BL, MS 18008, f. 2r
⌊Aluysio Marliano⌋, artium et medicinae doctori, Thudensi episcopo atque catholici ⌊Hispaniarum regis⌋ prothophysico, ⌊Mercurinus Arboriensis[1] de Gattinaria⌋ salutem plurimam dicit.
Solent, Praesul Optime virque clarissime, qui dolore aliquo anxietateque premuntur, ab amicis passim visitari, consolari ac refoveri.
Quod animadvertens amicus ille noster communis et non vulgaris ⌊Philibertus Naturelli⌋ Traiectensis praepositus, ordinis aurei velleris summus cancellarius, inter silentiarios ⌊catholici regis⌋ nostri annumeratus planeque perspiciens, quibus calamitatibus, angustiis et doloribus agitarer, is apud me veri amici officio assiduo functus est. Numquam tamen me in otio comperit, nusquam desidiae aut ignaviae deditum, sed aut legentem aliquid, aut scribentem invenit. Dissuasit tam intensum studium immensumque laborem, animum iocis ac ludis quandoque
BL, MS 18008, f. 2v refovendum et recreandum affirmans, cavendumque, ne fatigatus spiritus corporeos sensus a recto ordine diverteret mentisque debilitatem induceret. Id enim metuebant amici avertendumque curabant, quod aemuli (sinistro affectu iam me dementem censentes) irridebant.
⌊Huic⌋ ostendi animum meum his fulturis sustineri, dum enim lego aliquid aut scribo, cessat omnis occasio peccandi omnisque inanis ac mala cogitatio submovetur. Nihil audio, quod audisse non deceat, nihil dico, quod dixisse paeniteat, nemo apud me quemquam sinistris sermonibus carpit, neminem ipse reprehendo, nisi unum me, cum parum commode scribo. Nulla spe, nullo timore sollicitor, nullius rumoribus inquietor, mecum tantum et cum libellis loquor. Hincque curis posthabitis quietior somnus insequitur, hinc quoque servatur mens sana in corpore sano.
Placuit ⌊amico⌋ amici constantia, si huic perseverantia comes fieret. Cum autem
BL, MS 18008, f. 3r inopinate semel apud me superveniens libellum ante oculos cerneret, quem in mundum redigebam, libuit inspicere eius libelli titulum. Quo perspecto cum ibidem de somnio futurae monarchiae mentio haberetur, avidius concupivit reliquum videre.
Dixi re imperfecta id non licere, completo tamen opere, priusquam ederetur (cum nefas foret id amico negare), libellum ipsum ⌊ei⌋ communicandum, est namque mihi moris, quod in manus hominum sum daturus, prius amicorum iudicio examinare. Servavi itaque fidem, dedi ⌊illi⌋ libellum examinandum.
Scrutatus est, ut ait, singula, nil aliud damnans, nisi longam prolixamque enarrationem iniustitiae mihi illatae ceterorumque malorum meorum.
Quod ita diffuse actum exstitit, quia inde curarum ac somnii nata esset occasio, quae figuram ac formam libello tribuebat.
Retulit ⌊Philibertus⌋ ipse tecum de his nostris ineptiis disseruisse teque cupidum
BL, MS 18008, f. 3v reddidisse eius, quod ipse sincero affectu efflagitabam, ut scilicet somnia haec nostra oculis intellectus Tuae Dignationis subicerentur.
Quo profecto nil mihi gratius esse posset, hinc enim mihi ruboris, tibi laboris tollitur excusatio, cum erubescere non debeam tibi exhibere quod postulas, tibi autem aspernari non licet laborem, quem affectas. Et si esse nobis curae solet, ut facies nostra ab optimo quoque artifice exprimatur, magis optare debemus, ut operibus nostris optimus enuntiator occurrat, cum multum intersit, quid a quoque fiat, eadem enim facta claritate vel obscuritate facientium aut tolluntur altissime, aut humillime deprimuntur. Ardesco igitur, ut a te scientiae ac doctrinae fonte scaturiente prodeat somnii ac vigiliarum nostrarum approbatio vel improbatio. Ad id autem eo libentius trahor, quod tuam erga me humanitatem ac
BL, MS 18008, f. 4r benevolentiam iamdiu expertam habeam, idque suadeat ⌊Itala tellus⌋, quae utrique nostrum natale praebuit, ut corporum origo ex eodem solo prosiliens, eandem animorum vim eundemque benevolentiae affectum secum ducat.
Teneor enim, et merito, spem omnem in te reponere, ut qui saepius huius corporis aegritudines curasti vitamque in discrimine positam servasti, nunc etiam eiusdem mentis defectus, si qui sint, curare debeas omnibusque nostrorum sensuum morbis antidotum praeparare. Ut autem hi, qui me amentem astruunt, amentiae signum in somniis nostris conspiciant, Tu, quemadmodum corporis morbos ex his, quae ab ipso corpore egeruntur, discernere soles, ita de intrinsecis qualitatibus mentis et animi ex operibus extrinsecis iudicium facies. Proinde, siquando otium dabitur, intende in libellum, quem cum hac epistula accipies, quia vereor, ne ipse ut tristis ac multiplicibus curis agitatus
BL, MS 18008, f. 4v parum intenderim. Imperare enim dolori, ut scriberem, potui, ut vacuo animo laetoque nequivi. Perscrutetur itaque Tua Dignitas singula in libello nostro descripta, videat, eliminet, excutiat somniantis opus vigilantiori, qua poterit, cura, nec prius iudicet, quam totum perlegerit indeque detegat, quid de universo, quid de partibus sentiat, ut vel sim cautior in continendo, vel constantior in edendo, si huc, vel illuc auctoritas tua accesserit.
Curabis tamen intentionem scribentis accommodare ac in plerisque frontem remittere. Sunt enim quaedam adolescentium auribus danda, praesertim si materia non refragetur. Confeci nempe omnium herbarum fasciculum, licet minus composite collectum, sumque adnixus, ut diversa genera lectorum per plures dicendi species tenerem, ac sicut verebar, ne quibusdam pars aliqua secundum suam cuiusque naturam minime probaretur, ita videbar posse confi
BL, MS 18008, f. 5rcere, ut universitatem omnibus varietas ipsa commendaret. Nam et in ratione conviviorum, quamvis a plerisque cibis singuli temperemus, totam tamen cenam laudare omnes solemus, nec ea, quae stomachus noster recusat, adimunt gratiam illis, quibus capitur. Et ut in pictura lumen non alia res magis quam umbra commendat, ita orationem interdum summittere, quandoque attollere decet. Describuntur aliqua modo pressius, modo elatius, atque ipsa varietate rerum ac stili id efficere tentatum est, ut alia aliis, quaedam fortasse omnibus placeant. Nullum enim librum tam malum invenimus, qui non aliqua ex parte prodesse possit quibusdamque placere. Nam invenire praeclare, enuntiare magnifice interdum etiam barbari solent, disponere apte, nisi eruditis, negatum est.
