APG, 300, D/ 5, No. 668, f. [1]
Redditae sunt nobis uno fere tempore binae litterae Vestrarum Famositatum, alterae per ⌊Ioannem Flaxbinder⌋, notarium nostrum, alterae per proprium Vestrarum Famositatum nuntium, quas sane intelleximus.
Imprimis autem, quemadmodum optarunt a nobis Famositates Vestrae, ut illis unum ex octo personis per easdem nominatis burgrabium praeficeremus, fecimus id, quod quod erat debiti et officii nostri. Et quamvis nobilis et famatus ⌊Mathias Czymmerman⌋, exposcentibus eius meritis, dignus et idoneus videatur, quem in ipso burgrabiatus officio conservemus, tamen prout Famositates Vestrae optarunt, novum instituimus per proprium nuntium vobis eum designatum.
Quod vero attinet ad impetitiones et impedimenta, quae sibi inferri scribunt Famositates Vestrae a maiestate serenissimi domini ⌊Romanorum regis⌋ in eo, quod eadem maiestas compellere nititur Vestras Famositates ad frequentandas ⌊generales imperii conventus⌋ et ad solvendos septuaginta florenos ⌊iudicio camerae imperialis⌋, tum et ad ferenda alia onera, ad quae subditi ⌊imperii⌋ obstricti obligatique esse videntur, volumus ita, ut tenemur, eorundem impedimentorum vestrorum debitam habere rationem ipsaque ita, ut praedecessores nostri, reges ⌊Poloniae⌋ felicis memoriae, factitarunt, ad ⌊consiliarios regni nostri status written over t⌈tss written over t⌉ utriusque⌋ referre in proximo ⌊generali conventu⌋, quem in ⌊regno nostro⌋ sumus habituri, quem et Vestris quoque Famositatibus intimare curabimus, et quicquid eisdem consiliariis nostris visum fuerit in ea re faciendum, id quamprimum et quam diligentissime exsequemur Vestrisque Famositatibus significabimus.
Non putamus autem esse necessarium, ut interea temporis aliquid agere debeant Vestrae Famositates in ea ipsa re ultra excusationem, quam fecerunt per suum nuntium apud praefatum ⌊camerae imperia superinscribed⌈aa superinscribed⌉lis iudicium⌋ et quam nos utpote mature conceptam in omnibus approbamus. Quam per ⌊illam⌋ et regiam nostram auctoritatem salvam esse voluerunt et evitare poterunt Vestrae Famositates poenas in monitorio imperiali contentas et ulteriores contra se processus.
Causa ⌊civium nostrorum Elbingensium⌋, quam habent cum reverendo patre, domino ⌊Luca episcopo Varmiensi⌋, nullius apud nos eget commendatione, meminimus enim optime, quid et quantum pro conservanda unius cuiusque subditi nostri iustitia facere debeamus. Et quia intellegimus eandem causam commode terminari diffinirique non posse priu paper damaged⌈[riu]riu paper damaged⌉s, quam in ⌊terras Prussiae⌋ veniamus, scripsimus eidem domino ⌊episcopo Varmiensi⌋, ut illam suspenderet ad nostrum in istas terras adventum nihilque contra ipsos ⌊cives Elbingenses⌋ attentet, id, quod speramus et certo credimus, ipsum facturum.
Ceterum libenter vidissemus, ut litteras imperiales scriptas duci Masoviae[1], priusquam illi missae fuissent, Vestrae Famositates ad nos transmisissent, sed cum iam sic fecerunt, grati sumus, quia saltem nobis istud significarent.
Pro liberandis vestris concivibus ab impetitionibus et pensionibus illustrissimi domini Pomezaniae ducis, quid in praesentiarum duxerimus faciendum, per nuntium nostrum propediem ad vos venturum significaturi sumus Famositatibus Vestris. Quae ac famatus Martinus Karnewald or Kamewald⌈KarnewaldKarnewald or Kamewald⌉ aequo animo ferant, ut responsio nostra pro mandato sibi ad dissolvendum debitum ⌊fraternae olim maiestati⌋ dando pendeat suspensa ad nostrum {ad nostrum} felicem in ⌊terras Prussiae⌋ adventum.