List #886
Cornelis DE SCHEPPER do Ioannes DANTISCUSInnsbruck, 1533-01-25
Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Podstawy źródłowe - stare druki:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dantisco episcopo Culmensi etc., domino honorandissimo
In Prussia
Salutem plurimam.
Vehementer angor animi, quod de te nihil audio. Scripsi etiam aliquoties neque raro litteras tum a serenissimis Poloniae regibus, tum ab eius regni primatibus viris accepi, et meas ad te, puto tuto, commisi domino Nyptzitz, et nonnumquam reverendissimo domino Pzremisliensi. Si tamen bene vales, parum deperiit, sin minus recte, cur non iubes Campensi aut alicui ex tuis, ad me ut scribat. Ego hic adhuc sum sequarque serenissimum Rhomanorum regem in Hungariae confinia, proinde fac, omnino aliquid scribas.
Mitto ad te litteras binas Hispanicas a tua. Salutat item te dominus Ioannes comes a Montfort, qui hic est.
Rerum novarum nihil est. Foedus iterum confirmatur in Italia per caesarem. Galli Venetique dicunt novo non esse opus foedere, cum nihil sit detractum veteri, neminem esse quicquam immutaturum in Italia. Quod si forte rex Francus maximis de causis aliquid tale tentaret, Venetos regi optime de se merito non posse adversari. Pontifex palam hortatur principes ad concilium. Quid clam faciat, non est tibi in obscuro.
In principio Februarii iturus est caesar Mediolanum, post Genuam. Oratores Ioannis Saxoniae ducis nondum impetrarunt investituram. Dux Wirtembergensis iunior agit clam apud Bavaros. In Germania alias omnia sunt tranquilla. Oratores ducatuum Austriae et in his cardinalis Tridentinus adhuc sunt Bononiae. Duo ibi sunt cardinales Franci et Claudius Dodeus tibi notus orator Christianissimi rediit ad regem suum, puto terrestri itinere venturus in Hispanias. Ludovicus de Gonzaga creatus capitaneus generalis ecclesiae interfectus est ab abbate de Farfa, hoste pontificis, in obsidione nescio cuius ignobilis castelli. Ita nil nisi mortes nuntiantur.
In aula nostra omnia sunt eadem ut semper. Ego hic haereo et secuturus sum regem Rhomanorum in Hungariam, proinde scribe de rebus tuis. Francus adhuc me sollicitat et caesar non melius tractat, et minime tractaturus videtur, sciam tamen extremam ipsius voluntatem brevi, et an me velit sequi in Hispaniam. Hieronymus Sayler bene valet et est in aula caesaris. Perendie hinc sumus abituri. Ego me confirmavi ad omnes casus fortunae et recte valeo. Ex Hungaria subinde scribam. Tu itidem fac.
Nescio, quid facturi sumus in ea causa. Credo negotium omne ad vos tandem iri devolutum. Vos videritis.
Si recte valet Campensis et familia tua, bene est, peto autem tum tibi, tum tuis omnibus commendari ex animo. Ex Flandria diu est, quod nihil accepi litterarum. Godtscalcus noster secuturus est caesarem in Hispanias. Pratensis ait se rediturum in Flandriam, quod non credo. Haec sunt, quae modo occurrunt.
Valetudinem tuam cura et me, quod facis, ama.
Ex Oeniponte, XXV-o die Ianuarii anno Domini M D XXIII-o.
Reverendissimae Celsitudinis Vestrae humilis inservitor Cornelius Duplicius Scepperus