f. A2r
Si quid est in me iudicii, Auditores, quod esse perquam exiguum, equidem ingenue fateor, non inscite opinione dixit mea, qui dixit:
cf. Hor. Carm. 4.9.29-30 paulum sepultae distat inertiae celata virtus ⌊parum sepultae distat inertiae celata virtuscf. Hor. Carm. 4.9.29-30 paulum sepultae distat inertiae celata virtus ⌋. Quis enim vel ⌊Achillis⌋, vel ⌊Hectoris⌋ novisset laudes, aut quid a ⌊Thersite⌋ vel Choroebo distarent, nisi res ipsorum gestae litterarum monumentis essent consignatae? Etenim, quemadmodum thesaurus alicubi latens non minus transeuntium calcatur pedibus, quam alia quaevis sordida et vilissima terrae gleba: ita fortes ab inertibus, sapientes a stolidis, qui praeteritis vixere temporibus, parum internoscuntur, si perpetuo laudes ipsorum silentio involvantur.
Quod intelligentes ⌊Senatus Populusque Thoruniensis⌋ ⌊Nicolai Copernici⌋ mathematici incomparabilis, quem miraculum mundi appellare solebat praeceptor meus magister Iohannes Hagius et alius, magister Ottho Gryphius decanus, qui ⌊Witebergae⌋ in templo arcis honorifice sepultus in rectoratu obiit, sphaera seu globo astronomico lapidi sepulcrali inciso inter duo sceptra magistratus academici insignia, ille inquam Gryphius, publica oratione in solennibus magisterii, uti vocant, Copernicum tanta frequentia ⌊Romae⌋ esse auditum prodidit, ut per confertos auditorum humeros in cathedram usque proreptare cogeretur, huius igitur Copernici iconem in templo Divi Iohannis, ubi viscera ⌊Casimiri(!) regis⌋[1], cuius imaguncula in superiori tabulae parte depicta est, humata sunt, asscriptis hisce Sedulii, ut opinor versiculis vere piis:
f. A2v
Non parem ⌊Paulo⌋ veniam requiro,
Gratiam ⌊Petri⌋ neque posco, sed quam
In crucis ligno dederas ⌊latroni⌋
⌊Christe⌋ requiro
Idque eo fine, ut ipsorum ibidem verba habent, ne ⌊tanti viri⌋ apud exteros celeberrimi memoria in patria periret. Quod mecum ego reputans, cum tantum ⌊illi⌋ honorem canonico Warmiensi, ⌊Copernico⌋ nimirum, habuerint, facere honeste non potui, episcopo eiusdem dioeceseos laudatissimo monumentum aliquod litterarium quin erigerem, praesertim
cf. Hor. Carm. 4.8.28 ⌊cum dignum laude Musa vetet moricf. Hor. Carm. 4.8.28 ⌋. Constitui itaque mecum vitam ⌊Iohannis Dantisci⌋ sive de Curiis, von Höffen (alias Flaxbinder), episcopi primo Culmensis, deinde Warmiensis, hac oratiuncula descriptam, in vulgus emittere. Siquidem ea referta est plurimis vitae morumque documentis, ad omnes curriculi humani partes obeundas illustrissimis utilissimisque. Dicam autem non quantum debeo, sed quantum vel ex relatu meorum teneo, vel ex testimoniis eruditorum doctissimorumque ⌊Germaniae⌋ virorum luculentissimis colligere potui, idque stylo et filo potius historico, quam splendore, praestari poterit oratorio narrationibus non admodum competenti.
Atque, ut a natalibus ⌊eius⌋, quod in hoc orationis genere praecipiunt ms. praecipiumt(!)
⌈praecipiuntpraecipiunt ms. praecipiumt(!)
⌉ rhetores, initium faciam, narrationem hanc ex maioribus auditione accepi, quod bello civili terrarum ⌊Prussiae⌋ tredecennali, cum multi nobiles suis expellerentur sedibus veteresque iuberentur migrare coloni, quidam huius familiae de Curiis, eandem belli aleam expertus, ⌊Dantiscum⌋ venerit comitatus parvulo ⌊filio⌋,
cf. Verg. A. 2.724-725 dextrae se paruus Iulus implicuit sequiturque patrem non passibus aequis ⌊licet non passibus
f. A3r aequiscf. Verg. A. 2.724-725 dextrae se paruus Iulus implicuit sequiturque patrem non passibus aequis ⌋ (ut ⌊Aeneas⌋ ille Vergilianus ⌊Iulo⌋ suo), cumque non esset, quod esset, forte cum comite suo impubi ad illam accessit aream, ubi restiarii suum exercent opificium. Conspicatus ibi linum in fasces colligari, se quoque eiusdem artis gnarum profitetur. Quid fit? Conducitur ad illas operas manuarias, quas obit gnaviter, atque ex eo se suumque sustentat ⌊impuberem⌋, quem ad idem condocescit atque adhibuit artificium.
