Galliae missi, facta illa in bello pace, quorum normam praescripsi
antehac Dominationi Vestrae. Num autem datura esset sua maiestas Mediolanum potius cum nepte, an vero filiam cum Flandria, hominum erat diversa opinio et disputatio. Certum est caesareae maiestati ad extremum graves visas esse condiciones, pacem istam duris sibi condicionibus reique publicae Christianae causa se fecisse, bello ab hoste non tam coactam, ut tamen liberior sua maiestas ad defendendam rem publicam Christianam esset contra Turcorum impetus, ad pacem faciendam facile adductam et ut magis sibi regem Galliae devinceret, concessisse illi de suo iure multum. Nam aut Flandriam aut Mediolanum dandum, utrumque certe magnum et quod a maiestate sua magni fit. Miserat ad Hispanos proceres in Hispaniam eos, qui de pace, quibus condicionibus facta esset, publice significassent exquisivissentque consilium, utra illis condicio probaretur magis, si aliter fieri non possit, ut his condicionibus, quibus est in foedere praescriptum, et aliter fieri non possit, daret sua maiestas Mediolanensem ducatum cum nepte sua, serenissimi Romanorum regis filia, Flandriam ut omnino sua maiestas retineret, multis et iustis de causis. Exercuit haec deliberatio sacram maiestatem suam ita, ut non deessent, qui irrita illa omnia, quae de pace essent facta, fore putarent. Principes hic omnes dolebant utrumque, homines fremebant, quod imperator paene victor passus sit adduci ad eas condiciones, optabant paene omnes, ut irrita essent omnia. Flandriam autem nullo modo dandam existimatum ab imperatore et omnibus aliis, regionem quondam Galliae partem ditissimam fortissimamque, quae si in Gallorum esset potestate, si imperator moreretur, Gallis praeberet magnam ad reliquas caesaris hic in inferiori Germania regiones Brabantiam, Olandiam, Frisiam, Geldriam, et omnes alios comitatus et ducatus occupandos occasionem, cum mortuo caesare filius rex Hispaniarum remote abesset, rex Romanorum etc. distaret, etiam tam longe exhaustus et distractus tot antehac bellis, adesse itaque non facile et tueri vix possent. Haec moverant imperatorem ipsis incolis Flandriae clamitantibus se non parituros imperio Gallorum et defensuros sanguine, quominus in eam redigantur, qua reliqui apud suos reges essent Galli. Multae aliae moverant sacram maiestatem suam causae, quominus, cum non posset aliter, Flandriam cum filia non daret. De Mediolano etiam eadem fuit deliberatio valde dubia, nam Hispanos primum doluisse imperatori carum fuisse illum ducatum propter multas in Italiam opportunitates, quod Hispani milites ex Hispania in Germaniam, ex Germania per Mediolanum liberum transitum in Germaniam habuissent essetque suo sanguine recuperatum et defensum. Regem Franciae appetere natura principatum in Italia, Mediolanum vero, si haberet fili[o]s, multum iri ad occupandam Italiam adiutum, cum ducem Ferariae habeat insuper affinitate devinctum et coniunctum, habeat in Italia Mirandulam et pontificem et obscure rebus tamen suis faventem, Venetos item sibi amicos. Esse autem tam divitem ducatum illum, ut si princeps eius tribus annis in otio viveret, tantam facere possit pecuniam ex reditibus immensis, ut quarto integro anno bellum gerere et sustinere possit. Ad haec, quod nullus praestantior et ditior esset ducatus illo.
