Hodie circiter horam sextam mane Reverendissimae Paternitatis Vestrae accepi ⌊⌋, quibus me adhortatur impendendam operam, ut litterae Reverendissimae Paternitatis Vestrae quantocius ad venerabilem dominum ⌊Theodericum⌋ perferantur, quas statim una cum litteris ⌊venerabilis capituli⌋ ac meis, cum venerabili domino ⌊Lemanno⌋ Reverendissimae Paternitatis Vestrae cancellario, qui vix infra triduum hinc absolvetur, ⌊Gdanum⌋ mittere, ad dominum ⌊Mathiam Cymerman⌋, cuique superinscribed in place of crossed-out qui⌈qui cuique cuique superinscribed in place of crossed-out qui⌉ litteras nostras venerabilis dominus ⌊custos⌋ summa commendavit diligentia. Litterae ⌊venerabilis capituli⌋ ac meae eandem formae continent sententiam, qualem Reverendissimae Paternitati Vestrae habent, addidi in meis litteris ac mentionem feci de pace unius anni nobis impetrata, de qua video ex litteris Reverendissimae Paternitati Vestrae eidem nondum cognitum esse.
Quae hic acta sunt et aguntur, venerabilis dominus ⌊Lemannus⌋ Reverendissimae Paternitati Vestrae exacte et ad unguem descripsit, qui hic praetermittit diligentiam ms. dilengniam(!)
⌈diligentiamdiligentiam ms. dilengniam(!)
⌉ nul nulla[m] on the margin⌈nul nullam stain⌈[m]m stain⌉nul nulla[m] on the margin⌉, quin non omni conatu intentus est ac describit, quae audiuntur ac prorogantur. Ad quem me superinscribed⌈meme superinscribed⌉ refero. Quae attinent ad legationem regiam, fere omnes astipulantur votis Reverendissimae Paternitatis Vestrae excepto articulo uno, nec adhuc tamen ad VIII IIII deliberatum est. Me Reverendissimae Paternitatis Vestrae gratiae totum ac quam humillime commendo, quam Deus Omnipotens nobis diu felicem ac incolumem conservare dignetur.
Ab omnibus his(?) dominis consiliariis, praecipue civitatibus absentia Reverendissimae Paternitatis Vestrae deploratur, ... illegible⌈...... illegible⌉, cum negotia sint nunc tam grandia tractanda. Scripsi venerabili domino ⌊Theoderico⌋, quandoquidem de annali nobis pace est nuntiatum, ne quicquam sollicitare incipiat, ut in aliis quam alias eum etiam admonui, nisi in pace huc subesset dolus.