List #4788
Tiedemann GIESE do Ioannes DANTISCUSLöbau (Lubawa), 1545-02-04
odebrano Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1545-02-10 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino
Reverendissime in Christo Pater Domine, frater et maior observande. Salutem et studiorum meorum commendationem.
Arbitror ceteros dominos consiliarios, quibus ego scripsi, sententiam suam per hunc nuntium mittere iam tandem, cum ante plusculos dies meas litteras acceperint. Non licebit Gedanensibus omittere, quin ad statutum diem se sistant iudiciumque subeant. Nostra igitur petitio ne praepostera iudicetur timeo, faceret Reverendissima Dominatio Vestra officium se dignum, si posset principum animos placatiores reddere erga patriam nostram, quae cum glorietur nunc duobus episcopis iuribus suis, non posset citra dedecus nostrum contingere illius ruina, quasi nobis vel nihil potentibus apud principes vel sponte patriam deserentibus. De his, quoniam communis est causa nostra, commonefacenda videbatur Reverendissima Dominatio Vestra, cui me cupio esse commendatissimum, optans illi longaevam salutem.
Datae
Reverendissimae Dominationis Vestrae studiosissimus