Tu igitur, Praesul Dignissime et inter omnes eruditissime,
cf. Plin. Ep. 1.8.3 Memini quidem te iam quaedam adnotasse, sed generaliter; ideo nunc rogo ut non tantum universitati eius attendas, verum etiam particulas qua soles lima persequaris. Erit enim et post emendationem liberum nobis vel publicare vel continere ⌊haec somnia nostra (si libet), quantum ratio exe
BL, MS 18008, f. 5vgerit, reseca, nec tantum universitati attendas, verum etiam singulas particulas, qua soles, lima persequaris. Erit enim et post emendationem liberum tuo iudicio publicare vel continerecf. Plin. Ep. 1.8.3 Memini quidem te iam quaedam adnotasse, sed generaliter; ideo nunc rogo ut non tantum universitati eius attendas, verum etiam particulas qua soles lima persequaris. Erit enim et post emendationem liberum nobis vel publicare vel continere ⌋, nihilque iucundius occurret, si factum meum, cuius gratia periclitatus sum, tuo ingenio, tuo testimonio tuaque auctoritate creverit.
Vale felix et vive ad ⌊Nestoris⌋ annos.
⌊Gandavi⌋, XII. Calendas Iulii MDXVII.
Responsio
⌊Aluysius Marlianus⌋ episcopus Tudensis ⌊Mercurino Arboriensi de Gattinaria⌋, iuris utriusque doctori, equiti et ⌊senatus Burgundiae⌋ praesidi salutem plurimam dicit.
⌊Sophoclem⌋ ferunt a ⌊filiis⌋ accusatum, quod alienior a se videretur, quia rem familiarem minus curaret, ad iudices causae suae defensorem divinum illud opus, quo detinebatur, obtulisse. Admiratos hinc iudices ⌊Sophoclis⌋
BL, MS 18008, f. 6r sapientiam, ⌊filiorum⌋ stultitiam damnasse.
⌊Abderitas⌋ etiam sui ⌊Democriti⌋ studio delirasse comperimus, dum ab ⌊urbe⌋ secessisset et a se ipso ⌊Democritus⌋ neque quidquam praeter sapientiam meditaretur, advocasse ⌊Choum Hippocratem⌋, ut pulso corporis morbo animum corpori restitueret. Accedens[2] ⌊Hippocrates⌋, fibras animalium et avium rimantem cum comperisset et simul de anima, multa de sede animae, officiis membrorum egissent, recedens a sano ⌊Democrito⌋ ⌊Abderitas⌋ insanos putasse.
Antiqua enim inter stultos et sapientes controversia haec est.
Si qui autem nunc insaniunt et morbo illo oculorum et animi tenentur, ut contraria veris et sentiant, et iudicent, tibique dent, quod illi patiuntur, cum ad me pervenerint, aut
cf. Pers. 4.16 Anticyras melior sorbere meracas; Adagia 752 Naviget Anticyras ⌊Anthiciris meracis curabo, aut in ⌊Antyciram⌋ mittamcf. Pers. 4.16 Anticyras melior sorbere meracas; Adagia 752 Naviget Anticyras ⌋
, et utinam se in libro tuo tamquam in speculo virtutis et veritatis videant, quibus scri
BL, MS 18008, f. 6vbis, et ea vigilantes somnient, quae tu somniasti, ne elabi tanta Dei, naturae, et fortunae munera, veluti somnia patiantur.
Vale.
Ex ⌊Bruges⌋, die secunda Iulii MDXVII.
BL, MS 18008, f. 7r
Liber hic loquitur in rhithmo Italico per modum soneti indicantis libri substantiam.
Si licito he saper cose futurae,
Si secreti divini a alcun fian noti,
Si a prophete se crede, o a devoti,
Si per imagination de sogni, o cure,,
Si per revelation, o per scripture,
Si per voce nocturne, o spiriti ignoti,
Si per scientia infusa in ydioti,
Si per planete, segni, o stelle pure,
Si per carculation de vera scientia,
Si per viva ragion iudicio recto,
Si per speculation o experientia
Se pode aver noticia o intelecto,
De praedestinatione o praescientia
De choluy, chi ab aeterno e stato electo
Per accomplir leffecto
De vera monarchia universale,
Qua dentro trovveray il doctrinale,
Lasciando y vicii et il male
Le trompe de ⌊Parys⌋ flute et forcete
Seguendo le virtute al mondo elette
Et quel che Dio permette
Per soy comandamenti et vera lege,
Per congregar sotto un pastor suo grege.
BL, MS 18008, f. 7v
BL, MS 18008, f. 8r
Ad Divum ⌊Carolum Maximum Regem Catholicum⌋, ⌊Mercurini Arboriensis de Gattinaria⌋, ⌊Burgundiae⌋ praesidis, iuris utriusque doctoris et militis oratio supplicatoria somnium interserens de novissima orbis monarchia ac futuro Christianorum triumpho, late enuntians, quibus mediis ad id perveniri possit.
⌊Sequanorum⌋ populos inter ⌊Celtas⌋ eos esse constat, Rex Catholice, qui nunc sub Tuae Maiestatis proprietario Dominio ⌊Burgundiae Comitatum⌋ incolunt, finitimos ⌊Helvetiis⌋, ⌊Haeduis⌋, ⌊Lingonibus⌋, ⌊Tulignis(!)⌋, ⌊Latovicis⌋ ac ⌊Sebusianis⌋. In quibus tanta retroactis temporibus virtus, tanta animorum vis et praestantia fuisse dignoscitur, ut etiam eo tempore, quo reliquae ⌊Galliae⌋ partes omnino ⌊Romanis⌋ parebant, ⌊Sequani⌋ tamen his nequaquam subicerentur, immo proprium observarent regem ⌊Catamantalcedem(!)⌋ nomine, quem ⌊Senatus⌋ Popu
BL, MS 18008, f. 8vlusque Romanus (teste ⌊Iulio Caesare⌋ in suis commentariis) amicum nominabat. Erant quippe ⌊Sequanorum⌋ populi (prout inde semper fuerunt et adhuc exstant) suapte natura bellicosi ac ad arma feroces et prompti, magna heroum nobiliumque caterva decorati, adeoque animosi et elati, ut vix alienum iugum ferre potuissent.
Horum virtus et praestantia usque adeo emicuit et floruit, ut etiam hac nostra aetate quisquis ⌊Sequanorum⌋ agrum obtineat, secundum leges ac mores patriae alteri subici nequeat, cum etiam ab ipso ⌊Sacro Romanorum Imperio⌋ se totaliter exemptos contendant, adeo quod extra illius limites ad aliud tribunal se invitos trahi non patiantur, verum ibidem ⌊supremum tribunal⌋ (quod Gallico more parlamentum vocitant) institutum dignoscitur, in quo sub ipsius supremi principis nomine lites omnes dirimuntur debitumque finem capiunt. Cuius sententiae adeo firmae stabi
BL, MS 18008, f. 9rlesque censentur, ut appe written over ...⌈... illegible⌈...... illegible⌉appeappe written over ...⌉llationis seu provocationis remedio nequaquam rescindi valeant, sicque vulgo arresta dicantur tamquam perpetuam firmitatem obtinentia, ni forsan precibus principi oblatis per errorem pronuntiatum constaret.
