List #1739
[Ioannes DANTISCUS] do Sigismund I JagiellonGraudenz (Grudziądz), 1537-10-01
Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Serenissima Regia Maiestas et Domine, Domine clementissime. Humillimam perpetuae fidei et servitutis meae commendationem.
Eas, quas in litteris meis novissimis per cubicularium missis Serenissimae Maiestati Vestrae gratias habui, iterum atque iterum quantum possum amplissimas supplicissime ago, et rogo, quo hoc, quod reliquum, ad urbem temporius mitti possit, dignetur ad id suas clementer dare commendatitias. Convenimus hic iuxta dispositionem Serenissimae Maiestatis Vestrae auditoque oratore generoso domino Nicolao Nibschicz ad omnia nos obsequentissime accomodabimus, quae nomine Serenissimae Maiestatis Vestrae ex eo audiemus, ad idque pro debita solitaque fide ac observantia mea in Serenissimam Maiestatem Vestram dominum meum clementissimum opera et studium meum non deerit. Cui me quantum humilius possum commendo, Deumque oro, ut eandem Serenissimam Maiestatem Vestram quam diutissime nobis prospere valentem et felicissimam conservet.
Ex conventu Graudnicensi, prima die Octobris anno 1537.