Haec atque aliae causae erant, quae ⌊sacram maiestatem⌋ suam movebant, ne, si res de indutiis apud ⌊Turcam⌋ impetrandis serenissimo ⌊Romanorum regi⌋ successissent, sine dubio fuissent irrita omnia, quae inter illos de pace erant pacta et constituta. Nam puto Dominationi Vestrae notum esse tametsi hic clam habitum in hoc et celatum ⌊regem Romanorum⌋ misisse ad ⌊Turcam⌋ oratorem, qui ad quadriennium indutias apud Turcam impetrasset, fuisseque Turcam, ut hoc concessisset regi Romanorum animo non alieno, sed ⌊regis Galliae⌋ oratorem, qui etiam ibi nunc est, impedivisse et fecisse clam, ut Turca oratori serenissimi Romanorum regis iusserit dici, ne quid cum sua maiestate de indutiis amplius ageret Turcamque ipsum iam tamen iter in ⌊Hungariam⌋ parasse, ut celerius quam antehac eo exercitum traducat et vastet nostra, sua vero muniat. Haec certum esse sciat Dominatio Vestra, nam sunt huc nuper missa ad ⌊imperatorem⌋ a ⌊rege Portugaliae⌋, cui legatus, quem tum apud Turcam habebat, hoc celeriter perscriptum misit. Quodsi pax et indutiae serenissimo ⌊Romanorum regi⌋ a ⌊Turca⌋ fuerint concessae ad annos quattuor, in magnam partem omnia de pace cum ⌊rege Galliae⌋ venissent dubitationem, nam habuisse iustas causas ⌊imperatorem⌋ multi dicebant. ⌊Rege⌋ etiam dictante superbe se ⌊imperatori⌋ amicitiae causa concessisse multa, nam inquit, quod ⌊Mediolanum⌋ daturus est filio meo cum nepte sua, daturus est meum, de cuius iure recuperando tot sunt iusta a me gesta bella. Frater serenissimus ⌊Romanorum rex⌋ dotem daturus est filio nullam, se vero restituisse in gratiam ⌊imperatoris⌋ totam ⌊Subaudiam⌋, quae sua fuit. Item ⌊Pedemontanam regionem⌋ maximam utramque tot et tantis in locis a se maximo sumptu suo munitam. Ea ⌊imperatori⌋ concessisse, quae mea erant, concessisse etiam multa in Lucemburgo, in ⌊Flandria⌋, in ⌊Burgundia⌋ et alibi multa a se occupata et multo magis aedificata munitaque. Haec solitum ⌊regem Galliae⌋ dicere et si magnopere dubitaret sua maiestas, num pacis condiciones servaret, viderit, quid dare meo filio debuerit, ego quid restituere habeam voluntatem. Fiebat tamen spes haec hic publice sacram ⌊maiestatem caesaream⌋ aliter non facturam esse, nunc autem accepto nuntio indutias ⌊Turcam⌋ non dedisse, quin summis viribus in ⌊Hungariam⌋ contendere oppugnaturum ⌊Viennam⌋, vastaturum in ⌊Austria⌋ omnia, iam tandem certo futuram esse pacem cum ⌊rege Galliae⌋ et futura hac septimana cognovi ⌊suam maiestatem⌋ publice declaraturam, quibus condicionibus fecerit cum rege Galliae pacem, se servare et facturum satis de collocanda filio ⌊regis⌋ ⌊Carolo duci Aureliensi⌋, {cum} nepte sua cum ducatu Mediolanensi, his condicionibus, quibus in foederibus praescriptum sit, hoc est, quod sine dote accepturus sit
eam uxorem dux ⌊Mediolani⌋ futurus et legitimus. Castrum tamen et omnia fortalicia ac loca fortiora ⌊maiestas caesarea⌋ in ⌊ducatu Mediolanensi⌋ praesidio suo tenebit et in potestate sua habebit donec ex nepte dux Mediolanensis filium susceperit, qui annis quinque natus mitti debet in aulam imperatoris ibique erudiri et educari, ut assuefaciat moribus et fidei moris maiorum, arcem vero et loca munita tum primum sacra maiestas sua duci in potestatem traderet deductis his praesidiis, quibus tenebantur ab imperatore, quodsi nullos habitura esset uxor ducis liberos aut si filiam tantum pareret nullo masculo herede vivente, post mortem ⌊ducis Aurelii⌋ ius ad ⌊regem Hispaniae⌋ filium ⌊imperatoris⌋ et ⌊domum Austriacam⌋ ⌊ducatus Mediolanensis⌋ rediturum nepti ratione dotis certo auri pondere et pensione provisa. Additae etiam aliae condiciones. Hoc itaque rursum hac septimana dari debet de pace servanda confirmandaque ⌊regis Galliae⌋ legatis et obsidibus, qui semper hic interim erant, ⌊suam vero maiestatem⌋, cum Deo volente ex morbo adverso sese confirmarit, opportuno tempore curaturam adduci neptem et daturam ⌊duci Aurelio⌋ cum ⌊Mediolano⌋ ceterisque rebus in omnibus pacis condiciones utrosque excocturos hac aestate esse hic et amicitiam confirmaturos constitut<u>rosque, ut communi consilio et ope in bellum Turcicum consentiant. ⌊Imperator⌋ etiam interim hic manens ⌊reges Galliae et Angliae⌋ in gratiam, si possit, reducat, quos vere inter se gerere bellum sciat Dominatio Vestra. ⌊Rex Angliae⌋ firmissimas habet in terra marique copias et innumerosas, ⌊Cales⌋ civitatem et ⌊Boloniam⌋ fortissime munivit non solum variis operis, sed militum multitudine, virtute et genere. Dicunt in ⌊Boloniam⌋ imposita esse 20 milia hominum, commeatus maximam copiam importatam, quam Gallicus exercitus non oppugnat quidem vi, sed inedia civitatem capere student, circumagunt vallis, in mari vadoso civitatem et munitiones faciunt, ne ⌊Angli⌋ cum commeatu ad civitatem pervenire possint. Bene tum hic omnibus sperantibus non recepturum esse ⌊regem Galliae⌋ tam facile ⌊Boloniam⌋. Regem Galliae etiam habere ad quingenta milia hominum in mari et terra, certas etiam et non contemnendas copias. Ita hoc bellum acerrimis geritur animis superbo ⌊regi Angliae⌋, ⌊Galliae⌋ vero nunc etiam venationibus, choreis triumphante, sed aestas declarabit exitum belli. Interim sua ⌊maiestas caesarea⌋ hic manebit et spectabit, quo res inclinatura sit. Hoc animadvertitur ⌊imperatorem⌋ et alios horum nationum principes videre libenter, ut inter se certent, utrius res bellis tam magnis atterantur, ut mutuis bellis adducantur ad sumptus et animos alioquin superbos submittant. Quorum ⌊uterque⌋ his in ⌊inferiori Germania⌋ sacrae ⌊maiestatis suae⌋ dicionibus tam opulentis infestus habetur, ut nunc his a multis iudicatum vix non tuto
suam maiestatem discessuram hinc fuisse ⌊Wormatiam⌋, dum hi reges tantos haberent conscriptos exercitus tam loco vicino, qui nacti hanc occasionem summamque opportunitatem discessu imperatoris in gratiam redeant et uterque aut alter uter ⌊Flandriam⌋ et alias nationes has invaderent nullis hic ad resistendum paratis, absente imperatore, ducibus ac vel hanc iustam fuisse causam, cur sacra maiestas caesarea neque in ⌊Corintia⌋ neque in ⌊Hungaria⌋ contra ⌊Turcam⌋ se hinc quoque reciperet. Nam ⌊rex Angliae⌋ nuper multas naves venientium ex ⌊Hispania⌋ in ⌊Galliam⌋ et ⌊Antuerpiam⌋, ex ⌊inferiori item Germania⌋ navigantes cum mercibus in Galliam retinuit contra amicitiam ⌊imperatoris⌋. Missi erant a ⌊sua maiestate⌋ legati de repetendis rebus, questa est sua maiestas modestius, num sint restitutae res, scire non potui, ita hunc ⌊regem⌋ efferri superbia aiunt. Sed ad rem redeo. Datura itaque sacra ⌊maiestas caesarea⌋ neptem cum ⌊ducatu Mediolanensi⌋ ⌊duci Aurelio⌋ tametsi invita ex omnibus hic dolentibus tum pacta servanda esse et praesertim hoc tempore, quo sua maiestas officio et omni quasi voce ad tuendam communem salutem vocetur ad ⌊fratrem regem⌋ iuvandum iam paene ad extrema hostis viribus coactum, patriamque liberaret interitu iam in summum adductam discrimen. Maluit ⌊sua maiestas⌋ dare ⌊Mediolanum⌋ quam cum sua filia ⌊Flandriam⌋ propter gravissimas, quas scripsi, et alias maximas causas, praesertim cum his condicionibus ⌊dux Aurelius⌋ futurus sit dux, si moritur absque prole, vel ille, vel uxor, reddit ius Mediolani pater eius ⌊rex Galliae⌋, si in ⌊Italia⌋ rerum potiri vellet et bello petiturus esset, vix iam posset restituta ⌊Pedemontana regione⌋, restituta ⌊Subaudia⌋ et aliis in ⌊ducatu Lothiringiae⌋ locis munitissimis magno sumptu suo, quo in Italiam pervenire tutius et bellum gerere potuisset. Iam vero his restitutis omnibus interclusus illi erit in Italiam aditus, habere etiam in ⌊Italia⌋ ⌊caesaream maiestatem⌋ et opes magnas ⌊Neapolim⌋, ⌊Genuam⌋, amicos ducem Florentiae et Mantuae aliosque multos, ut si quid vellet moliri pater cum filio in Italia, aliquando haberet sacra maiestas sua amicos ducem Subaudiae et Pedemontanae imprimis, quorum fide et opera uti possit.
