1 | IDL 607 | Maciej KALECKI of Mąkolin do Ioannes DANTISCUS, Cracow, 1531-04-03 |
odebrano Ghent (Gandavum), [1531]-05-19
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, ręką pisarza, AAWO, AB, D. 67, k. 63
|
Pomocnicze podstawy źródłowe: 1 | regest język: niemiecki, XX w., B. PAU-PAN, 8246 (TK 8), k. 310
|
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino ⌊Ioanni Dantisco⌋ Dei gratia episcopo Culmensi, apud ⌊sacram et catholicam maiestatem⌋ serenissi[m]orum principum ⌊regis [et reginae] Poloniae⌋ etc. [oratori], domino colendissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime.
Salutem et felicissimos successus meique plurimam commendationem.
Redditae sunt heri Dominationis Vestrae Reverendissimae litterae domino ⌊Ioanni Levicio⌋ cantori Plocensi iam tum ad Divam Virginem Mariam in ⌊Czansthochova⌋ hinc voti solvendi causa proficiscenti et ob id adpraesens Dominationi Vestrae Reverendissimae nihil respondere potuit, mihi tamen veterano servitori suo commisit, ut paucis Dominationi Vestrae Reverendissimae perstringerem eum litteras ipsas gratissimo animo accepisse et apud sacram ⌊maiestatem reginalem⌋ multum laborasse, ut isti 600 ducatos, quos apud ⌊Velseros⌋ mutuo acceptos in servitio sacrae illius maiestatis absumpsit, solvere dignetur, quod illius maiestas votis Dominationis Vestrae Reverendissimae iustis et illius assiduis petitionibus annuens facere dignabitur, ut ex litteris illius sacrae maiestatis manu mea scriptis cognoscit Dominatio Vestra Reverendissima. In reliquis profecto dominus ⌊Ioannes Levicius⌋ nihil praetermisit, quod ad conciliandam indies auctiorem sacrae ⌊illius sacrae maiestatis⌋ gratiam famamque et amplissimum honorem Dominationis Vestrae Reverendissimae pertinere videbatur. Cuius rei et egoipse sum testis. Functus erat semper boni animi et fratris officio.
Qui seipsum et ego, licet ignotus, commendamus nos in gratiam Dominationis Vestrae Reverendissimae. Quam Dominus Deus servet diutissime sanam ad nosque felicem cito reducem faciat.
Datae
⌊Cracoviae⌋, die 3 Aprilis M-o D-o XXXI-o.
Eiusdem Dominationis Vestrae Reverendissimae servitor ⌊Mathias de Mącolin⌋ canonicus Sandecensis
| |
2 | IDL 2778 | Maciej KALECKI of Mąkolin do Ioannes DANTISCUS, Vilnius, 1545-01-04 |
odebrano Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1545-01-14
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, ręką pisarza, BCz, 1599, s. 463-468
| 2 | czystopis język: łacina, AAWO, AB, D. 68, k. 167
|
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Patri, Domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi⌋ etc., domino
observandissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime.
Salutem et felicitatem meique deditissimam commendationem.
Tametsi nihil ad praesens habeam, quod Vestrae Reverendissimae Paternitati scribam, pro meo tamen erga illam affectu, studio et observantia malui litteras argumento, quam nuntium litteris carere. Quibus illam viso, saluto et omnia fausta ac felicia illi ex animo precor. Et si qua in re pro mea parvitate Vestrae Reverendissimae Paternitati inservire potero, iubeat, velim, et factum putet. Fidem illibatam et diligentiam polliceor.
Cuius fidei et clientelae me trado ac devoveo.
⌊Vilnae⌋, die 4 mensis Ianuarii, anno Domini M-o D-o XLV-o.
Deditissimus servitor ⌊Mathias a Mącolin⌋, canonicus et scriba serenissimae Maiestatis Regiae
Postscript:
Nova, qualiacumque sint, de expeditione sacrae ⌊caesareae et catholicae maiestatis⌋ cum serenissimo ⌊Romanorum rege⌋ ad ⌊Ungariam⌋ aestate futura, quod felix faustumque sit, mitto Vestrae Reverendissimae Paternitati, sed fortasse ea omnia luculentius explorata habet. Si quid aliud evenerit, scribam.
Enclosure:
...aciam ... perfectu[m ve]niet ad nos in ⌊Austriam⌋ Deo dante et dabit principium expeditioni generali. De qua brevi plura et certiora scribam. Dicunt nonnulli, quod marchio Vasti, qui iam est apud ⌊caesarem⌋, veniet hiemare ⌊Posonii⌋ vel ⌊Agriae⌋ cum veteranis ⌊Hispanis⌋, est tamen incertum adhuc. Nos credimus ⌊caesarem⌋ habiturum XX milia peditum et X milia equitum.
⌊Pontificem⌋ daturum X milia peditum.
⌊Regem Galliae⌋ X milia peditum et III milia equitum.
⌊Imperium Germanorum⌋ 40 milia peditum et octo milia equitum.
⌊Ungarorum⌋ XXV milia equitum levis armaturae, partim ab istis provinciis conductis, partim per se etc.
Quid ⌊rex Angliae⌋ faciet, quid multi ⌊Italiae⌋ potentatus, quid haec provinciae? Classis quoque maritima non deerit.
Nos credimus hanc serenissimam filiam ⌊Annam⌋ uxorem fore ⌊duci Aureliensi⌋ et brevi ituram ⌊Mediolanum⌋. ⌊Caesar⌋ tenebit in manu sua castra et fortalicia illius status, quousque habebunt filium quinque annorum etc.
Aiunt hic ⌊sacram caesaream maiestatem⌋ pro dote ⌊Mediolanum⌋ nequaquam daturam esse, sed inferiores provincias ⌊Flandriae⌋. Nam ita in condicionibus pacis permissum est ⌊maiestati suae⌋, utrum velit, dare poterit, si filiam suam[1] ⌊duci Aureliensi⌋, ⌊Mediolanum⌋, si ⌊filiam⌋ serenissimi ⌊Romanorum regis⌋, terras inferiores ⌊Flandriae⌋ etc.
[1 ] filiam suam - Emperor Charles had two legitimate daughters, ⌊Mary⌋ and ⌊Joanna⌋
| |
3 | IDL 7377 | Ioannes DANTISCUS do Maciej KALECKI of Mąkolin, 1545-01-05 — 1545-02-11 List zaginiony |
List zaginiony, mentioned in IDL 2795: Reddidit mihi iste dominus Gregorius Rabe Vestrae Reverendissimae Paternitatis litteras |
| |
4 | IDL 2795 | Maciej KALECKI of Mąkolin do Ioannes DANTISCUS, Vilnius, 1545-02-12 |
odebrano Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1545-04-30
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, ręką pisarza, podpis własnoręczny, BCz, 1597, s. 935-938
|
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Patri, domino, domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi⌋ etc., domino colendissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime.
Salutem et felicitatem meique humilem commendationem.