Vacante autem praesidali dignitate huius ⌊senatus ac parlamenti⌋, dum te pupillo in minoribus agente divus ⌊caesar Maximilianus⌋ Romanorum imperator semper Augustus tui et rerum tuarum tutelam ac administrationem gereret, eo nomine ultro ac proprio, ut aiunt, motu pro sua in me exuberantissima gratia tanta munificentia et liberalitate usus est, ut quod numquam vel raro sine invidia vel odio importuna etiam postulatione vix quis consequi potest, id mihi, tamen inscio neque petenti, dapsilis ipse caesar augustissimus pro sua immensa largitate contulerit meque tanti senatus praesidem decreverit ac ad ipsam praesidalem dignitatem
BL, MS 18008, f. 9v erexerit, non quidem ob meum meritum, quod nullum erat aut exiguum, sed ob eius affluentissimam ac benignam gratiam pro non digno satis adhuc merito (ut liberalissimi est principis) modum superare voluit. Quo ceteros et me exemplo huiusmodi invitaret ac suo excellentissimo culmini Tuaeque Maiestati Catholicae animosiores promptioresque indies magis obsecuturos redderet.
Cumque serenissima Tuae Maiestatis amita ⌊Margareta⌋ Augusta, ipsius divi ⌊caesaris⌋ nunc unica existens nata, eum ⌊Burgundiae Comitatum⌋ pro suis iuribus maternis, ipsius dumtaxat vita comite impetrasset, me, qui inter familiares suos ac domesticos ordinarius reputabar illiusque obsequiis diutius insudaveram, in ipsa praesidali dignitate, cui nondum me immiscueram, sua sponte confirmavit meque ad ipsius praefecturae sarcinam subeundam coegit. Qui licet onus humeris meis in next line⌈meismeis in next line⌉ impar collatum censerem,
BL, MS 18008, f. 10r annui tamen colla iugo subicere onerique iniuncto pro viribus inhaerere, refovebat enim verentes spiritus meos, quod relatum esset optimam hominum eius ditionis naturam, facilem quidem (ut fama erat) ad quietis regimen ac ad recte honesteque vivendum pronam esse.
Refovebat me praeterea id etiam, quod antecessores meos originem inde traxisse legeram, ⌊Arboriensium⌋ enim prosapiam in ⌊Vercellensi patria⌋ plurimis adhuc castellis decoratam ex ⌊Arbosio⌋ ⌊Sequanorum⌋ oppido initium duxisse tantaeque auctoritatis fuisse constat, ut eorum castra ⌊Sacro Romano Imperio⌋ sine alterius superioris medio subicerentur.
Dumque ⌊Fredericus secundus Romanorum imperator⌋ ab ⌊Innocentio tertio pontifice maximo⌋[3] anathemate notatus esset ac ⌊Romanam vexaret ecclesiam⌋ eaque ratione multi in ⌊Italia⌋ ab illius oboedientia, ut par erat, discessisent, fuerunt ⌊Arboriensium⌋ castra sine alicuius superioris recognitione diutius de facto ad instar
BL, MS 18008, f. 10v allodialium possessa, eo potissime tempore, quo ⌊Vercellensis Civitas⌋ populo regebatur. Ab ipsis quoque ⌊Arboriensibus⌋, qui tunc in dicta civitate florebant, sub anno Natalis Dominici millesimo ducentesimo quadragesimo tertio, mediantibus unionibus locorum ⌊Radi⌋, ⌊Loceni⌋, ⌊Locenelli⌋ et ⌊Mezani⌋ ad eosdem Arborienses spectantium, constructum ac aedificatum exstitit oppidum ⌊Gattinariae⌋ sub eorundem Arboriensium dominio, qui adhuc hodie eius agnationis retinent nomen et nobiles Arborii de Gattinaria nuncupantur. Hique, dumtaxat anno salutis millesimo quadringentesimo quarto, urgentibus bellorum conflictibus, ⌊Sacro quoque Imperio⌋ ⌊Italiae⌋ protectionem tunc negligente, non valentes belli pondus sustinere, ut tyrannorum iugum evaderent, auxilium illustris ⌊Amedei⌋, tunc comitis ⌊Sabaudiae⌋, implorarunt illiusque protectioni tamquam imperialis vicarii se submiserunt. Eius scilicet ⌊Amedei⌋, qui inde ex comite dux
BL, MS 18008, f. 11r creatus exstitit primusque dux ⌊Sabaudiae⌋ nuncupatus ac demum ducatum ipsum in ⌊Ludovicum⌋ filium transferens in Basiliensi ⌊concilio⌋,[4] deposito ⌊Eugenio quarto⌋, pontifex creatus exstitit, Felix nomine, re tamen infelix. ⌊Qui⌋ in ⌊Ripalia⌋ haeremitanam vitam deligens in subditos dumtaxat suos ac intra suorum dominiorum limites pontificia dignitate usus est, ⌊Eugenio⌋ Romanae sedi inhaerente, auspiciis ⌊Philippi cognomento Boni⌋ ⌊Burgundionum⌋ ducis, Tuae Catholicae Maiestatis abavi.
Ea autem ⌊Arboriensium⌋ iura sic bellorum anfractibus diminuta ac fere prolapsa, ⌊caesar⌋ ipse pro suae benignitatis amplitudine in mei personam renovavit et auxit meque ac superinscribed⌈acac superinscribed⌉ deinceps ordine successivo proximiorem masculum ipsius agnationis, iure primogeniturae semper salvo, de his investivit. Non tamen haec dixerim iactantiae causa, cum antecessorum laudes mihi attribuendas non censeam, illud ⌊Ovidii⌋ imitatus:
cf. Ov. Met. 13.140-141 Nam genus et proavos et quae non fecimus ipsi, vix ea nostra voco ⌊“et genus, et proavos,
BL, MS 18008, f. 11v et quae non fecimus ipsi, vix ea nostra voco”cf. Ov. Met. 13.140-141 Nam genus et proavos et quae non fecimus ipsi, vix ea nostra voco ⌋, sed haec dumtaxat commemoranda censui, quia ex ipsa ⌊Arboriensium⌋ prosapia originem trahens, congratulabar et gaudebam me illuc rediisse, unde antecessores diverterant. Nam:
Repetunt suos quaeque recursus
Redituque suo singula gaudent.
Eaque ratione, ut Deo et hominibus satisfacere possem ac villicationis mihi commissae (dum id pater familias exposceret) debitam rationem redderem, innitebar omni studio, insudabam totis viribus laborabamque tota mente ac integro corde, ut his, quae tantae dignitati incumbunt, tum pro rebus publicis, tum pro privatis opportune possem written over ...⌈... illegible⌈...... illegible⌉possempossem written over ...⌉ intendere, non parcendo vigiliis seu laboribus, verum eos conatus pro hac temporali gloria exhibendo, quos pro perpetua ac caelesti gloria fuissem exhibiturus. Quod si forte erratum fuerit (non enim dii sumus), id potius humanae fragilitati quam malignanti proposito aut cuiquam perni
BL, MS 18008, f. 12rciosae seu detestandae sordi (quod abominor) ascribi vel imputari posset.