Mortuo parente, ⌊filius⌋ ad alia se confert ac artem coquendi cerevisiam imbibit. Ubi pauperculus servus, pauperculam ducit ⌊conservam⌋, honestis tamen ortam parentibus, consularibus nimirum in oppido ⌊Putzk⌋, idque fretus divinae benedictionis exspectatione. In hoc suo coniugio, post invocationem divini nominis, parsimonia et frugalitate ex coctura cerevisiae mediocriter locupletatus est, genuitque tres filios: ⌊Iohannem⌋, ⌊Bernhardum⌋ et ⌊Georgium ab Hoeffen⌋, filias tres quoque: ⌊Catharinam⌋, ⌊Ursulam⌋, ⌊Annam⌋.
Ex quibus ⌊Bernhardus⌋ coelebs et privatus decessit, ⌊Georgius⌋ vero, minimus natu, post mortem avi mei Philippi Engelhardi Heilsbrunnensis uxorem duxit aviam meam Annam Bohemiam[2], ⌊Petri Bohemi⌋ consulis filiam et huius filii eiusdem nominis burggrabii Dantiscani senioris sororem piae memoriae, ex qua genuit filium cognominem, iuvenem summi tum ingenii, tum eruditionis, sed infelicem admodum. Cum enim iam legatione functus esset nomine regis Sigismundi III ad ducem Onoldinum, in familiaritatem venit comitis Erici, regii, ut aiebant, sanguinis, Dantisci eo tempore haerentis, in cuius negotiis ad regem ⌊Warsoviae⌋ ⌊comitia⌋ celebrantem ablegatus, pro pe
f. A3vcunia, ut arbitror, procuranda sollicitandaque innocentissime ac plane miserabiliter trucidatus est ab heiducis ministris eius, qui patruo eius Iohanni in episcopatu Warmiensi (tribus saltem intermediis, domino ⌊Tidemano Gisio⌋, cognato itidem meo, ⌊Stanislao Hosio⌋ et ⌊Martino Cromero⌋) successerat Andreas Bathori cardinalis, qui et ipse non multo post ferme similem vitae sortitus est exitum. Sed haec fusius persequi peculiaris esset operis.
Sororem hic reliquit germanam, matris vero meae uterinam, nomine Anna, omni matronali laude conspicuam, paene dixerim heroinam, quae ante quinquennium nupsit nobili et spectato viro Erhardo a Festenstein, quem honoris causa nomino, et haec sola hac nunc superest ex familia huius nominis.
⌊Soror⌋ ab episcopo fratre elocata est viro ⌊nobili Borusso⌋, ex quo filium habuit Hannonem a Schönaw canonicum Warmiensem, qui non ita pridem huic saeculo valedixit, filiam item nuptam nobili Masowio, etc.
⌊Iohannes⌋ vero, natu maximus, ut ad hunc sese convertat oratio, siquidem mihi non est animus integram hic genealogiam texere, cum primis aetatis suae annis paulo viveret dissolutius ac intemperantius, nocturno tempore per vices grassando, civium aedes pulsando etc., uti solent turbones noctambuli, contigit aliquando, ut cum idem more solito districtoque gladio vagabundus discursaret, ⌊mater⌋ eius, a qua saepius ob dissolutam morum licentiam erat increpatus, viderit cum admiratione et singulari animi voluptate spectrum specie ac habitu filii sui Iohannis domi mensae assidere librosque evolvere, quod illa, rata suum esse filium, Deo agere gratias
f. A4r pro tam repentina et Paulina conversione.
Quid fit? Sedet ⌊illa⌋ sibique gratulatur de hac recenti felicitate, cum subito filius ⌊Iohannes⌋ fores pulsare, postulare, ut intromittatur. ⌊Mater⌋, agnita voce ⌊filii⌋, expavefacta agnoscit spectrum illud esse, quod intus sit, quia ne verbulum quidem fecerit, ideoque Iohanni intromisso se sibimetipsi commonstrat, exemplo Plautini illius Sosiae. Quo ⌊ille⌋ spectaculo consternatus et tantum non externatus, secumque resipiscere coepit, a crapulatione ad sobrietatem, a fastigiosa turpitudine ad compositam vitae morumque honestatem ac modestiam revocatus.
Quamobrem ille diu moratus ad focum paternum, convasatis suis reculis ⌊Romam⌋, ut illa ferebant tempora, sese deportat, ubi assidua lucubratione tantum profecit, ut pontificis nactus gratiam eiusdem commendatione ad regem Poloniae primo notarius creatus regius, deinde variis ad diversos legationibus, imprimis ad ⌊Carolum V imperatorem⌋ oratoris regii minere perfunctus ceu gradibus quibusdam a Culmensi ad Warmiensis episcopatus evectus est dignitatem, cui sane ita praefuit, ut summorum infimorum laudem citra invidiam, quod difficillimum, facile invenerit, imprimis vero eruditorum hominum merito suo lucratus est gratiam, qui certatim illum laudibus efferunt.