Reddidit mihi iste dominus Gregorius Rabe Vestrae Reverendissimae Paternitatis ⌊⌋ singularem erga me humanitatem benignitatemque prae se ferentes, quae me vehementer delectarunt, vel hoc potissimum nomine, quod mei, serenissimorum ⌊principum nostrorum⌋ veterani servitoris, ⌊⌋, quamvis illitteratarum, ad eam, dum in ⌊Hispaniis⌋ aliisque variis locis apud sacratissimam ⌊caesaream et catholicam maiestatem⌋ oratorem ageret cum sua perpetua laude et memoria, nomine serenissimae principis meae, ⌊reginalis maiestatis senioris⌋, scriptarum tantisper meminisse dignatur. Facit id Vestra Reverendissima Paternitas pro sua benignitate innata, plura enim de me sentire videtur, quam ego ipse in me comperio. Fateor equidem imbecillitatem meam, fide tamen et studio erga serenissimos ⌊principes nostros⌋ pro mea parvitate nemini umquam secundus esse vellem. Quamquidem fidem, studium et diligentiam Vestrae etiam Reverendissimae Paternitati perpetuo trado et devoveo. Si quid umquam mihi committere dignabitur, quod humeris meis non impar esse indicaverit, curabo, ut opinionem illius non fallam.
Quae hic gerantur, quamvis nulla ferme sint, quae Vestram Reverendissimam Paternitatem scire opporteat, et ea domestica ex hoc subdito suo aliorumque sermonibus facile cognoscet, laconice tamen perstringam.
Comitia huius ⌊Magni Ducatus Lithuaniae⌋, quae ad diem Epiphaniarum indicta fuerant infra quattuordecim ferme dies sine omni controversia, sine ullis dissidiis, sed communi omnium ordinum consensu transacta sunt. Constituta sunt omnia, quibus opus erat ad laudem et honorem Dei Optimi Maximi et ex arbitrio atque dignitate sacrae ⌊maiestatis regiae⌋ reique publicae commodo. Tantus enim est erga hunc ⌊serenissimum principem⌋ omnium ordinum amor, studium et observantia, ut citius ad omnia consentire videantur, quam ipse postulet. Nimirum in ⌊eo principe⌋ tantae virtutes dotesque animi et corporis sunt: religio, pietas, iustitia, prudentia, maturitas supra aetatem, animi magnitudo et aequanimitas, ut omnibus summae admirationi esse videatur. Spem firmam habemus omnes eius ⌊serenissimam maiestatem⌋ diu faustam et felicem imperaturam dominiaque sua longe lateque amplificaturam esse auspice Christo.
Soluto conventu sacra ⌊regia maiestas⌋ venationi in ⌊Bersti⌋ operam dedit decem diebus inter eundum, venandum et redeundum. Rediit tandem 1545-02-01⌊pridie festi Purificationis Virginis Mariae1545-02-01⌋. Nunc id, quod tempus, mos et iuventus postulare videntur, hastiludia exercentur ac interdum choreae ducuntur honestissime, fiunt illustres generosaeque matronae et virgines apud hanc ⌊Dianam serenissimam reginalem maiestatem⌋, qua nihil honestius, pulchrius sanctiusque esse potest. Cum ⌊qua⌋ serenissima ⌊regia maiestas⌋ vivit coniunctissime, ut nihil amplius desiderari videatur.
Quadragesimae vero maiorem partem sacra ⌊regia maiestas⌋ dicendo iuri designabit. Illo enim omnes subditorum causae reiectae sunt et sola ⌊maiestas sua⌋ longas sessiones minime fastidit. Reliquum temporis dabitur sacris purgandisque animis.
Haec ita, ut sunt et tempus tulit, Vestrae Reverendissimae Paternitati praescribenda duxi, si quid aliud emerserit scripto dignum, scribere minime gravabor, quandoquidem imbecillitatem meam aequi bonique consulere et officium meum grato animo accipere dignatur.
Valeat diutissime sana et felicissima meque gratia sua prosequatur, maiorem in modum rogo.
⌊Vilnae⌋, die XII mensis Februarii anno Domini M-o D-o XLV-o.
Deditissimus servitor ⌊Matthias a Macolin⌋ scripsit
| |
5 | IDL 7376 | Ioannes DANTISCUS do Maciej KALECKI of Mąkolin, 1545-03-30 — 1545-04-30 List zaginiony |
List zaginiony, mentioned in IDL 2821: Reddidit mihi dominus palatinides Pomeraniae litteras Vestrae Reverendissimae Paternitatis |
| |
6 | IDL 2821 | Maciej KALECKI of Mąkolin do Ioannes DANTISCUS, Vilnius, 1545-05-01 |
odebrano Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1545-05-09
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, autograf, BCz, 1599, s. 515-518
|
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Patri, domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi⌋, ⌊provinciae Prussiae⌋ primati domino observandissimo
Reverendissime in Christo Pater et domine observandissime.
Salutem et felicitatem.
Reddidit mihi dominus palatinides Pomeraniae[1] ⌊⌋ Vestrae Reverendissimae Paternitatis solita humanitate et benignitate plenas, quas ea qua decet observantia accepi et plurimas ago gratias, quod mei, servi sui minime meriti, non sit immemor. Quo nomine ita me sibi reddidit devinctum, ut mecum saepius cogitem, quibus officiis me in illius gratiam penitius insinuem. Sed cum fortasse non dabitur facultas, curabo saltem, ut me humanitatis benignitatisque suae gratum cognoscat et, si quid curandum commiserit, fidelem servum experiatur.
Demiror, quod litterae meae, quas ante aliquot menses per dominum Gregorium Raw, subditum Vestrae Reverendissimae Paternitatis, quem ipsamet et ⌊principi⌋, et mihi commendaverat, dederam, tantisper illi non sintt redditae, quas profecto redditas esse iam pridem existimabam. Et prolixe omnia eis prosecutus sum, quae tum hic acta fuerant. Fuere etiam nonnulla, quae Paternitatem Vestram Reverendissimam libenter lecturam nihil dubitabam. Cum igitur nunc de homine diligentius inquirerem, ubi sit, cur ad Vestram Reverendissimam Paternitatem non pervenerit, dictum est mihi eum coronae negotii sui vel nepotum suorum causa substitisse. Atque ita unice rogo, ne putet me tam neglegentem esse vel magnorum virorum litteras ad me datas parvi facere. Respondi, ut dixi, officiosissime, et[iam] nonnulla, quae scriptu digna existimabam, adiunx[i]. Iubeat velim sibi litteras meas reddi, nam illa repetere non vacat et excidisse iam e memoria aliqua videntur.
Nunc quod scribam non habeo, praeter sacrae ⌊regiae maiestatis iunioris⌋ optimam valetudinem, discedet autem hinc die nona mensis huius ⌊Cracoviam⌋ versus serenissimorum ⌊principu[m]⌋ parentum suorum invisendorum et nonnullorum negotior[um] suorum causa. Serenissima ⌊reginalis maiestas ista iunior⌋ gravissima distinebatur infirmitate a[b] ipsa Dominica Laetare et recidivaverat bis iamque morti proxima fuit. Sed Deus omnipotens ope medicorum destitutam potentia sua servavit nobis ... recipit vires et heri cenavit in publico, servitu[m] est ⌊ei⌋ de more.
Plura nequeo scribere, n[am] secundo iam vocor ad ⌊principem⌋.
Commend[o] me in gratiam Vestrae Reverendissimae Paternitatis.
⌊Vilnae⌋, die prima Mai 1545.
Deditissimus servitor ⌊Matthias e [Ma]colin⌋ scripsit
[1 ] Voivode of Pomerania ⌊Mikołaj Działyński⌋ had six sons: ⌊Jan⌋, ⌊Michał⌋, ⌊Rafał⌋, ⌊Paweł⌋, ⌊Andrzej⌋, and ⌊Piotr⌋
| |
7 | IDL 2916 | Maciej KALECKI of Mąkolin do Ioannes DANTISCUS, Vilnius, 1546-02-21 |
odebrano Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1546-03-10
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, ręką pisarza, podpis własnoręczny, BCz, 1599, s. 661-664
|
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Patri, domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi⌋ etc., domino et fautori colendissimo
Salutem et felicitatem ac sui humilem commendationem.
