List #760
Cornelis DE SCHEPPER do Ioannes DANTISCUSBruges, 1532-02-27
Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Ch paper damaged⌈[in Ch]in Ch paper damaged⌉risto Patri et Domino, domino Ioanni paper damaged⌈[nni]nni paper damaged⌉ Dantisco episcopo Culmensi, se paper damaged⌈[i, se]i, se paper damaged⌉renissimae regiae maiestatis Poloniae orat paper damaged⌈[orat]orat paper damaged⌉ori etc., domino meo honorandissimo[1]
Salutem plurimam.
Auriga, qui me avexit Antverpia, servavit fidem fuique Brugis postridie, quam inde discesseram.
Miror nihil habere novi de domino de Beveris, ad quem iam bis scripsi. Vellem enim omnino convenire illum, priusquam me sors aliunde avocet. Si fuerit oportunum orig. opportunum⌈oportunumoportunum orig. opportunum⌉ tibi, rogo, ad eum rursum scribe, nam ego rebus meis intendam, donec vel ille venerit Antverpiam, aut tu pararis certam abitionem. Quod ne me lateat, rogo, effice, veniam enim omnino. Verum, si videris rem dilatum iri intellexerisque vel ex amicorum litteris, vel eorundem silentio non magni referre, properene ms. propere ne(!) ⌈propereneproperene ms. propere ne(!) ⌉, an mature abeas, id quod ego omnino sic esse puto, sarcinulis tuis compositis nihil est, quod te impedire poterit, quominus visas tuos hic Brugis, qui magno tui desiderio orig. desyderio⌈desideriodesiderio orig. desyderio⌉ premuntur. Noster athleta victor debellatorque Gallorum id in votis habet, ego vero etiam orarem, tu autem pro prudentia tua age et mihi manda voluntatem consiliumque tuum, nihil interim dubitans de mea promissione.
Uxor, soror, familia sese ex animo tibi commendant precanturque felicia orig. foelicia⌈feliciafelicia orig. foelicia⌉ omnia. Si vacat, rescribe, sin minus, facile condonaverimus occupationibus tuis.
Brugis, XXVII-a Februarii anno Domini XV-c XXXII-o.
Reverendissimae Dominationis Tuae addictissimus inservitor Cornelius Scepperus
Postscript:
Istas litteras ad dominum de Beveris da Michaeli tuo, ut eas det in manus alicuius certi nuntii euntis ad Bergas, qui cotidie orig. quotidie⌈cotidiecotidie orig. quotidie⌉ inveniuntur Antverpiae, nam propter exequias quondam domini de Bergis futurus est eo in loco postridie Kalendas Martias, sicut intelleximus. Poterit et Reverendissima Dominatio Tua adicere orig. adiicere⌈adicereadicere orig. adiicere⌉ scriptum aliquod de suo.
[1 ] Missing parts of the address supplied by the editor were written on a lost piece of paper through which the seal was impressed