Dum autem huiusce praefecturae exercitio vix per trimestre insedissem, ab ipsa ⌊maiestate caesarea⌋ legationem Hispanam assumere iussus, in qua ultra anni spatium vacavi, etsi corpus abesset, erat tamen semper animus maiorum sedes incolere ibidemque pedem figere. Qua de re, quibusdam non vulgaribus amicis tamquam meis procuratoribus committendo mandaveram, quod si me absente castrum aliquod, quod praesidali dignitati congrueret, ⌊oppido Dolano⌋ vicinum venale appareret, id meo nomine mercarentur pactionesque concluderent.
Emunt meo nomine castrum, quod ⌊Chivignacum⌋ appellant, uberiori adscribed⌈riri adscribed⌉[5] pretio, quam ab alio quovis reperiretur et ultra quam communi extimatione venumdatum fuisset, legationeque perfecta me repatriante, rata habentur omnia, perficitur contractus, numeratur pecunia et ad ipsum contractum fortiori vinculo stabi
BL, MS 18008, f. 12vliendum transfertur in me ius praelationis domino feudi pertinens, transfertur et ius commissi, si quod esset. Agnati quoque, qui iure proximitatis retractum praetendebant, declarant se eo iure uti nolle. His rationibus ratus me in tuto collocatum ac ab omni futura lite exemptum, castrum ipsum (cum lintrophum(!) esset ac ad ruinam tendens) non sine magna impensa, etiam ultra sortem principalem, bona fide aedificavi, munivi et restauravi, praedia tam rustica, quam urbana in meliorem formam ad perpetuam rei utilitatem redigi feci, accitis etiam operariis ⌊Italis⌋, qui novas ac meliores culturae formas commodioresque serendi ritus attulerant ac reliqua adeo industriose disposuerant, ut eorum artificio ac industria redditus et proventus annui maxime adaucti forent.
Quibus peractis circa anni finem, quo emptio huiusmodi perfecta fuerat (nescio an aemu
BL, MS 18008, f. 13rlatione vel invidia, quae populis illis peculiaris attribuitur, an quia me forsan exterum censentes satagerent subtili ingenio aurum a barbaris extorquendum), insurgunt, qui ante declaraverant nolle uti iure retractus mutataque sententia dicunt se velle retrahere ac pretium offerre. Dixi his actionem non competere, me tamen rem emptam eis retrovenditurum, si principale pretium cum omnibus impensis persolverent. Renuunt oblata. Hinc orta lite et in ⌊parlamenti⌋ curia aliquamdiu agitata, annui vana spe ductus incautusque consensi ad tollendum suspicionis scrupulum, ut lis ipsa extra provinciam (quod me invito fieri non poterat) tractaretur, consensique ⌊magnum consilium⌋ Tuae Maiestatis Catholicae in ⌊Mechlinensi oppido⌋ ordinatum ad id delegari ac in locum parlamenti subrogari, ut etiam ad illius instar sub nomine ⌊principis⌋ pronuntiare possent, nil enim nisi bene digestum
BL, MS 18008, f. 13v et recte discussum ex tanti principis senatu emanaturum putavi nullamque nisi praecogitatam et maturatam sententiam inde emittendam censui, ea in his esse arbitratus, quae ad veros iudices pertinent - non solum entiam, sed scientiam simul ac conscientiam.
Verum aliter, quam sperabam, accidit speque mea frustratus exstiti. ⌊Hi⌋ enim forma delegationis spreta, iuris ordine non servato immo penitus praetermisso, sine apto libello, sine legitima litis contestatione, sine debita causae cognitione, parte actrice ni adscribed⌈nini adscribed⌉h written over n⌈nhh written over n⌉il penitus probante illiusque intentione nullo iure fundata, non admissis exceptionibus legitimis mei parte oppositis, non receptis probationibus pertinentissimis per me oblatis, non praecedente etiam peremptorio ad exhibitionem iurium fiendam sententiamque audiendam ac iudiciorum ordine totaliter perverso, sententiam tulerunt (eorum
BL, MS 18008, f. 14r pace salva) ipso iure nullam, tot ac tantis vitiis involutam atque refertam, ut decem nullitatibus ex ipsis actis notorie patentibus impugnetur, decem facti erroribus in ipsius sententiae narratione expressis arguatur, septem quoque erroribus iuris in illius decisione comprehensis vitietur. Aiunt, ut sentio, quod spreto iuris rigore aequitatem sint amplexi, qui potius iniquitatem pro aequitate sumpserunt aequumque asserunt, quod iura nostra iniquum testantur. Quod enim in eorum cervicibus fantasia dictavit, aequitatem dicunt, quae nullo iure probatur, rem quidem satis perniciosam, si id permissum foret. Aequitas enim iuris scripta, iure merito rigori iuris praefertur, cum utrumque a lege proveniat sitque benignior pars amplectenda, nequaquam tamen aequitas in iure non scripta attendi debet, quam si quispiam iuri scripto praeferre tentaverit, iniquitatis vinculum amplecti videtur, prout iuris est notissimi.
Ut igitur
BL, MS 18008, f. 14v iuris remediis adversus tam notoriam iniustitiam tueri possem (cum hi iudices, tamquam delegati eorum officio omnino functi censerentur ac etiam ex supervenientibus causis suspecti forent liciteque recusarentur, ut sic omnis cognitio ad ipsam ⌊principem⌋ delegantem devoluta foret, ad quam etiam iure ordinario, via supplicationis ac querelae recurri poterat), precibus eidem principi oblatis et huiusmodi causis nullitatis, erroris ac notoriae iniustitiae propositis et cumulatis, dum de iudicibus ad hanc cognitionem decernendis tractaretur, mihi certe contigit, ut navigantibus in ⌊freto Siculo⌋, qui dum ⌊Scyllam⌋ vitare cupiunt, in ⌊Carybdim⌋ vi tempestatum et procellis deferuntur. Nam accitis nonnullis ex privatis Tuae Catholicae Maiestatis consiliariis, qui tamquam eiusdem ⌊collegii⌋ eiusdemque corporis membra, honorem priorum iudicum conservare satagebant (etsi neutra partium id exposceret), decernitur huiusmodi cognitionem ad priores
BL, MS 18008, f. 15r iudices remittendam, ut ipsimet de eorum erroribus cognoscerent, eo tamen adiecto temperamento, ut mihi liceret causas suspicionis in eos particulariter proponere, et his, qui iuridice recusarentur, sublatis, meis sumptibus adderentur alii, non suspecti, aequalis seu maioris numeri. Interim autem sententia illa non obstantibus erroribus ac notoriis nullitatibus in eam adductis exsecutioni mandaretur. Quod etsi durum videretur et praeter iuris regulas excogitatum, sentiens tamen me alio remedio suffultum, tuli id patienter et, ut decreto parerem, adduxi suspicionis causas, particulares adversus priores iudices, persistens, ut ex illis causis, quae legitimae censebantur (iuramento in forma iuris super his praestito), decerneretur illos censeri iuridice recusatos, cum secundum leges caesareas alia probatio exigi non deberet in foroque civili res ageretur, decernitur tamen eas suspicionis causas, prius quam aliter
BL, MS 18008, f. 15v provideatur, fore probandas mihique probandi terminus ad trimestre praefigitur. Hanc etiam iniustitiam sub dissimulatione pertransiens insteti, ut decernerentur commissarii, qui intra tempus praefixum probationes meas reciperent. Quod tamen obtinere nequivi, sed, quod deterius est, datur interim exsecutor, unus ex illis consiliariis particulariter recusatis, cui etiam, cum ms. qum(!)