Pudet me profecto silentii mei, sed causa in promptu est pudor ipse plane subrusticus, non sum enim ausus aperta fronte, non oblato argumento tanto praesule digno, scribere et aulicos rumores venditare non sum solitus neque natura mea id ferre potest ullo pacto. Sed hi, quibus cognitus sum testimonium, possunt perhibere de me. Quare, ne quid suspicionis mihi adferat apud Vestram Reverendissimam Dominationem hoc silentium, maiorem in modum rogo, cuius sum coctus et assus et si qua in re me sibi posse inservire existimaverit, iubeat et factum putet. Fidem, quam principibus nostris a iuventute mea servavi illibatam, servabo etiam Vestrae Reverendissimae Dominationi salvam et integram.
Quod hinc scribam, praeter sacrae ⌊maiestatis regiae⌋ rectissimam valetudinem nihil habeo. Pacem domi forisque agitamus, quae utinam diuturna sit et ⌊reipublicae⌋ salutaris.
⌊Moschorum ducis⌋ celer nuntius viginti equitibus comitatus venerat huc petens, ut ad ⌊palatinum Moldaviae⌋ hac ire et redire posset. Quod illi propter nonnullas rationes est negatum, reversus est itaque unde venerat.
Nuptiae parantur domino ⌊Stanislao Kiesgaloni⌋, iuveni probo et magna familia oriundo, cum virgine ⌊Zophia Ruthena⌋, magnifici domini ⌊Alexandri Chotkiewicz⌋, palatini Nowogrodensis, capitanei Brzestensis, filia. Veniunt etiam per se festa Saturnalia vel Bachanalia, ad quae iuventus ludos parat de more. ⌊Princeps⌋ tamen noster, praeter aetatem maturus, aspicit haec quidem, sed negotiis publicis et iuri dicendo operam navat diligentem.
Quod reliquum est, me in gratiam Vestrae Reverendissimae Dominationis unice commendo.
⌊Vilnae⌋, die XXI mensis Februarii anno Domini M-o D-o XLVI-o.
Deditissimus servitor ⌊Matthias a Mącolin⌋ subscripsit
| |
8 | IDL 2919 | Maciej KALECKI of Mąkolin do Ioannes DANTISCUS, Vilnius, 1546-03-02 |
odebrano Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1546-03-10
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, ręką pisarza, podpis własnoręczny, BCz, 1599, s. 669-672
|
Publikacje: 1 | POCIECHA 1960 s. 92 (ekscerpt) |
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Patri, domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi⌋ etc., domino colendissimo
Salutem et felicitatem ac sui plurimam commendationem.
Tametsi nihil habeam, quod ad praesens scribam, pro meo tamen officio erga Vestram Reverendissimam Dominationem malui litteras argumento quam nuntium litteris carere.
Nudius quartus venerunt huc legati serenissimorum ⌊regis⌋ et ⌊reginae⌋ Romanorum, ⌊Ioannes Regenspergk a Dirskovicz⌋ et ⌊Ioannes Langus⌋ legum doctor secretarius. Heri auditi sunt. Petunt serenissimae principis divae memoriae ⌊reginae Elizabethae⌋ bona paraphernalia, tam quae secum attulit, quam ea, quae tempore nuptiarum et postea usque ad diem mortis, sive donata, sive quocumque alio modo quaesita habuit. Res dilata ad ulteriorem deliberationem.
Heri cum sacra ⌊maiestate regia⌋ in nuptiis domini ⌊Stanislai Kiesgal⌋ in domo domini ⌊Alexandri Choczkievicz⌋, palatini Novogrodensis, ⌊sponsae⌋ patris, pransi sunt. Absolventur hinc perendie Cinerum, ut existimo. De restitutione paraphernalium quid responsi referent, postea reddam Reverendissimam Vestram Dominationem certiorem. Sunt, qui censent esse restituenda, alii componendum amice, alii simpliciter negandum propter sequelam, quandoquidem in pactis conventis de eis nulla mentio facta sit. Quid demum conclusum factumque fuerit, scribam.
Audimus rediisse dominum ⌊Nicolaum Cicowski⌋ legatum sacrae ⌊maiestatis regiae senioris⌋ a ⌊caesare Thurcarum⌋ esseque apud serenissimam dominam ⌊reginam Ungariae⌋. Scribitque se omnia negotia, quae sibi iniuncta fuerant, ex animi sententia confecisse et inter cetera ⌊caesarem⌋ ex duabus arcibus in ⌊Ungaria⌋, quas sibi tradi contendebat, unam, scilicet ⌊Beczkierek⌋, serenissimae ⌊reginae Ungariae⌋ liberaliter dona[re], alteram vero, ⌊Beczui⌋ dictam, omnino tradi sibi velle. Quod ...endum necesse est, magnam praeterea benevolentiam praedicat ⌊[cae]saris⌋ erga serenissimos ⌊principes nostros⌋ et ⌊reginam Unga[riae]⌋, cui pacem pollicetur, quam nos tam diu duraturam esse spe[ra]mus, quam diu ⌊Regnum Ungariae⌋ non viserit.
Scribit ite[m] ⌊Cicowski⌋ sibi longe maiorem exhibitum esse honorem, quam [le]gatis ⌊caesaris catholici⌋ et ⌊Romanorum regis⌋, qui tum ... fuerant.
Quibus quidem ⌊principibus Christianis⌋ scribit Th[urcam] pacem concessisse ad unius anni decursum idque propter fid[em] et benevolentiam erga se carissimi et confederati sui ami[ci] serenissimi ⌊Gallorum regis⌋, sed serenissimus ⌊Romanorum rex⌋ ex his arcibus, quae in ⌊Ungaria⌋ possidet, pensionem decem m[illia] aureorum daturus est. Interim de longioribus indutiis v[ult] ⌊Thurcus⌋, ut per medium serenissimi ⌊Gallorum regis⌋ secum agatur. Haec, quam indigna sint nomine Christiano, nemo est, qui non [vi]deat doleatque vehementer.
Commendo me in gratiam Vestrae Reverendissimae Dominationis.
⌊Vilnae⌋, die 2 Martii anno Domini M-o D-o XLVI-o.
Deditissimus servitor ⌊Matthias a Mac[olin]⌋ canonicus subscripsit
| |
9 | IDL 7353 | Ioannes DANTISCUS do Maciej KALECKI of Mąkolin, before 1546-05-01 List zaginiony |
List zaginiony, mentioned in IDL 2691: Reddidit mihi non ita pridem litteras Reverendissimae Dominationis Vestrae dominus Gregorius musicus |
| |
10 | IDL 2961 | Maciej KALECKI of Mąkolin do Ioannes DANTISCUS, Vilnius, 1546-05-02 |
odebrano Marienburg (Malbork), 1546-05-14
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, ręką pisarza, podpis własnoręczny, BCz, 1599, s. 705-708
|
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Patri, domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi⌋ etc., domino colendissimo
Reverendissime et Excellentissime Antistes, domine colendissime.
Salutem et felicitatem ac sui humillimam commendationem.
Reddidit mihi non ita pridem ⌊⌋ Reverendissimae Dominationis Vestrae dominus ⌊Gregorius musicus⌋. Quibus quod tantisper non responderim, det veniam, maiorem in modum rogo, nulla enim alia causa factum est, quam tabellarii inopia.