Nam magnus ille ⌊Erasmus Roterodamus⌋ ⌊⌋ Basilii, puto adversus Eunomium, ex Graeco in Latinum a se conversum nomini eius ⌊⌋ cum luculenta laudum ipsius commemoratione. Inter alios etiam honorificam eius facit mentionem ⌊Helius Eobanus Hessus⌋, qui illum nominat episcoporum facile
f. A4v doctissimum et magna ex parte iuventutem ipsi debere versionem Ecclesiastis Eobanicam, utpote cuius suasu et sumptibus in ⌊comitiis⌋ Ratisbonensibus anno 32 hanc operam in se receperit et perfecerit. Qui duo viri quondam in studio litterario fuisse commilitones dicuntur. Sed cum ⌊Hessus⌋ poetico excelleret ingenio, Dantiscus animum ad diversa applicans studia, aulicam vitam secutus est, uti memini me legere in ⌊⌋ auctore ⌊Ioachimo Camerario Papaebergensi⌋.
Cum ⌊Georgio Sabino⌋ Academiae Regiomontanae rectore, ⌊Philippi Melanchthonis⌋ genero, amicitiam impense coluit, quod patet etiam ex ⌊⌋, ultro citroque inter ipsos commutatis, quae sunt inter poemata Sabini. Quodam tempore, gliscente pestis incendio, Dantiscus ⌊Sabinum⌋ una cum ⌊uxore⌋ invitatum splendide excepit eique abitionem paranti pixidem, cui 30 Ioachimici erant inclusi, dono dedit, addens praesentissimum hoc contra pestem fore remedium. Quod ⌊Sabinus⌋ facile ex pondere deprehendens dissimulanter, sed tamen gratus, accepit. Habentur haec, ni fallor, in Vita Sabini. Unde et liberalitas eius pariter in viros doctos, et festivitas ingenii conspici potest.
Cum igitur hic noster Dantiscus tot excellentissimorum virorum: ⌊Erasmi⌋, ⌊Camerarii⌋, ⌊Eobani⌋ et ⌊Sabini⌋, honestissima meruerit testimonia, non est quod quis magnopere pensi habeat ⌊⌋ seu flagellationem potius, qui parum mihi honorifice visus est eius meminisse, ibi ubi occasionem exponit controversiae, quam fuit olim ⌊regi Poloniae⌋ cum ⌊senatu Dantiscano⌋ de appellatione in civili
f. [A5r]bus, seu de non evocando, ut vocant, quo in loco aucupii gratiae potius, quam legum historicarum, mihi videtur habuisse rationem. Sed haec facio missa.
Unicum restat, quod haud scio laudi, vel vitio illi vertendum, cum nemo suis careat naevis, sed suos quisque patiamur manes, potator fuisse dicitur maxime strenuus, ubi opus fuit, singulari argumento robusti et corporis, et animi (quod tamen cum ⌊Hesso⌋ commilite quondam suo habuit commune, ut in ⌊⌋ testatur ⌊Camerarius⌋). Cum enim aliquando legati fungeretur munere ad ⌊caesarem⌋, caesar, legatum Polonicum ludificamento excepturus aulico, subornat suorum bibacissimos quosque, qui ipsum vegrandibus adorirentur obruerent{ur}que poculis. Deinde ubi per indicium bene potos cognovit suosque maximam partem prostratos discumbere, de composito mittit ad legatum, adesset et quid in mandatis habeat, e vestigio exponeret. Dantiscus nonnihil ex improviso perturbatus, ubi se recollegit, pergit ad ⌊caesarem⌋ atque ita peroravit, ut cum omnium admiratione viri diserti, licet poti, ipsa sibi audientiam fecerit oratio, cumque turpiter illum se daturum existimarent, praeter exspectationem pulcherrime steterit.
Quam vero in tanto dignitatis culmine, ad quod ex humili profectus erat, minime fuerit arrogans rerumve suarum ostentator, inde liquido apparet, quod exemplo Agatoclis regis illius Siculi, ut ille Figuli, sic noster Flaxbinderi cognomen ex recordatione natalium suorum, cuius supra meminimus, sibi usurpaverit.
Quapropter tua, Iohannes Dantisce, memoria
f. [A5v] semper nobis est atque erit venerabilis cum laude numquam intermoritura, cumque tui ex fratre ⌊Georgio⌋ nepotes cum matre mea communem habuerint ⌊genetricem⌋ adeoque me propinquitate cognati sanguinis proxime attingant, ego quoque aliquam tuarum laudum partem mihi vendico ac proinde, quicquid fiat de aliis, apud me quidem
cf. Verg. A. 1.609 ⌊semper honos nomenque tuum laudesque manebuntcf. Verg. A. 1.609 ⌋.
FINIS