⌈cumcum ms. qum(!)
⌉ sententia ipsa incerta foret et non liquida huius liquidationis cognitio, conceditur, ut sic mixtus exsecutor, non merus censeretur. Decernitur tamen, ut suspicione non obstante omnique exceptione et appellatione remota exsequi debeat.
Is magis atque magis se suspectum demonstrans nec commissionis formam observat, nec adiunctum iuxta illius dispositionem admittit, nec liquidationes ad sententiae declarationem necessarias recipit, nec patitur scribam, qui acta et gesta recipiat ac in formam publicam redigat. Vult ipsemet
BL, MS 18008, f. 16r esse iudex et tabellio duplicique officio fungi, nec acta vult partibus edere nec subscribere, verba ac sententiam mutat, dum sibi videtur, prohibet tabellionibus, qui publici servi censentur, ne scribant protestationes seu appellationes, quae adversus eius gesta emittuntur, prohibet et testibus, ne instrumentorum testes existant neve testimonium ferant, hisque graves poenas comminatur ac modum multarum excedit. Iubet etiam appellationum gravamina ad manus suas reponi ac alia multa satis insolentia a rectoque iuris tramite aliena dietim attentat.
Me quoque ⌊castrum⌋ relaxare iubet, non solutis etiam his, quae ex forma sententiae solvi debent, verum solutionis loco cautionem admittit ac procuratorem meum mandatum habentem ad id specificum offerentem se exsecutoris iussu paratum recipere pecuniam antea consignatam, salvo iure residui (suaemet ordinationi contraveniens),
BL, MS 18008, f. 16v non admittit, sed tamquam recusantem reicit nec patitur huic pecunias tradi, prout ipsemet decreverat. Sicque exsequendo re ac pretio me privare satagit contra iudicati formam, rem quippe inauditam ac ab omni aequitate et iustitia alienam.
Sed heu, res magis horrenda atque nefanda: dum appellationes legitimas supplicationesque et querelas ad ipsam ⌊principem⌋ delegantem devolutas adversus tot iniustitias prosequor, contendunt etiam dictum ⌊Mechlinense consilium⌋ de his debere cognoscere nec iudices (ut deceret) suspicione carentes obtinere valeo, ut sic defensionis facultas (quae a natura insita est) submoveri videatur.
Serenissima enim Tuae Maiestatis Catholicae ⌊amita⌋ (prout mulierum mos est) suapte natura timida aliisque peritis consultoribus, qui rei veritatem detegant, nequaquam fulta, ignorans, quid in ea re pro iustitia agendum foret, ac, ut censeo, dubitans tuorum consiliariorum honorem (si ad
BL, MS 18008, f. 17r alios recurrat) laedere remque Tuae Maiestati molestam aggredi, negotium in suspenso retinet, interimque ius servuli respuit et reicit, vel potius opprimi ac perimi patitur, prout haec clarius et apertius ex iurium allegationibus super his ample compositis videre licebit, quae plurium universitatum auctoritate plurimorumque excellentium doctorum testimonio roborantur. Ex quibus, si per iurisperitos non suspectos visitentur Tuaeque Maiestati Catholicae fideliter referantur, non ambigo, abhorrebit admirabunturque omnes iustitiam colentes, quod talis iniustitia a supremis Tuae Maiestatis iudicibus prodierit. Non tamen haec illorum imperitiae, non ignaviae nec sordibus, quibus tanti senatus dignitas laedi posset, ullatenus[6] ascribenda, sed potius humanae fragilitati attribuenda censebam. Cum enim quandoque bonus dormitet ⌊Homerus⌋ sitque humanum errare, angelicum emendare, diabolicum perse
BL, MS 18008, f. 17vverare nec novum videretur, immo indies usitatum, adversus tuorum consiliariorum sententias supplicare, querelas adducere erroresque proponere. Cum etiam ipsum ⌊legislatorem⌋ non pudeat errores suos corrigere, arbitrabar hanc per me petitam revisionem errorumque propositionem non aegre ferendam, sed ipsam angelicam emendationem aequo animo admittendam. Verum quidem me latet, quid latentis energiae res mea prae se ferat. Abhorrent Tuae Maiestatis consiliarii hanc meam prosecutionem, impediunt totis viribus, ne acta eorum manus exeant neve eorum gesta in lucem prodeant. Saucii videntur, incalescunt, variis loquuntur linguis et, ut audio, ex his quidam ad convicia prosiliunt. Latet tamen, cur in me tam acriter, plus quam in ceteros, saeviant, qui nusquam ullam a me contumeliam suscepere, ni forsan iniuriam putent me acerbe nimium de illorum iniustitia ac erroribus questum esse, quod pro
BL, MS 18008, f. 18r iusta defensione, quam ipsa natura introduxit, actum censetur. Quo fit, ut ex his propriam eorum litem fecisse dignoscantur nec immerito ad maiorem suspicionis causam edocendam in iudicium mei parte sint vocandi, ut damna eorum culpa illata resarciant, a quibus etiam ex imperitia seu ignorantia excusari non possent.
Sed abyssus abyssum invocat et nescio qua sorte undique adversus me insurgunt prosecutiones profluuntque invidiae ac emergunt aemulationes. Cum enim ad repellendas machinationes quasdam seu conspirationes in honoris ac famae sugillationem apud ipsos ⌊Sequanos⌋ contra me fabricatas, ut veritas in lucem deduceretur hisque lux veritatis assisteret ac meus conservaretur honor, quem ⌊philosophus⌋ maximum exteriorum bonorum esse affirmat, animadvertens, quod iuxta illam canonizatam ⌊Augustini⌋ sententiam, qui non diligit honorem suum, fur est ipsius et homicida, et qui negligit famam suam, cru
BL, MS 18008, f. 18vdelis est malen superinscribed⌈nn superinscribed⌉sque[7] consilio ⌊Pauli⌋ ad ⌊Corinthios⌋ magis mori, quam ut honorem meum et gloriam quis evacuaret. Taliter omni timore posthabito prosecutus fuerim, quod favente eo, a quo cuncta recta consilia, cuncta quoque iusta sunt opera, et qui est lux mundi, via, veritas et vita, tandem veritas ipsa ita in lucem prodierit, ut quod mihi impingebatur, in ipsorum machinantium caput reflexum fuerit. Insurgunt hinc iurgia, insurgunt tumultus et cum, teste ⌊Cassiodoro⌋, iustitiam minus diligant, qui frequenter proelia tractaverunt, aegreferentes iustitiae gladium, quo indifferenter usus fueram, satagentes iugum excutere, clamant, conqueruntur, alium exposcunt praesidem. Fit me absente inquisitio generalis, si quispiam iustam querelae causam habeat, si cuipiam iniuria seu iniustitia sit illata, si quovis corruptionis munere infectus fuerim aut si quid aliud a dignitate praesidali alienum attentaverim, coguntur aemuli,
BL, MS 18008, f. 19r coguntur inquisitores profiteri. Nihil omnino ex tali inquisitione compertum, quod honorem meum sugillaret[8], neminem de iniustitia conquestum nec quempiam adinventum, qui contra me quamvis querelam exponeret, quod igitur iure non poterant, vi attentare satagunt. Ad arma prosiliunt, sed et his obsistitur opportunaque adhibetur medela.