Paravi aditum ad sacram ⌊maiestatem regiam⌋ domino ⌊Gregorio⌋, qui sacram illius maiestatem Vestrae Reverendissimae Dominationis nomine salutavit et ⌊⌋ reddidit. Ex ⌊⌋ ⌊sacra maiestas⌋ sua non vulgarem solet capere voluptatem, omnia enim consilia Vestrae Reverendissimae Dominationis illius voluntati correspondent, utpote qui omnia publica et privata negotia recto tramite transigi vellet etc.
Habeo Vestrae Reverendissimae Dominationi plurimas gratias, quod me humanissimis doctissimisque litteris invisere dignata sit. Fuere mihi etiam gratissima numismata, quae memoriam illius mihi refricabunt atque utinam eam humanitatem et gratiam illi mereri possim, fidem certe ac officium boni servitoris, apud hunc omni genere virtutum ornatum principem in me requiri non patior.
Praeter optimam valetudinem ⌊principis⌋ nihil est reliquum, quod scribam. Heri venit huc illustrissimus dominus ⌊dux Prussiae⌋, cui ⌊princeps⌋ ante ipsam ⌊urbem⌋ exivit obviam. ⌊Dux⌋ vero, reducto ⌊principe⌋ ad arcem, reversus est ad hospitium suum, quod apud ⌊Augustinum Morstinum⌋ habet. Quaeretur forte graviter se offensum fore proscriptione monetae suae e ⌊Regno inclito Poloniae⌋, deinde laborabit, ut negotium finium regundorum cum hoc Magno Ducatu Lithuaniae anno superiore infectum ad optatum finem deducere posset. Reliqua scit melius Paternitas Vestra.
Commendo me in gratiam Vestrae Reverendissimae Dominationis. Qua me prosequi dignetur, maiorem in modum rogo valeatque felicissime.
Datae
⌊Vilnae⌋, die 2 mensis Maii anno Domini M-o D-o XLVI-o.
Deditissimus servitor ⌊Matthias a Mącolin⌋ canonicus subscripsit
| |
11 | IDL 2967 | Maciej KALECKI of Mąkolin do Ioannes DANTISCUS, Vilnius, 1546-05-20 |
odebrano Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1546-06-05
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, autograf, BCz, 1599, s. 711-714
|
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Patri, domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi⌋, domino et fautori observandissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine Fautor observandissime.
Salutem et felicitatem ac sui humillimam commendationem.
Post meas novissimas ad Vestram Reverendissimam Dominationem datas ⌊⌋ licet non habeam, quod ad praesens scribam, non passus sum tamen sacrae maiestatis regiae ⌊⌋ ad illam mitti, quin meas adderem. Quibus Vestram Reverendissimam Dominationem viso, saluto ac omnia fausta et felicia illi ex animo precor, me in gratiam eius unice commendans.
Plura non vacat.
⌊Vilnae⌋, die XX mensis Maii anno Domini M-o D-o XLVI-o.
Deditissimus servitor ⌊Matthias a Mącolin⌋ canonicus subscripsit
| |
12 | IDL 28 | Maciej KALECKI of Mąkolin do Ioannes DANTISCUS, Vilnius, 1546-06-13 |
odebrano Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1546-06-18
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, autograf, BCz, 1599, s. 719-722
|
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo patri, domino ⌊Ioanni⌋ Dei gratia episcopo Varmiensi, domino
observando
Salutem et felicitatem ac sui humilem commendationem.
Reddidit mihi dominus Mauricius litteras Vestrae Reverendissimae Dominationis, quas reverenter accepi et, perlectis, non vulgariter sum delectatus, nam illius erga me immeritum benignitatis testes esse videntur. Quo nomine habeo Vestrae Reverendissimae Dominationi plurimas gratias, meriturus omni studio et officio pro mea parvitate. Quod res Prutenicas attinet, licet fidem meam affectum, studium et observantiam principibus meis, istis iam perpetuis viginti annis multis rerum argumentis testatam fecerim planeque conservaverim, tamen admonitionem Vestrae Reverendissimae Dominationis prudentissimam clementemque obviis manibus accepi faciamque omnia ex illius praescripto nec cuiusquam rei quam honesti et utilis maior ratio mihi est. Ea vero, quae mecum communicare dignata est, sepulta apud me erunt semper. Tametsi non dubitem, quae hic illustris dominus dux in Prussia egerit Vestrae Reverendissimae Dominationi multorum litteris et sermonibus cognita fore, tamen cum haec eadem a me scire vult, paucis perstringam.
Graviter qu{a}estus est proscriptione monetae suae ex inclito regno Poloniae se offensum esse contra iura, privilegia, pacta et foedera, obtinuitque litteras a sacra maiestate regia ad serenissimum regem parentem, ut hoc edictum, si non abrogaretur, saltem ad comitia regni proxima differretur. Egit demum summo studio, ut negotium finium regundorum inter Lituaniam et Prussiam anno superiore infectum, hoc anno finiretur.
Quod quidem diffiniendum senatores detractant eoque pluries iam temptatum non successerit. Igitur conventuri sunt fortasse principes soli hoc autumno obiter inter venandum et facile inter se rem component. Reliquum nihil est, quod merito scribi debeat. Commendo me in
gratiam Vestrae Reverendissimae Dominationis, quam Deus Omnipotens servet diutissime sanam et felicem.
Datae Vilnae, die XIII mensis Iunii, anno Domini M-o D-o XL[VI-o].
Deditissimus servitor Matthias a Macolin scripsit
| |
13 | IDL 2982 | Maciej KALECKI of Mąkolin do Ioannes DANTISCUS, Vilnius, 1546-07-07 |
odebrano Rössel (Reszel), 1546-07-14
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, ręką pisarza, podpis własnoręczny, BCz, 1599, s. 725-728
|
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi⌋ etc., domino observandissimo
Salutem et felicitatem ac sui plurimam commendationem.
⌊Servitor iste⌋ Vestrae Reverendae Dominationis recta in aedes meas venit mecumque aliquot dies egit. Quod ut ceteri faciant, maiorem in modum rogo, erunt mihi semper gratissimi idque signum gratiae et benignitatis Vestrae Reverendissimae Dominationis habiturus sum. Litteras e vestigio sacrae ⌊maiestati regiae⌋ dedi, quas cum schaedula inclusa legit libenter factumque Vestrae Reverendissimae Dominationis probavit plurimum, id quod ex eius sacrae maiestatis responso cognoscere dignabitur.
Augetur indies fama amplior de ⌊Thartaris⌋. Ferunt ⌊illorum⌋ duo milia Perecopium venisse, quae res duplicem coniecturam facere videtur, alii enim putant, quod ⌊imperator Turcarum⌋ ⌊caesarem Praecopensem⌋ ceu imbellem quieti rei familiari et agriculturae praeter naturam et mores gentis illius studentem amovendum et sandiacum suum statuendum decreverit. Alii existimant ea ratione haec duo milia misisse, ut ⌊caesarem⌋ ad depopulanda dominia ista extruderent, quo cum etiam et ⌊ipsi⌋ venturi essent. Et haec opinio verior esse videtur, aiunt enim ⌊Thurcos⌋ plures indies ad ⌊Oczakow⌋ latenter commigrare.
Totius rei istius sunt in causa praedones impii, nostrates ⌊Lithuani⌋ et ⌊Rutheni⌋, qui anno superiore oppidulum ⌊Oczakow⌋ diripuerunt et in utrumque sexum saevierunt. Petit ⌊Thurcus⌋ quinque milia florenorum pro ea direptione et huius rei gratia legatus eius ⌊Cracoviae⌋ est, sed male fortasse Thurcum habet, quod tantisper detinetur et recuperare forte ipsemet vult damna sua, priusquam aestas effluat. Quid demum erit, scribam Vestrae Reverendissimae Dominationi.
