Letter #437
Michał SANDER to Ioannes DANTISCUSNizza Monferrato, 1529-10-20
received Bologna, [1529]-11-08 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Magnifico domino Ioanni Dantisco, serenissimi Polonie regis ad caesaream maiestatem oratori, meritissimo domino et confratri observandissimo in aula caesaree maiestatis Placentiae vel ubi fuerit Bononiae
Salutem dico plurimam.
Sedebam nudiustertius solus, etsi adessent veteris et novi testamenti bonorumque auctorum libri, solus tamen, maestus tristique spiritu ossium exsiccatore meam deplorans sortem, quae hunc in angulum me detrusit, ubi non sine desidiae nota velim nolim desidere cogor, atque animo revolvens, qualiter hinc salvis omnibus abire mihi liceat, supervenit nuntius litterarum fasciculum adferens, quem dissolvendo peregrinas quasdam conspicio. Primum illas resigno comperioque Tuae Dominationis esse, pro cuius salute fui semper sollicitus. Bone Deus! In tantam primo aspectu rapior hilaritatem, quantam dictis consequi nequeo. Legi easdem auidissime, dumque chyragra te corripi aduerto, vix me a lachrimis contineo, q(uonia)m iuventutis nostrae delictorum poenam sentimus et experimur. Sane verum esse sentio quod ille (quem ridebam cum citaretur) dixit: “Gaudeant qui malo utuntur regimine” etc. Neque profuit sedulo orasse Dominum, ne reminisceretur peccatorum nostrorum, sumeret de peccatis nostris vindictam superinscribed⌈vindictam ms. vindectam(!) ⌈vindictamvindictam ms. vindectam(!) ⌉vindictam superinscribed⌉, neve memor foret paper damaged⌈[t]t paper damaged⌉ iuventutis nostrae delictorum, quia exaudiri utpote peccatores non merebamur. En ergo patimur ob contempta precepta, quibus pueri docebamur, quo frugalitati studeremus, sperneremus autem voluptates, nocet enim empta dolore voluptas. Supra poenam et scommata excipimus quandoquidem hos morbos crapulosae, luxuriosae intemperantisque esse retroactae vitae signa contendunt AAWO, AB, D.66, f. 83v utcumque Deo grati, quod et olim nos adhuc poterimus quibus audire vacat nostros referre. Labores sunt tot et tanta, que impediunt me, quominus Tuae Dominationis monitis sim audiens. Ea si referre deberem, dies me deficeret. Veniam tamen, favente Deo, quamprimum licuerit prae aegritudine, cui accessit nescio quale ulcus de proximo intra forte biduum secundario secundum mense Maio praeterito inscidit chyrurgicus et curauit recte, an non Deus scit molestius nunc quam prius umquam me me torquet affligitque hidden by binding⌈[que]que hidden by binding⌉ sic, ut equo incidere foret difficile et veniam mutandus quidem est aer eo written over ...(?)⌈...(?)oo written over ...(?)⌉ animo ut una simul in nostram proficiscamur regionem a qua per triginta erravi annos ad integram sanitatem recuperandam quemadmodum olim Bernardus Schulteti quem post egregiam Gdanensis cervisiae potationem et 24 horarum dormitionem ita podagra chyragraque deseruit ut numquam postea per annos XXV seu XXX, quibus postea vixerit, molestarit vexaverit vel cruciarit.
Nova hinc scribere est aquam in mare deduce hidden by binding⌈[ce]ce hidden by binding⌉re. Sperabant Itali primo caesaris appulsu ab oppressionibus liberari, sed accidit aliter hidden by binding⌈[r]r hidden by binding⌉. Continet caesar suum exercitum suum innocuum AAWO, AB, D.66, f. 84r sub spe concordiae ac pacis, quam dicimus omnes: pax, pax. Timeo vehementer, quod non est pax ut propheta Esaias habet , interea autem, dum consultat caesar et exercitus contatur, facultas certis permittitur nebulonibus grassandi, depredandi, abigendi, captivandi et ceterorum id genus malorum, que horret dicere, exercendique crudelitates maiores, quam facerent Turche. Et cum possit caesar huiusmodi prohibere, nonne videtur consentire? Fatuunt, ut caesar executionem aliquam frigat, utque eius exercitus ab armis abstineat, quo liberius et securius opprimantur miseri rustici civesque a praesidiariis civitatum militibus. Quid dicam? Nescio, non enim tutum est dicere. O, quam prudenter monuit ille, dicens: “ Tolle moras ” etc. Fama est caesarem Mantuam potius quam Bononiam profecturum, ut fratri in Wienna Austriae a Turchis obsesso ferat suppetias, sicque coactum admitterem ducis M(edio)l(ani)⌈M(edio)l(ani)M(edio)l(ani)⌉ negotium in manus pontificias committere, Alexandriam quoque et Papiam ad magnam suae maiestatis reputationem. Tuam) Dominationem oro vehementer, velit me reddere certiorem de Turcarum progressu, de Germanorum Prussiorumque religione et quam bene audiant ecc(lesiasti)ci⌈(lesiasti)ci(lesiasti)ci⌉ inter illos populos, et an dominus praepositus de Walkirch adhuc sequatur caesaris aulam. Titubat manus et tremat, non possum esse prolixior. Feliciter valeat Tua Dominatio et has nostras ineptias boni consulat.
Nitiae Pallearum, XX Octobris 1529.
Eiusdem Dominationis Tuae servitor et confrater M. Sander(i) decanus Wratislaviensis canonicus Warmiensis on the margin⌈Eiusdem Dominationis Tuae servitor et confrater M. Sander(i)⌈Sander(i)Sander(i)⌉ decanus Wratislaviensis canonicus WarmiensisEiusdem Dominationis Tuae servitor et confrater M. Sander(i) decanus Wratislaviensis canonicus Warmiensis on the margin⌉
Postscript:
An Germani mercatores cesaree maiestatis curiam sequantur et qui, scire cupio. Litterae, si quas ad me dare placuerit, in aulam hidden by binding⌈[m]m hidden by binding⌉ Marchionis Montisferrati cuicumque, et presertim Magnifico et generoso domino Aloysio hidden by binding⌈[o]o hidden by binding⌉ de Scarampis consignate, reddentur mihi celeriter et fideliter. Nepotem Reuerendissimi quondam cardinalis sediniensis qua possum efficatia commendo Tuae Dominationi. Quae iterum atque iterum bene valeat cuique me commendo et offero.
Servitor et confrater M. Sanderi⌈ii⌉ canonicus Warmiensis et decanus Wratislauiensis hidden by binding⌈[islauiensis]islauiensis hidden by binding⌉ Constantiensis
Clerus an exulet, vel constantiae moretur?