At cum omnes eorum conatus inanes fuerint, sola nunc superest lingua, sola maledicentia, qua famam meam et gloriam denigrare satagunt, praedicant enim in coronis, in plateis, in comme(n)ssationibus(!) ac etiam ad praesentiam Tuae Maiestatis Catholicae deferunt me nobilitatem prosequi ac ad illius enervationem tendere, meque ⌊Burgundis nobilibus⌋ odio esse. Quod si constaret me in tantam caecitatem incidisse eoque vitio notatum censeri, tamquam peccans contra ipsius ⌊nobilitatis⌋ naturam gravi punitione dignus forem. Sed quippe, ut delatorum mos est, fallaciis utuntur confictisque sermonibus, a quibus si singillatim
BL, MS 18008, f. 19v causam rationemque dicendi exquisiveris, confundetur omne eorum dictum patebitque nullam iustam maledicendi causam subesse. Nobilitas enim, quae in ipsa virtute consistit, quae vitia abhorret, quae veros nobilitatis actus insequitur, mihi semper accepta fuit. Hanc dilexi, hanc fovi, hanc protexi et ab his, qui tali nobilitate sunt praediti, me amari non ambigo. Eos autem, qui vitiis dediti intemperantiae, iniustitiae et impietati ac nequitiae se addixerint, non inter nobiles annumerandos censeo, cum proprium nobilitatis sit recta sequi, gaudere officio, cupiditatibus imperare, avaritiam coercere et, quemadmodum splendor in obscura speculi parte nusquam apparet, ita neque gloria maiorum in minoribus flagitiosis elucescere potest. Quodsi tales, iustitiam forsan abhorrentes aut poenas scelerum formidantes, me odio seu timore prosequantur, id potius mihi honori seu gloriae cederet eorumque culpae ascribendum foret. Ego ta
BL, MS 18008, f. 20rmen, ut
cf. Varro, Antiquitates, 7.1 M. Fulvius Nobilior, cum M. Aemilio Lepido censor factus, cum ei admodum inimicus antea exstitisset, saepeque iudicia cum eo ipsi fuissent, a re publica aliena existimans odia, quae in privata vita exercuerat, eo delato munere homini inimicitias statim remisit. ⌊⌊M. Lepidus⌋, quo die censor factus est, cum ⌊M. Fulvio⌋ collega homine inimicissimo statim rediit in gratiam et nil aliud, quam publicum commodum spectans, simultates inimicitiasque deposuit.cf. Varro, Antiquitates, 7.1 M. Fulvius Nobilior, cum M. Aemilio Lepido censor factus, cum ei admodum inimicus antea exstitisset, saepeque iudicia cum eo ipsi fuissent, a re publica aliena existimans odia, quae in privata vita exercuerat, eo delato munere homini inimicitias statim remisit. ⌋
Sic Deo teste me egisse profiteor nec umquam genus aliquod vindictae excogitasse, nec quidem homines odisse, sed vitia dumtaxat abhorruisse ac in his corrigendis plus clementiae quam severitatis praestitisse. Quod forsan quibusdam maius incentivum delinquendi praestitisse dignoscitur.
At
cf. Juv. 1.5-6 Telephus aut summi plena iam margine libri / scriptus et in tergo necdum finitus Orestes? ⌊nondum finitus ⌊Horestes⌋cf. Juv. 1.5-6 Telephus aut summi plena iam margine libri / scriptus et in tergo necdum finitus Orestes? ⌋
– mala malis adduntur, infortunia infortuniis dietim cumulantur. Dum enim pro negotiis Tuae Maiestatis Catholicae iussu ⌊caesaris avi⌋, qui tunc, ut dictum est, tutelam gerebat, variae mihi legationes iniunctae fuerint, quarum praecipua fuit legatio Hispana, in qua ultra anni spatium vacare coactus, non recepto obolo ex aerario Tuae Maiestatis, sumptibus propriis militando, ut sic pro ipsius legationis viatico egregia mihi pecuniarum summa deberetur essentque cyrographi expediti delegationem
BL, MS 18008, f. 20v solutionis continentes, ac pariter pro legatione Gallica, quam post tutelam finitam, Tuae Catholicae Maiestatis mandato cum ceteris ad Parisiense foedus deputatis assumpsi, fuisset solutionis cyrographum expeditum, quaestores tamen publici proventus, quos vulgo finançiarios appellant, aerarii tui dispensationem obtinentes, huiusmodi cyrographorum robur et effectum tollunt, assignationes rumpunt, solutiones impediunt ac laborum meorum mercedes retinent, et non solum quod caesarea auctoritate in vim tutelae utiliter gestum erat, sed nec etiam quod Tua Regia Maiestate sui iuris effecta decretum exstitit, robur obtinere patiuntur, adeo quod pro obsequiis Tuae Maiestati Catholicae impensis iuxta ipsorum quaestorum taxationem ad quattuor milium et fere trecentorum florenorum summam mihi deberi liquidissime constet, cuius maior pars iam quinquennalibus indutiis dilata exstitit – dura quidem res et profecto aegreferenda a me potissime, qui singula mihi commissa, qua decebat
BL, MS 18008, f. 21r diligentia ac fide exsecutus sum, mandatorum fines nequaquam excedendo, qui etiam antea nullo obligationis vinculo obsequiis Tuae Maiestatis Catholicae astringebar, qui nulla alia stipendia ex tuo aerario capiebam, qui adeo liberaliter ac fideliter in rebus mihi commissis insudavi, ut etiam hi, qui subiectionis vinculo Tuae Maiestati sunt obnoxii, qui etiam tuis stipendiis militant praecipuamque Tuae Serenitatis gratiam obtinent, nequaquam melius negotiati fuissent nec fidelius vixque sustulissent, quae ego ipse sustinere coactus sum.