Cuius gratiae me humillime commendo perpetuoque trado et devoveo.
⌊Vilnae⌋, die septima mensis Iulii anno Domini M-o D-o XLVI-o.
Perpetuus servitor ⌊Matthias a Mącolin⌋ canonicus subscripsit
| |
14 | IDL 7052 | Ioannes DANTISCUS do Maciej KALECKI of Mąkolin, Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1546-07-07 List zaginiony |
List zaginiony, reconstructed on the basis of IDL 2987: Accepi litteras Reverendissimae Dominationis Vestrae die septima mensis huius Heilsbergi datas |
| |
15 | IDL 6847 | Ioannes DANTISCUS do Maciej KALECKI of Mąkolin, 1546-06-24 — 1546-07-09 List zaginiony |
List zaginiony, reconstructed on the basis of IDL 4449: Derhalbenn, wie Ewer Herlichkeit bogert, habenn wir hochgemelter koniglicher maiestet unnd derselbtenn vornembstenn secretario geschriebenn |
| |
16 | IDL 2987 | Maciej KALECKI of Mąkolin do Ioannes DANTISCUS, Vilnius, 1546-07-22 |
odebrano Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1546-07-30
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, ręką pisarza, podpis własnoręczny, BCz, 1599, s. 733-736
|
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Patri, domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi⌋ etc., domino observandissimo
Salutem et felicitatem, ac sui plurimam commendationem.
Accepi ⌊⌋ Reverendissimae Dominationis Vestrae 1546-07-07⌊die septima mensis huius1546-07-07⌋ ⌊Heilsbergi⌋ datas, quibus recensere dignata est sibi litterulas meas gratas esse. Quod equidem mihi volupe est atque hoc nomine ad scribendum crebrius propensior ero, ubi per summas occupationes licebit, enimvero quanti faciam istam benignitatem Vestrae Reverendissimae Dominationis, verbis vix assequi possum.
Quod ad praesens scribam, non habeo, ⌊⌋ enim his diebus per dominum ⌊Mauricium⌋ prolixius. ⌊Serenissimus princeps⌋ noster gratia Deo recte valet, subditos iudicat ex aequo, numquam in otio. Video regi cum diademate simul magnum pondus negotiorum imponi.
Hodie rumor sparsus est, sed non omnino certo auctore, Tartaros Praecopenses ad invadendam ⌊Voliniam⌋ accinctos esse. Scribuntur itaque litterae ad capitaneos finitimos, ut parati sint ad propulsandum hostem, si quam impressionem facere voluerit. Non existimant nostri ⌊caesarem Praecopensem⌋ magnam vim hostium missurum contra iusiurandum, quod hactenus iste servavit integrum, sed esse aliquem numerum praedonum trecentorum aut quadringentorum in vastis campis vagantium et more brutorum animalium viventium, quos caesar a rapinis cohibere non posset. Sed quid erit, tempus indicabit.
Quod reliquum est, commendo me in gratiam Vestrae Reverendissimae Dominationis. Quam Deus Omnipotens servet diutissime sanam semperque felicem.
Datae
⌊Vilnae⌋, die XXII mensis Iulii anno Domini M-o D-o XLVI-o.
Deditissimus servitor ⌊Matthias a Mącolin⌋ subscripsit
| |
17 | IDL 3010 | Maciej KALECKI of Mąkolin do Ioannes DANTISCUS, Vilnius, 1546-11-08 |
odebrano Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1546-11-17
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, ręką pisarza, podpis własnoręczny, BK, 230, s. 197-200
|
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Patri, domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi⌋ etc., domino observandissimo
Salutem et felicitatem ac sui plurimam commendationem.
Negotium duarum villarum cum molendino redimendarum et scholae Culmensi applicandarum, quod Vestra Reverendissima Dominatio mihi commendare dignata est, obviis manibus excepi et ex sententia confeci id, quod ex litteris in eo negotio conscriptis, quas mitto, plenius cognoscet. Deputari solent in huiuscemodi rebus iudices commissarii, coram quibus iura et obligationes ac pecuniae reponuntur. De quo licet Reverendissima Dominatio Vestra et reverendissimus dominus ⌊episcopus Culmensis⌋ nihil scripserint, eo quod fortasse
sacra
⌊maiestas regia senior⌋ aliquos iam deputasset, tamen ne quid in me desiderari videretur, ⌊⌋ huius
sacrae
⌊maiestatis regiae iunioris⌋ commissionem in Reverendissimam Dominationem Vestram et magnificum dominum ⌊palatinum Pomeraniae⌋ cum mandato contra possessores villarum et molendini, ut vocati compareant, litteras obligatorias reddant et pecuniam suam recipiant. Quibus quidem ⌊⌋, si opus fuerit, utatur reverendissimus dominus ⌊episcopus Culmensis⌋, si non, non.
Mitto litteras
sacrae
⌊maiestatis regiae⌋ Ruthenas, quarum vigore Vestra Reverendissima Dominatio centum boves ex Magno Ducatu isto Lituaniae habere poterit, etiam sine thelonei solutione. Quod quidem nulli alteri licet per constitutiones ex senatus consulto arctissime editas propter omnium rerum hic summam planeque inauditam caristiam, qua istis iam quattuor annis premimur. Mihi certe septingenti floreni, quos ex sacerdotiolis meis aliquando habeo in singulos annos, nequaquam sufficere possunt.
Si quid aliud est, quod me facere sua causa volet, iubeat, velim, et factum putet. Mihi equidem semper volupe erit, sicubi illi gratificari et inservire potuero apud hunc ⌊principem⌋, quem sibi Vestra Reverendissima Dominatio sciat esse affectum. Et ego nihil praetermitto, quod ad officium boni servitoris pertineret.
Pro panno rubeo plurimas ago gratias. A reverendissimo domino ⌊episcopo Culmensi⌋ pro litteris consensus regii nihil exigo Vestrae Reverendissimae Dominationis causa.
Quod ⌊hinc⌋ scribam novi, praeter huius
sacrae
⌊maiestatis regiae⌋ optimam valetudinem, nihil habeo. Si quid erit, scribam per aliam occasionem.
Interim me gratiae Vestrae Reverendissimae Dominationis unice commendo.
⌊Vilnae⌋, die VIII mensis Novembris anno Domini M-o D-o XLVI-o.
Deditissimus servitor ⌊Matthias a Mącolin⌋ canonicus et secretarius subscripsit
| |
18 | IDL 3052 | Maciej KALECKI of Mąkolin do Ioannes DANTISCUS, Vilnius, 1547-02-27 |
odebrano Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1547-03-12
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, ręką pisarza, podpis własnoręczny, BK, 230, s. 201-204
|
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Patri, Domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi⌋, domino et fauto[ri o]bservandissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, fautor observandissime.
