List #690
Cornelis DE SCHEPPER do Ioannes DANTISCUSLuxembourg, 1531-09-29
odebrano Brussels, [1531]-10-03 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo [in C]hristo Patri et Domino, d[omino Io]anni Dantisco episcopo [Cu]lmensi, serenissimi Poloniae [regi]s ad caesaream maiestatem oratori [etc.], domino et patri honorandissimo
Salutem plurimam.
Quas ad me dedisti XXIII-a huius, eas hac hora accepi. Gratissimae vero fuere in hac solitudine, quod ad nos rerum novarum nihil perferatur ob metum contagionis, quae in urbe hac grassata est hactenus, nunc vero sensim flante Aquilone diminuitur. Proinde longe maximas gratias habeo isti humanitati tuae.
Quod ad nos attinet, in arce sumus eamque tuemur hoc securiores, quod toto tempore, quo multi mortales in urbe et agris interiere, nemo ex iis, qui in arce fuere, aliquod pestis sensit incommodum. Iacet enim in rupe undique exposita ventis, non illam paludes aut lacus circumiacent, sed montes et plana quaedam. Accedit et illud, quod longe maxima contagionis causa a paupertate initium habuit, superiori enim triennio in hoc ducatu rarissimae sementes factae fuere. Nunc vero damnum id resarcitum est abunde, quo fit, ut vulgus sine iudicio a summa inopia ad rerum abundantiam perveniens rationem in victu non servet. Nos vero huic rei peropportunum remedium nacti sumus, bonis enim cibis vinoque munimur adversus caeli inclementiam, si qua est, quod minime arbitramur. Cernere est enim hic volantes milvios et haliaetos, quod signum negant contagio affecti aeris esse. Quicquid id est, non egredimur, nisi rarissime, et ego interim solatium ex mutis, quod aiunt, magistris capio et voluptatem non mediocrem, nam versus scribere vix possum amplius, nescio qua ratione. Volui tamen in gratiam cum Musis redire, sed invita Minerva.
Exspecto indies revocationem, cuius rei permagnam spem fecere mihi litterae caesarianae et domini ab Hoochstrate, quae fuere perquam benignae, laudantes prudentiam et dexteritatem et si quae alia dici possunt. At praestat interim aliquod specimen industriae exhibere, quam in media plebe delitescere, utcumque non sit cum permagno commodo coniuncta provincia. Non dubito, quin litteris tuis apud amicos in Polonia me excusaveris, quo minus etiam rescripserim, indicaveris. Has autem ad uxorem meam Michaëli tuo tradas, precor et, siquid sit, quod occurrat, scribere non graveris.
Laboramus hic penuria chartae, quo fit, ut brevior esse cogar. Glandium enim feracior est regio haec quam rerum aliarum. Unum vidi, quod referre non pigebit. Est monasterium sub arce Benedictinorum. In templi huius pariete lupatum pendet ferreum et magnum, ad quod osculandum rustici promiscue conveniunt figuntque magna cum veneratione. Monachi lupatum aiunt asini illius esse, cui insedit virgo mater, dum in Egyptum proficisceretur, aut certe illius, qui Deum Hierosolymam portavit. Feruntur et huius miracula nonnulla. Contra dolores dentium sane aiunt peropportunum esse remedium. Eo res Christiana deducta es[t].
Tu interim rectissime vale et me tibi commendatum habe. Salutat te collega meus.
Ex arce Luxemburg, XXIX-a Septembris anno XV-c XXXI.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Tuae humilis inservitor Cornelius Duplicius Sceppe[rus]