Animadvertens igitur, Rex Catholice, tot errores, tot nullitates, tot iniustitias, tot voluntaria gesta in mei odium machinata conspiciensque in caput meum, ut aiunt, fabam cudi, admirabar haec omnia, angebar his vexationibus, cruciabatur animus meus ac mirum in modum turbabatur, verum aliquantisper spiritum refovit, dolorem lenivit anxietatemque submovit aurea illa ⌊Ovidii⌋ sententia oculis meis ab eventu oblata, quae illum me ita scripto alloquen
BL, MS 18008, f. 21vtem ostendit:
cf. Ov. Met. 15.493-495 Nec enim fortuna querenda / sola tua est, similes aliorum respice casus, / mitius ista feres ⌊Nec enim fortuna querenda
Sola tua est, similes aliorum respice casus,
Mitius ista feres.
cf. Ov. Met. 15.493-495 Nec enim fortuna querenda / sola tua est, similes aliorum respice casus, / mitius ista feres ⌋
Conspicatus enim communem ubique gentium calamitatem, divini cultus negligentiam, religionis despectionem, fidei exstinctionem, spei defectum, caritatis refrigerationem, fortitudinis debilitatem, iustitiae tergiversationem, temperantiae dimensionem, continentiae abiectionem, morum corruptelam, virtutum desertionem, bonarum artium abominationem, vitiorum exuberantiam ac malorum omnium aggregationem tantamque rerum mutationem, ut bonum in malum, verum in falsum, forte in debile ac iustum in iniustum sit mutatum, ut iam videamus ignavos et rudes ubique terrarum in pretio esse ac prope nihil hominis praeter materiam in se habentes in curiis regum ac principum versari, honoribus ac dignitatibus praefici, bonos vero, prudentes, doctos, eruditos ac rerum humanarum non ignaros tamquam mancos et inutiles omitti
BL, MS 18008, f. 22r ac excludi, ni forsan per accidens (ut aiunt philosophi) secus contingat et aliter fors inclinet, admiratus etiam quorundam hominum rabiem, qui livore, malevolentia, dolo, fraude, malitia vique postremo (quando hoc occulte moliri seu conari non licet) spargunt invidentiae suae opacas umbras, conceptam rubiginem circumquaque fundunt, quo suavissimas herbas et feraces plantas occupent atque enecent, ne si exspectatos odores et suavissimos fructus aliquando ediderint, ipsi tamquam infructuosae et infelices arbores excidantur, at tandem considerans tot seditiones, tot malignas conspirationes, tot prohibitas coniurationes, tot periuria, adulteria, stupra, furta, rapinas, tot urbium ruinas, depopulationes, incendia, eversiones, tot bellorum tumultus, caedes ac strages hominum, ut iam ubique
cf. Vulg. Lc 21:10 tunc dicebat illis surget gens contra gentem et regnum adversus regnum ⌊gens contra gentem et regnum contra regnum insurgatcf. Vulg. Lc 21:10 tunc dicebat illis surget gens contra gentem et regnum adversus regnum ⌋
, iuxta ⌊Salvatoris⌋ sententiam. Tantorum quippe malorum animadversione omnis rei privatae
BL, MS 18008, f. 22v cogitatio submovetur omnesque cogitationum conatus circa ea, quae ad rempublicam pertinent, transfunduntur. In his animi vis laborat, in his omnis spiritus insudat, eorum quoque malorum causas exquirit horumque radices diligenti investigatione perscrutatur ac in notitiam deduci procurat.
Dum autem in his diutius vagatus minimeque voti compos effectus essem, ingenii mei imbecillitatem conspiciens, putans id opus non sine divino auxilio expleri posse, satagerem huiusmodi cogitationum curas abicere, laxata membra sopor invasit, fatigatum spiritum somnus religavit omnesque corporis sensus cohibuit ac, quasi letargum influens, commune illusarium mentium morbum, quicquid antea in mentem venerat, oblivioni tradidit.
Attulit is somnus velut exclamantis vocem auribus meis, in haec verba acriter insonantem: “Quam quaeris malorum causam, tibi principatuum pluralitas praebet”. Hac voce perterritus, excitatus ab ipsoque somno liberatus, satagebam loquentem hominem coram videre verborumque sen[9]
BL, MS 18008, f. 23rtentiam apertius inquirere. Sed heu, nullus adest, nullus apparet, nullus mihi loquenti respondet! Obstupui. Admiratus sum, unde vox illa prodierit, nunc fantasma putabam, nunc somnii illusionem, nunc aerei spiritus vocem auribus meis infusam censebam, sed tandem undecumque vox ipsa processerit, pensitabam, quod etsi somnia plures fallunt nec de his habenda sit cura, plerumque tamen veritatem afferunt ipsaque veritatis luce suffulta comperiuntur.
Haec ratio, Rex Catholice, edicto causam praebuit contulitque investigandi occasionem, quidnam eorum verborum sententia prae se ferre posset quibusque mediis huiusmodi principatuum pluralitas malorum causam praestaret.
Hinc occasione sumpta oblata est ipsius ⌊philosophorum principis⌋ sententia, qui dum principatuum pluralitatem impugnat ac malam asserit, huic tandem morbo antidotum praebens unus, inquit,
cf. Arist. Met. 12.1076a ⌊oportet, sit princeps ad res omnes bene disponendascf. Arist. Met. 12.1076a ⌋
. Nam et in apibus unus est rex et
BL, MS 18008, f. 23v grues unam sequuntur ordine litterato, ⌊Roma⌋que condita duos fratres simul reges habere non potuit, sed ⌊Romulus⌋ ⌊Remum⌋ interemit.
cf. Vulg. Gn 25:21-26 ⌊In ⌊Rebeccae⌋ quoque utero ⌊Esau⌋ et ⌊Iacob⌋ bella gessere, cum uterque ad primogenituram tenderet.cf. Vulg. Gn 25:21-26 ⌋
cf. Vulg. Is 14:12-15 quomodo cecidisti de caelo lucifer qui mane oriebaris corruisti in terram qui vulnerabas gentes qui dicebas in corde tuo in caelum conscendam super astra Dei exaltabo solium meum sedebo in monte testamenti in lateribus aquilonis ascendam super altitudinem nubium ero similis Altissimo verumtamen ad infernum detraheris in profundum laci ⌊At ⌊Lucifer⌋, dum sedem suam ab ⌊Aquilone⌋ figendam putaret, ut similis esset altissimocf. Vulg. Is 14:12-15 quomodo cecidisti de caelo lucifer qui mane oriebaris corruisti in terram qui vulnerabas gentes qui dicebas in corde tuo in caelum conscendam super astra Dei exaltabo solium meum sedebo in monte testamenti in lateribus aquilonis ascendam super altitudinem nubium ero similis Altissimo verumtamen ad infernum detraheris in profundum laci ⌋, ab ipso caelesti solio cum omni sua sequela eicitur ac in profundum abyssum demergitur. Sed nec divina essentia in trinitate consisteret, nisi et in ea unitas adesset, et ipsa trinitas in unitate transiret, quae unum Deum et non plures secundum catholicam fidem nos credere ac profiteri compelleret.
Non enim ipsum summum bonum membris constare posset, cum partibus plerumque magna insit discrepantia tantaque oriatur contentio, ut totum corrumpi necesse sit. Et quicquid partibus constat, nequaquam integrum dici potest, partium enim corruptione et interitu dis
BL, MS 18008, f. 24rsolvatur, oportet, ut in corporibus animantium cernere licet, quae animae ac individui iunctione unum, quamdiu possunt, esse nituntur, ubi vero mors intervenerit, seiunctione partium statim dilabuntur et intereunt. Conantur illa quidem naturali desiderio subsistere et, quoad fieri potest, eius naturam imitari, unde originem habuere, nimirum id, quod est, cernentia verum ac perfectum bonum dici nullo modo posse, quod non constans, unum, integrum, simplex sincerumque sit, omne siquidem, quodcumque tamdiu integrum ac perfectum remanere censentes, quamdiu est unum.