Quo loco ⌊statuum terrarum Prussiae⌋ legati hic habiti et quomodo absoluti sint, ex eis Reverendissima Paternitas Vestra plenius cognoscet, quibus non defuit studium officiumque meum, quantulumcumque sit. Dominus Plotowski nondum obtinuit, quod in animum induxerat, spero autem brevi obtenturum esse, nam sacra ⌊maiestas regia⌋ et Paternitatis Vestrae Reverendissimae et dominorum legatorum petitionis causa clementem propensumque se illi exhibere dignata est. De ⌊Alexandro Sculteto⌋ nihil prorsus hic et publice et privatim actum est. Id, quod etiam sacra ⌊maiestas regia⌋ a me penitius rogata, mihi narravit. Proinde in litteris sacrae ⌊maiestatis regiae⌋ ex industria nulla eius mentio facta est. Iam tamen sacra ⌊maiestas regia⌋ domini Plotowski et meo instinctu parata fuerat respondere, non licere eius sacrae maiestati regiae contra decreta serenissimi ⌊regis domini parentis sui⌋ optimi pro homine proscripto quicquam agere, maxime vero a religione nostra bonisque moribus exorbitante, cuius rei si qua hic inciderit mentio aut petitio, non existimet Paternitas Vestra Reverendissima sacram maiestatem regiam aliorsum posse inclinari. Quanti enim faciat illius auctoritatem omniaque desideria, iam ex nonnullis rerum argumentis et litteris cognoscere potuit. In me equidem nihil desiderari patiar umquam (id, quod hactenus pro mea paternitate feci), quod ad officium boni servitoris pertineret. De ⌊Alexandro ipso Sculteto⌋ scripsit mihi frater meus germanus scholasticus Pataviensis. Nuper ⌊Roma⌋ reversus ⌊Patavium⌋, quod per unum cardinalem in aede sacra coram multitudine populi ad id convocata gremio sanctae matris ecclesiae esset restitutus publicamque egit paenitentiam. Cardinalis pontificalibus indutus, haec verba proferebat alta et intellegibili voce: „Congratulamini mihi, quia ovem, quae perierat, inveni”. Et alia in eum modum. Libri autem Lutheranae haeresis apud eum inventi, incensi sunt. Reliqui eius sequaces, quamquam haeresim publice revocarint, ne tamen in
pristinum statum et errorem postea reciderent, ad naves galeas perpetuamque servitutem dati esse feruntur. Dicta testium contra ⌊Alexandrum Scultetum⌋ et omnia litterarum exempla ad eam rem pertinentia dixi summarie serenissimo ⌊regi nostro⌋, quae domino Plotowski integre restitui, ut ad Reverendissimam Paternitatem Vestram referantur. Navo hic dililigentem operam, ut Vestrae Reverendissimae Paternitatis nanum seu pumilionem mittere possem, magis proportionato corpore fieri poterit. Quod reliquum est, me in gratiam Vestrae Reverendissimae Paternitatis unice commendo.
⌊Vilnae⌋, die XXVII mensis Februarii, Anno Domini M-o D-o XLVII-o.
Deditissimus servitor ⌊Matthias a Macolin⌋ canonicus etc. subscripsit
| |
19 | IDL 3087 | Maciej KALECKI of Mąkolin do Ioannes DANTISCUS, Vilnius, 1547-05-12 |
odebrano Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1547-06-06
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, ręką pisarza, podpis własnoręczny, BK, 230, s. 213-216
|
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Patri, Domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi⌋, domino colendissimo
Salutem et felicitatem ac sui humilem commendationem.
Tametsi nihil sit, quod scribam, pro meo tamen erga Reverendissimam Dominationem Vestram studio et observantia, mora omnis, quae meum ad illam scribendi officium interrumpit, taediosa mihi esse videtur.
Hoc utique rerum novarum praecipuum est, quod sacra ⌊regia maiestas⌋, princeps et dominus meus clementissimus, gratia Deo recte valet. Pacem undequaque agitamus, quae utinam diuturna sit et perpetua. Caesa sunt in tribus locis nuper ⌊Thartarorum⌋ circiter duo milia, qui praedatum venerant, partim a domino ⌊palatino Belzensi⌋ et domino ⌊Pretficz⌋, partim a Lithuanis praefectis finitimis. Profectus est etiam illo dominus Gregorius Choczkievicz camerarius, capitaneus Cownensis, cum milite mercennario, levi contributione publica conducto, ad fines huius dominii tuendos.
Sed ⌊Thurcum⌋ cum ingenti exercitu aiunt contendere versus ⌊Viennam⌋, nondum quidem ⌊Ungariae⌋ fines attigit, sed dominus Broniewski, serenissimi ⌊regis senioris⌋ legatus, hunc certissimum rumorem attulit, nuper ex Thurcia rediens. Principes vero nostri catholici, praesertim in ⌊Germania⌋, pro imperio digladiantur ac videntes volentesque se et totam rem publicam Christianam perdunt. Reicienda haec fuerant in aliud tempus commodius, dum ⌊Thurcam⌋ e regno ⌊Ungariae⌋, ita ut praedicabant, fugarent.
Pumilionem non distortum, sed rectis et proportionatis membris spero me brevi consecuturum, ubi primum dominus ⌊Skop⌋,
sacrae
maiestatis regiae secretarius Lithuanus, amicus meus, ex ⌊Cracovia⌋ redierit. Quem cum habuero, mittam ⌊istuc⌋ vel Reverendissimam Dominationem Vestram reddam certiorem. Cuius gratiae me affectum studium et perpetuam servitutem meam diligentissime commendo.
⌊Vilnae⌋, die XII mensis Maii, anno Domini 1547.
Deditissimus servitor ⌊Matthias a Macolin⌋ praepositus Trocensis etc. subscripsit
| |
20 | IDL 3109 | Maciej KALECKI of Mąkolin do Ioannes DANTISCUS, Vilnius, 1547-06-08 |
odebrano Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1547-06-16
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, ręką pisarza, podpis własnoręczny, BK, 230, s. 217-220
|
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Patri, Domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi⌋, domino suo colendissimo etc.
Reverendissime in Christo Pater et Domine, fautor observandissime.
Nescio an quicquam molestius accidere potuisset sacrae ⌊maiestati regiae iuniori⌋, domino meo clementissimo, interpretatione ista negotii magnifici domini ⌊castellani Elbingensis⌋, quam nudius quartus reverendissimus dominus ⌊episcopus Cracoviensis⌋ perscripsit, cum ex transactis ⌊comitiis⌋ serenissimus ⌊rex parens⌋ scripserit se omnia fecisse, quicquid serenissimus rex filius pro domino castellano Elbingensi per litteras suas postulaverat. Et primae quidem litterae longe ante ⌊comitia⌋ fuere in eam sententiam, si dominus ⌊palatinus Plocensis⌋ iuribus Prutenicis repugnantibus bonis ⌊Gniew⌋ potiri non posset, dominus ⌊castellanus Elbingensis⌋ in eorum possessione conservaretur propter maiorum suorum merita etc. Sed secundae et tertiae litterae simpliciter ac diligentissime scriptae fuerant, ut
sacra maiestas regia habita temporum ac iurium Prutenicorum ratione etc. dominum ⌊castellanum⌋ in ⌊possessione Gnewensi⌋ conservare, dominum vero ⌊palatinum Plocensem⌋ aliquo alio contentum facere dignaretur. Nescio cur retorta est concessio ad primam petitionem, ita ut nihil concessum fore videatur. ⌊Princeps⌋, si quid in manibus haberet, procul dubio daret, ut dominus ⌊castellanus Elbingensis⌋ voti compos fieret. Quo mihi etiam nihil posset gratius contingere vel Reverendissimae Dominationis Vestrae causa, cuius sum coctus et assus.
Domino ⌊castellano Malogostensi⌋ reddidi manibus meis ⌊⌋ Vestrae Reverendissimae Dominationis, quas legit diligenter et mecum nonnulla communicavit. Quid autem egerit, scribit diffusius. Dominus ⌊Fabianus Caema⌋ camerarius Culmensis hactenus non venit nec quicquam de eius adventu auditur.
