⌊Spectabilibus praeconsulibus et consulibus civitatis nostrae Gedanensis⌋, fidelibus dilectis, gratiam nostram.
Spectabiles fideles dilecti.
Mittimus in medium vestri hunc venerabilem ⌊Ioannem Dantiscum⌋ secretarium nostrum, fidelem dilectum, cui commisimus vos alloqui et mentem nostram regiam vobis declarare de his rebus, quae ⌊Gedani⌋ praecipue apud certos mercatores habentur.
Mandamus igitur vobis, ut quicquid in his rebus pro hac vice ⌊idem noster secretarius⌋ vobiscum loquetur nostro nomine, ita ei fidem habeatis ut nobis ipsis et id, quod praeceperit a nobis de rebus hostium faciendis, sine mora faciatis, exsequamini et secus pro gratia nostra facere non ausuri.
Datum in ⌊civitate nostra Thorunensi⌋ 1520-03-16⌊feria sexta ante Dominicam Laetare, anno Domini millesimo quingentesimo vigesimo1520-03-16⌋, regni vero nostri anno decimo quarto.
Commissio propria sacrae ⌊regiae maiestatis⌋
Postscript:
Intelligens sacra ⌊maiestas regia⌋ in ⌊civitate sua Gedanensi⌋ esse apud quosdam mercatores suos magnas summas et quantitates pecuniarum, in quibus civibus et mercatoribus ⌊Montis Regii⌋ et Brunspergensibus sunt obstricti, esseque nonnullos, qui super eas summas
AGAD, LL, 4, f. 64r arrestationis imposuerunt. Et quia hae summae ac written over d⌈dcc written over d⌉ ad bona ad fiscum ⌊maiestatis suae regiae⌋ et dispositionem iure belli competunt nec ullis arrestis subiacere debent, iubet ergo ⌊consulatui Gedanensi⌋ sacra maiestas regia ex certis rationibus in bona hostium summasque pecuniarum, quntaecumque sint, omnes et singulas arrestationes per quemvis hactenus factas cassari ac omnia et singula bona conscribi, et debita ipsi sub iuramentis eorum, apud quos essent, ad hostes spectantia ac descripta maiestati suae regiae transmitti.