1 | IDL 842 | Mariangelo ACCURSIO do Ioannes DANTISCUS, Augsburg, 1532-10-20 |
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, autograf, AAWO, AB, D. 3, k. 81 + [1] missed in numbering
|
Pomocnicze podstawy źródłowe: 1 | regest język: niemiecki, XX w., B. PAU-PAN, 8247 (TK 9), k. 152
| 2 | regest język: angielski, XX w., CBKUL, R.III, 31, Nr 269
|
Publikacje: 1 | DE VOCHT 1961 Nr DE, 242, s. 161 (angielski regest) | 2 | Españoles part II, Nr 67, s. 238 (ekscerpt język: hiszpański przekład) |
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo Domino, domino ⌊Ioanni Dantisco⌋ episcopo Culmensi, domino meo observandissimo.
Et hoc quoque ad annum ipsum parum mihi fortunatum pertinere arbitror, quod absenti abeuntem te videre manumque illam omnibus amicam, omnibus munificam, omnibus doctiorem iungere non fuit datum. Tibi interim iter commodum adventus in patriam ceteraque ex sententia contigisse omniumque votis respondisse vehementer gaudeo. Nos ⌊Viennam⌋ venimus, pedem referentes hostem ut insequeremur, tanti non fuimus. Neque tanti (ut opinor) fuerat ⌊Pannonia⌋ et quicquid vel tueri tandem vel parari bello potuisset, ut ⌊Valdesium⌋ amitteremus. Vixit enim tuus ille meusque ⌊Valdesius⌋ et quod est lachrymabilius, cum lue interiret, videre laborantem affari consolari non licuit. Tum atqui nec funus sequi nec iacenti dare oscula, nec corpus condere, nec signare saxum nomine locus fuit. Vides denique quod parum fortunatum praedicabam, non annum esse tantum, sed aetatem.
Tum atqui vale, praesul optime, et mihi numquam non in pectore in ore inque oculis. ⌊Bernardum⌋ fratrem, ⌊Ioannem Levitium⌋, ⌊Stanislaum Tarlum⌋, ⌊Gioravinschin⌋ valere ac salvere cupio. Duo ista ⌊regni⌋ lumina ⌊Graccoviensem⌋ et ⌊Plocensem⌋ antistites salutatum reverenter adirem.
⌊Augustae Vindelicorum⌋, XX Octobris 1532.
Dominationis Vestrae Reverendissimae mancipium et tamquam filius oboedientissimus ⌊Mariangelus Accursius⌋
| |
2 | IDL 2206 | Mariangelo ACCURSIO do Ioannes DANTISCUS, Rome, 1539-08-01 |
odebrano 1539-11-13
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, autograf, UUB, H. 155, k. 11-12
| 2 | kopia język: łacina, XVIII w., LSB, BR 19, Nr 45
| 3 | regest z ekscerptami język: łacina, polski, XX w., B. PAU-PAN, 8243 (TK 5), a.1539, k. 38r-v
| 4 | regest z ekscerptami język: łacina, angielski, XX w., CBKUL, R.III, 30, Nr 117
|
Publikacje: 1 | DE VOCHT 1961 Nr DE, 400, s. 304, 314 (wzmianka) |
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Patri ac Domino, domino ⌊Ioanni Dantisco⌋, episcopo Varmiensi etc. [amic]o observandissimo
Ego te, Pontificum Sanctissime, quibus verbis hac perpropera epistula conveniam?
Nam ut omittam ea, quae contemplanti virtutes tuas animum mentemque obruunt, memoria meritorum, suavitas consuetudinis, amor mutuus impetum faciunt, ut malim adesse coram. Neque quicquam putem satis esse, quod vel ab immodici scriptoris filo exordiri queat. Rem igitur in pauca conferam. Gratulor ecclesiam titulis accedere nostris Varmiensem et te ei contigisse, hoc praesertim rerum turbine tam indigne dissidentium, qui labanti Christianae rei ferre opem et noris et possis. Atque utinam tam multis per septentrionem ecclesiis non tam multi praesules praeficerentur, qui collati tibi indigniores videantur vitae suae ducendae, quam ut aliorum vitas animasque tueantur. Putabam ego ex orbe pererrato suavissimam futuram tantarum illam rerum recordationem, neque locum esse unquam desiderio adeundi, quae legissem quaeque ab omnibus tantopere expeti viderem. Verum contra evenit. Et ut silentio ceteros praeteream, quos equidem videre gestio, unum Dantiscum multis ob id noctibus in somnis video, alloquor paene praesens, videorque eadem agere, quae apud ⌊Hispanos⌋, apud ⌊Mauros⌋ egerimus. Excutior interea somno nec abducor iisdem cogitationibus vigilans. Cumque huc accitu illustrissimi principis et numquam satis laudati domini mei venio et ⌊Gasparem Anovium⌋, nepotem illum vere tuum, hoc est eximiae adulescentem indolis invenio, obsecro te, ipse aestimes, quo sim gaudio affectus, nam si exprimere id ego tentem et quam longe eum quamque etiam frequenti de te sermone moratus fuerim, dies me potius deficiat. Et ne unus ipse satis videaris, addo et ⌊Bernardum fratrem⌋ et quam saepe tuba illa sua tibi ac propterea etiam mihi voluptati fuerit, quoties occurrerit mula ⌊Petri Maronitae de Monte Libano⌋: cum una essent duo illi Iocularitatis filii atque omnia olfacientes, ⌊Scepperus⌋ et ⌊Prantnerus⌋. Ceterum, scias, velim ex optima et suavissima ⌊uxore⌋ ⌊filium⌋ susceptum mihi quattuor iam mensium eique nomen inditum Casimiro: Polonicogermanum videlicet insolitum, inauditum ac propterea mirum quiddam ⌊Italis⌋. Ea vero est in infantulo alacritas, is vigor, ut putem (modo vivat) acta patris famamque (si qua est) antecessurum.
⌊Caesarem⌋ fama quaedam est ⌊Italiam⌋ Germaniamque aditurum, sed ea non usquequaque constans. Constat attamen apparatum classis ⌊Turcarum⌋ permagnum esse, et iam non semel invasisse ac depopulatos esse loca pleraque Calabriae. Ob id motum tandem Petrum a Toleto iussosque omnes sequi, qui morent sub caesare, ut loca mari proxima, quaeque exceptura impetus videri possint, et tueantur et muniant. Atque ita vides, quam cunctanter omnia, quae iam pridem et ornata et peracta esse, maxime oportuisset. Audio et post captam ⌊Valachiam⌋ imminere pluribus quam olim locis et vestris etiam non parum periculi. Ac fortasse nec, dum etiam didicistis et ipsi cunctandum non esse contra magnum istum iam non Asiae, sed et ⌊Europae⌋ ⌊Africae⌋que regnatorem. Illustrissimus princeps maluit te sua quam suorum manu litteris salutari. Ego ita te ac tua salva esse iubeo, ut is, qui salutem eiusmodi in se recidere opinetur.
⌊Romae⌋, prima Augusti 1539.
Reverendissime Dominationis Vestrae servulus ⌊Mariangelus Accursius⌋
| |