Ego fateor me plurimum debere Vestrae Reverendissimae Dominationi pro ista erga me benignitate et munificentia, qua certe hoc anno mihi durissimo opus habebam. Sed futuros annos, si vivam, fertiliores sum habiturus, contentus iam sorte mea, facta metamorphosi sacerdotiorum meorum curatorum in non curata per gratiam principis.
Pumilionem dominus archidiaconus quaerit diligenter et ego spero me brevi habiturum. Et si is fuerit, qui promittitur, si non pulchrior, certe turpior non erit.
Commendo me in gratiam Vestrae Reverendissimae Dominationis. Quam Deus omnipotens servet et foveat diutissime sanam et felicem.
⌊Vilnae⌋, die VIII-a mensis Iunii, anno Domini 1547.
Deditissimus servitor ⌊Matthias a Macolin⌋ praepositus Trocensis scripsit
| |
21 | IDL 3155 | Maciej KALECKI of Mąkolin do Ioannes DANTISCUS, Vilnius, 1547-07-07 |
odebrano Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1547-07-10
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, ręką pisarza, podpis własnoręczny, BCz, 1599, s. 901-902
|
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Patri, Domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi⌋ etc., domino et fautori observandissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, fautor observandissime.
Salutem et felicitatem.
Legit
sacra
⌊maiestas regia⌋ et equidem libenter semotis arbitris ⌊⌋ Vestrae Reverendissimae Dominationis, quibus quid responderit, ex sacrae maiestatis suae ⌊⌋ plenius cognoscet. Mihi vero non videtur, quod huiuscemodi litterae servandae essent. Concerpam omnes vel igni tradam, quamquam non admodum multae sint. Idem et Paternitati Vestrae faciendum censerem, praesertim de his, quae aliquid secreti continerent, ne odium et invidiam pararent praeter necessitatem. De negotio domini ⌊Ioannis a Baizen⌋ castellani Elbingensis, iterum sacra ⌊maiestas regia⌋ scripsit sacris ⌊parentibus⌋ suis et reverendissimo domino ⌊episcopo Cracoviensi⌋. Faxit Deus, ut felicius, quam antea ter scripsimus. Nihil autem ad ultimum, quam metamorphosim quandam insperatam rettulimus. Sed ⌊comitia Regni⌋, ita ut certo significatum est, mature celebrari debent, priusquam dominus ⌊Bazinski⌋ possessionem sit dimissurus. Et ⌊comitiis⌋ ⌊princeps⌋ noster ita, ut omnino speramus, intererit, ibi pro domino ⌊Bazinski⌋ aliquid curari poterit. Si tamen cum litteris ad ⌊principes⌋ se conferre nunc voluerit, arbitrio suo stabit.
Commendo me in gratiam Vestrae Reverendissimae Dominationis.
⌊Vilnae⌋, die VII Iulii anno Domini 1547, raptissime.
Deditissimus servitor ⌊Matthias a Macolin⌋, praepositus Trocensis etc. subscripsit.
| |
22 | IDL 3261 | [Ioannes DANTISCUS] do Maciej KALECKI of Mąkolin, Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1547-11-03 |
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | brulion język: łacina, ręką pisarza, AAWO, AB, D. 70, k. 322r (b.p.)
|
Pomocnicze podstawy źródłowe: 1 | regest język: niemiecki, XX w., B. PAU-PAN, 8250 (TK 12), k. 483
|
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
⌊Domino Mocolin⌋, secretario ⌊regis iunioris⌋
Reverende Domine {etc.} etc.
⌊Nanus⌋, quem dono mihi nuper Dominatio Vestra per nuntium meum misit, fuit mihi acceptissimus. Cui summas pro habito in conquirenda re labore ago gratias, relaturus Dominationi Vestrae per omnem occasionem. Placet mihi et facies et statura ⌊homuncionis⌋, quae in eo non excedit longitudinem, sed eam proportionem continet, qualem ego semper optabam. Quod si posthac ⌊illi⌋ nihil in statura accresceret, commodissimus foret ad eos usus et illis hominibus, quibus ego eum dare destinavi. Verum crescat sive non, semper mihi erit gratissimus, et quoties eum intueor, refricat mihi memoriam Dominationis Vestrae et amorem meum erga eandem auget.
⌊Gedanensium⌋ meorum gentilium in mittendis pannis pro Dominatione Vestra et domino ⌊curiae magistro⌋ negligentia me admodum male habuit, ita ut etiam post acceptas novissimas Dominationis Vestrae litteras, per cancellarium meum, quem ad ⌊conventum harum terrarum⌋ Graudentinum, ipse ex itinere ob adversam valetudinem, quae me corriperat, re{c}tractus, ablegaveram, acriter cum illis expostulaverim et illi negotium hoc ad omnes ⌊dominos consiliarios⌋ deferendum commiserim. Quod aeque male omnes habuit, atque me, et per illos itidem, cum illis in frequenti ⌊senatu⌋ expostulatum fuit. ⌊Qui⌋ in quendam ex collegis eorum culpam reiecerunt, cuius negligentia factum fuisse, sancte affirmabant, ne citius stam{m}ina illa panni ad Dominationem Vestram et dominum ⌊curiae magistrum⌋ esse<n>t ablegati et ea eo tempore certo missa esse dixerunt.
Rogarunt etiam dicti ⌊gentiles mei⌋ , ut eos apud Dominationem Vestram et dominum ⌊curiae magistrum⌋ excusarem. Quam plurimum rogo, si quicquam vel in ⌊dominos hic consiliarios⌋ vel ⌊gentiles meos⌋ ob hanc moram odii contraxerit, velit illud deponere, culpam remittere, et nos hic omnes solita propensione et benevolentia una cum domino ⌊curiae magistro⌋ prosequi.
Quod ad me spectabit, experietur Dominatio Vestra me semper erga illam studiosissimum fore.
Commendo me Dominationi Vestrae et, ut eandem Dominus Omnipotens sospitem et incolumem diu conservet, precor ex animo.
Datae
⌊Heilsberg⌋, 3 Novembris MDXLVII.
| |
23 | IDL 3298 | [Ioannes DANTISCUS] do Maciej KALECKI of Mąkolin, Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1547-12-20 |
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | brulion język: łacina, ręką pisarza, AAWO, AB, D. 70, k. 336r-v
|
Pomocnicze podstawy źródłowe: 1 | regest język: niemiecki, XX w., B. PAU-PAN, 8250 (TK 12), k. 510
|
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
⌊Domino secretario a Mocolin⌋ etc.
Equum, quem superioribus diebus Reverendae Dominationi Vestrae per
nobilem ⌊Ioannem Lubotzky⌋, stipatorem serenissimae ⌊maiestatis regiae⌋, dono misi, vellem fuisse acceptissimum
Dominationi Vestrae, ad quam non dubito pannum, qui Dominationi Vestrae per dominos legatos promissus fuit , tandem etiam perlatum esse.
Nunc
quod scriberem, nihil habui aliud, quam ut Dominationem Vestram rogarem, quo me indies magis ac magis serenissimae ⌊maiestati regiae⌋ commendatiorem reddere non desinat, apud quem si mei saepius memor fuerit, nihil mihi poterit gratius facere.
Quid hic apud nos fiat et quae nova habeamus, Dominationi Vestrae harum lator, nobilis ⌊Nicolaus Plutovsky⌋, quem meo nomine commendatum habere velit, referet. Ex ⌊eo⌋ etiam valetudinem meam et dispositionem corporis , quod indies in viribus incipit fieri debilius, intelliget.