In ⌊Hungaria⌋ geretur bellum sacrae ⌊maiestatis suae⌋ etiam copiis, etiam si sua maiestas omnino etiam in summo periculo i
<n>
terea non esset, tamen antea miserat in ⌊Viennam⌋ praesidium ⌊Hispanorum⌋ tria milia duce domino de Alwero, quemadmodum scripsi Dominationi Vestrae. ⌊Hispani⌋ etsi erant fortissimi viri, isti sunt enim ⌊suae maiestatis⌋ milites veterani, tamen fere praecipui contulerant se ex illis ad ⌊reges⌋ alii Galliae, alii vero Angliae summa ⌊caesaris⌋ indignatione. Nunc etiam sacra ⌊maiestas sua⌋ misit in ⌊Austriam⌋ Hispanum virum re bellica praestantem et fortunatum, imprimis autem peritum geometrum don
Lois Pere de Vargas, qui a 30 annis in re militari versatus et saepe inservivit ⌊suae maiestati⌋ ingenio et arte. Homo hic inter ⌊Hispanos⌋ magni nominis, qui etiam magister de campo erat in ⌊Gallia⌋ exercitus Hispanici. Is dicitur mirus esse artifex inveniendorum locorum ad defensionem ex geometria videre, quid cuique loco desit, qua parte civitas ad defensionem infirmior sit, quid opus facto sit, quid quodque muniendum, ubi disponantur praesidia, quod militibus focus quisque eget, et in subito casu magno consilio esse et animo virum. Is iam est missus in ⌊Austriam⌋, ut omnia videret ⌊Viennae⌋ in ⌊Nova Civitate⌋, si quid fortasse deesse videret, ut curaret provideri. Missura etiam sacra ⌊maiestas sua⌋ esse dominum vel ⌊marchionem Wasthi⌋ vel ducem Manthuae ⌊Ferdinandum⌋ pro rege ⌊Siciliae⌋ alter utrum istorum, qui adesset serenissimo ⌊Romanorum regi⌋ et esset belli dux, marchionem Wasthi futurum brevi hunc esse dicunt, daturam etiam suam maiestatem vel pecuniam ad milites vel hic conducturam praesidium ⌊fratri regi⌋, ex ⌊Italia⌋ praesidia deductorum ⌊Hispanorum⌋ et ⌊Italorum⌋ missuramque in ⌊Hungariam⌋, qui illic sunt suae maiestatis milites veterani; apud imperii principes imperaturum serenissimum Romanorum regem praesidium aliquod agente domino ⌊Granvella⌋ nomine imperatoris apud illos, serenissimum Romanorum etiam regem habiturum ex suis regnis et dicionibus non contemnendas copias, ut spes sit non tam hostem grassaturum quam minetur fama, ⌊Viennam⌋ et ⌊Novam Civitatem⌋ Deo adiuvante ita provisas, ut sustineri expugnationem ⌊Turcarum⌋ et servari queant. Haec ratio inita est, hoc anno belli contra ⌊Turcam⌋, de qua dominationem Vestram faciendam certiorem esse putavi.
Erat etiam haec causa, cur neptem cum ⌊Mediolano⌋ ⌊regis⌋ ⌊filio⌋ si daret ⌊sua maiestas⌋, facilius hoc ferret. Mediolanum enim etsi haberet, maximos proventus annuos, tamen non magnam ex eo capere solitam maiestatem suam utilitatem. Aluisse enim ibi ⌊marchionem Vasthi⌋ sumptu summo in milites maximam proventuum contulisse partem singulis annis soluta 30 milia ducatorum ⌊ducissae Lohiringiae⌋ ratione dotis in ducatu Mediolanensi obligatae a ⌊duce Mediolanensi⌋ mortuo, qui eam uxorem habuit neptem ⌊imperatoris⌋ ex ⌊sorore regina⌋ et filiam ⌊regis Daniae⌋ exacti, ad quam quidem 30 milium florenorum solutionem singulis annis obligatum esse etiam ⌊ducem Aureli{g}ensem⌋, at maiestas sua non multum ceperit ex illo ducatu commodum et propter obligationem istam et alendis tot militibus ⌊marchione de Vasthi⌋ vivente illic sumptu maiestatis suae tanto saepeque perpetuis in Pedemontanis bellis de suo magnam videlicet <summam> pecuniae mittere coactam, propter quam causam opes suae maiestatis non valde nummmatas fore Mediolani ducatu cum nepte sine dotis solutione dato his praesertim condicionibus.