Cum etiam Dominatio Vestra hactenus ⌊dominis Prutenis⌋ et ⌊his terris⌋ in causa privilegiorum opera sua non defuerit,
sed eam diligenter apud serenissimam ⌊maiestatem regiam⌋
promovet, et nunc tempus instet , quo haec causa coram serenissima ⌊maiestate regia seniori⌋ tractanda per legatos nostros veniet, hoc antequam futurum est, requirent forsan serenissimam ⌊regiam maiestatem iuniorem⌋, ut quod antea clementer eius maiestas pollicita est, eam pro nobis apud serenissimum parentem eius intercessorem fore nunc benigne praestet. Quare plurimum oro Dominationem Vestram vel[it] apud eandem serenissimam ⌊maiestatem regiam⌋ in eo negotio exoratorem pro nobis agere atque eidem in memoriam revocare, quo nunc, in hoc ⌊conventu Regni⌋, auctoritate eius id apud serenissimum ⌊parentem⌋ eius obtineamus, quod antea nobis saepius promissum fuit. Hoc si Reverendae Dominationis Vestrae opera effectum fuerit, experietur illa semper omnium ⌊hic⌋ nostrum erga eandem gratitudinem.
Quam felicissime valere opto.
Datae ⌊Heilsberg⌋, XX Decembris MDXLVII.
| |
24 | IDL 3341 | Maciej KALECKI of Mąkolin do Ioannes DANTISCUS, Sulejów, 1548-02-03 |
odebrano Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1548-02-18
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, ręką pisarza, podpis własnoręczny, BK, 230, s. 235-238
|
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo patri, domino ⌊Ioanni⌋ Dei gratia episcopo Varmiensi etc. domino observandissimo
Salutem et felicitatem ac sui plurimam commendationem.
In summis occupationibus, quae in discessu tumultuanter hominem obruere solent, non possum esse, uti par erat, prolixus . Existimo tamen Vestram Reverendissimam Dominationem omnia, quae in his turbulentis comitiis acta sunt, non latere. Quid autem responsi domini legati rettulerint, ex eis plenius cognoscet. Exspectanda est dies. Spero omnia ex animi sententia cessura, nam princeps est propensus. Ego hic etiamnum, quae ⌊Petrcoviae⌋ perficere non potui, hic perficio, privata potissimum serenissimae ⌊maiestatis regiae⌋ negotia. Proinde longior esse nequeo.
Equus ille antesignanus cum laterna claudus est et semivivus plane mihi adductus redditusque in nemore Grodnensi, ibi enim homo ille mihi factus est obvius accelerans maxime, ut discessum regium e ⌊Vilna⌋ antevertisset et equo illo usus est, ita ut nunc etiam et claudus et nullus plane sit. Coactus sum eum in plebanatu meo Sochaczoviensi relinquere sacerdotibus etc. Animus tamen Reverendissimae Dominationis Vestrae est mihi gratissimus. Cui me diligentissime commendo.
Ex ⌊Suleiow⌋, die 3 Februarii 1548.
Deditissimus servitor ⌊praepositus Trocensis⌋ scripsit
| |
25 | IDL 3353 | Maciej KALECKI of Mąkolin do Ioannes DANTISCUS, Vilnius, 1548-03-20 |
odebrano 1548-03-25
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, autograf, BK, 230, s. 69-72
|
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Patri, domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi⌋, domino suo observandissimo
Salutem et felicitatem, ac sui perpetuam commendationem.
Rebus sacerdotiolorum meorum postulantibus substiteram in ⌊Masovia⌋, Vestrae Reverendissimae Dominationis ubique, potissimum vero apud dominum ⌊Ioannem Levicium⌋, abbatem Czervensem, virum bonum, non immemor. Veni autem ⌊huc⌋ die hesterno, qui fuit decimus post ⌊principis⌋ faustum felicemque adventum.
Quid rerum novarum scribendum sit, non habeo, ipse adhuc ferme peregrinus. Illa tamen, de quibus Vestra Reverendissima Dominatio dubitare se scribit, verissima sunt. Quae nos licet plane enecarint, nihil tamen restare videtur, quam ut tensis in coelum manibus Deum Omnipotentem supplices petamus, ut haec in melius cooperari dignetur.
Qui Vestram Reverendissimam Dominationem servet diutissime sanam et felicem.
⌊Vilnae⌋, die XX Martii M-o D-o XLVIII-o.
Deditissimus servitor ⌊Matthias a Mącolin⌋, praepositus Trocensis scripsit
| |
26 | IDL 59 | Maciej KALECKI of Mąkolin do Ioannes DANTISCUS, s.l., 1548-04-05 |
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | lost kopia język: łacina, XVI w., AAWO, AK, 28, k. 219b
| 2 | regest język: łacina, XX w., B. PAU-PAN, 8244 (TK 6), a.1548, k. 2r-v
|
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
W tej samej sprawie pisze do Dantyszka sekretarz Z. Augusta Mathias a Mocolin, że chętnie by był mu przysłał odpowiedź króla posłom pruskim, gdyby król to uczynić kazał. Dlaczego nie kazał, pozna
z jego (powyższego listu)
: sed et litterae ipsae
(tj. ów list króla)
pro responso haberi et in ⌊conventu Marienburgensi⌋ monstrari possunt.
Ten Maciej był proboszczem w Trokach. Następują w rękopisie po poselstwie posła królewskiego kreditiwy Dantyszka (p. 227) dla wymienionych powyżej. Sam przybyć n[ie] mógł na ⌊sejmik⌋, bo nie może znieść jazdy wozem. Wysłał obu na rozkaz królewski (cf. list króla) i dał im do odczytania swe zdanie w sprawach królewskich zadań (legacyi) od sejmiku dat. V Aprilis 1548.
| |
27 | IDL 3366 | Maciej KALECKI of Mąkolin do Ioannes DANTISCUS, Raduń, 1548-05-03 |
odebrano Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1548-05-09
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, autograf, BCz, 1599, s. 1073-1076
|
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Patri, domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi⌋, suo domino observandissimo
Salutem et felicitatem ac sui plurimam commendationem.
Video Reverendissimam Dominationem Vestram eo animo ferre calamitatem nostram, quo et nos hic ferimus. Quid autem consolationis hinc dem aut scribam, non habeo, quandoquidem res eo devenit, ut humano consilio regi non possit, nisi solius Dei Omnipotentis prudentia et benignitate. Nos peccavimus, iniuste egimus. Nostra peccata horum malorum sunt causa.
Consolatur me aliquantulum senatorum fides et constantia, quam ⌊principi⌋ per litteras certatim offerunt. Solatur me etiam ⌊principis⌋ aequanimitas erga omnes, quam ego saepissime inculco, video enim, quid hisce temporibus dissidiorum causa fuerit, dum unius quam alterius maior ratio habita est. Spero rem publicam
aliquam futuram, si concordia fuerit, sed equestrem ordinem eo a novo audio graviter esse offensum. Deus Omnipotens placabilem nobis eum reddat, in eo enim nunc pendet lex et prophetae. Plura non vacat, in itinere praesertim.
Commendo me in gratiam Vestrae Reverendissimae Dominationis, qua ut me prosequatur, maiorem in modum oro.
Ex ⌊Radunya⌋, die 3 Maii 1548.
Deditissimus servitor ⌊Matthias a Mącolin⌋ praepositus Trocensis etc. subscripsit
Postscript:
Ad diem 24 mensis huius, si Deus voluerit, ⌊Cracoviam⌋ videbimus.
| |
28 | IDL 3386 | Maciej KALECKI of Mąkolin do Ioannes DANTISCUS, Cracow, 1548-06-29 |
odebrano Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1548-07-10
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, autograf, BCz, 1599, s. 1107-1110
|
|
| |