Ex cuius unitatis necessitudine pluralitatem principatuum omnino abhorrendam ipsamque monarchiam naturali ratione in orbe terrarum necessariam fore fatendum est, ut scilicet ad res omnes in hoc terrestri globo recte disponendas unus necessarius sit monarcha, unus supremus princeps, unus rex regum et dominus dominan
BL, MS 18008, f. 24vtium, cuius nutui reliqui pareant, obtemperent et obsequantur, quem unum tamquam monarcham cuncti revereantur, venerentur, observent et colant, sine quo nec vera iustitia, nec integra pax in universo terrarum orbe reperiri posset. Verum sine monarcha, sine principe supremo, qui summos cum infimis pari iure retineat, premitur inops multitudo, oriuntur iurgia, nascuntur lites, exercentur bella, validior imbecilliorem opprimit tuncque iustitia terga vertit ac eos deserit, quos tueri deberet, adeo quod iustitia sublata submovetur et pax, quae ex ipsa iustitia procedit, cum teste psalmista duae sint sorores:
cf. Vulg. Ps (G) 84:11 misericordia et veritas obviaverunt sibi / iustitia et pax osculatae sunt ⌊iustitia et pax, quae se invicem deosculanturcf. Vulg. Ps (G) 84:11 misericordia et veritas obviaverunt sibi / iustitia et pax osculatae sunt ⌋ et adeo concatenantur, ut una sine altera esse non possit. Hae igitur duae, iustitia et pax, quibus mala omnia submoveri possent, non nisi per ipsam monarchiam universaliter obtinendae sunt.
Hanc autem non solum naturali ratione appetendam, sed
BL, MS 18008, f. 25r caelitus ab ipso Altitonante emittendam censemus, quam non humanitus, sed divinitus institutam approbatamque esse constat. Dum enim omnipotens humani generis ⌊Redemptor ac Salvator⌋ pro universali salute divinitatem cum humanitate conseruit ac ex ⌊virginis⌋ utero humanam carnem assumpsit, id sub florente monarcha ⌊Octaviano Caesare Augusto⌋ expleverit eiusque gloriosissimum adventum in id tempus reservaverit, quo universalis pax in ipso terrarum orbe vigebat,
cf. Vulg. Lc 2:1 factum est autem in diebus illis exiit edictum a Caesare Augusto ut describeretur universis orbis ⌊eoque tempore, quo exivit edictum ab ipso Caesare Augusto, ut describeretur universus orbis et omnium hominum capita censu notarenturcf. Vulg. Lc 2:1 factum est autem in diebus illis exiit edictum a Caesare Augusto ut describeretur universis orbis ⌋
, ipsamque orbis monarchiam idem Salvator nedum saluberrimo ortu suo, sed etiam vivens ac moriens verbis expressis approbavit et confirmavit, dum ⌊Iudaeis⌋ interrogantibus, an liceret censum dari caesari, respondit:
cf. Vulg. Mt 22:21; Vulg. Mc 12:17; Vulg. Lc 20:25 ⌊“Reddite, quae sunt caesaris, caesari, et quae sunt Dei, Deo”cf. Vulg. Mt 22:21; Vulg. Mc 12:17; Vulg. Lc 20:25 ⌋, ipsumque imperium a
BL, MS 18008, f. 25v solo Deo esse testantur canones et decreta pontificum.
Quod etsi postea divino iudicio ad flagellandas ac puniendas haereses et ut implerentur scripturae ac verificari posset divina illa revelatio ei discipulo facta, qui super pectus Domini in cena recubuit et cui revelata sunt secreta caelestia, de quibus in sua sancta Apocalypsi post septem sigilla, quae interpretantur septem persecutiones martyrum usque ad tempus ⌊Constantini⌋, postque septem tubas, quae interpretantur septem magnae haereses post Constantinum, quarum ultima fuit haeresis ⌊Mahumeti⌋, supervenerint septem phialae irae Dei, quae interpretantur septem ultimae plagae ecclesiae ⌊Christi⌋ inferendae et quae secundum magis communem doctorum sententiam iam illatae censentur ab ipsa bestia, id est ⌊secta Mahumetica⌋, quarum ultima fuit plaga illata ⌊Europae⌋ in occupatione ⌊Imperii Constantinopolitani⌋[10].
Cum tamen et sigillorum, et tu
BL, MS 18008, f. 26rbarum, et phialarum expleta sint mysteria, et quemadmodum praedixit ⌊Paulus⌋, iam diu venerit discessio ab oboedientia ⌊Romani Imperii⌋ et ⌊Romanae ecclesiae⌋, cum tota ⌊Aphrica⌋, tota ⌊Asia⌋ et universa ⌊Europae⌋ regna, dempta ⌊Germania⌋ et parte ⌊Italiae⌋ ab ipsa oboedientia Romani imperatoris discesserint, ac pariter quattuor illi antea instituti patriarchatus, quibus ecclesia Dei erat sustentanda et velut per quadrigam universaliter vehenda, qui etiam tamquam quattuor remiges ad iuvandam praeservandamque ⌊Petri⌋ naviculam fuerant ordinati, scilicet Hierosolymitanus, Ephesinus, Antiochenus et Alexandrinus, omnes ab oboedientia ⌊Apostolicae Sedis⌋ se subtraxerint et iam octingentis annis decursis apparuerit et revelatus fuerit homo peccati, filius perditionis, id est pseudopropheta ⌊Mahumetus⌋, qui per se et bestiam eius ⌊sectam⌋ iuxta scripta ⌊Danielis⌋ iam cf. Vulg. Dn 7:24 et tradentur in manu eius usque ad tempus et tempora et dimidium temporis; Vulg. Dn 12:7 quia in tempus temporum et dimidium temporis ⌊regnavit et adhuc regnat per tem
BL, MS 18008, f. 26vpus et tempora ac dimidium temporiscf. Vulg. Dn 7:24 et tradentur in manu eius usque ad tempus et tempora et dimidium temporis; Vulg. Dn 12:7 quia in tempus temporum et dimidium temporis ⌋, exponendo tempus pro temporali regno Aphricae, quod primo ipse Mahumetus et bestia eius secta invasit, et tempora pro temporalibus regnis Asiae, ita in plurali dictum, quod Asia sit duplex, ad Aphricam et Europam protendens, sitque ⌊Asia Minor⌋ et Asia Maior, quae regna Asiae illa bestia secta Mahumetica secundo loco occupavit, et dimidium temporis, hoc est dimidium temporalis regni Europae usurpato per ⌊Turcos⌋ ⌊Imperio Constantinopolitano⌋ et reservato ⌊Romano seu Latino Imperio⌋ in fide Agni perseverante.
Et secundum librum Apocalypsis, quem litterales doctores et expositores intelligunt ad litteram de quadruplici temporali statu ⌊ecclesiae⌋ a tempore ⌊Sancti Ioannis⌋ usque ad finem mundi, iam praeterisse dignoscantur tres status ipsius ecclesiae sub dictis septem sigillis, septem tubis ac septem phialis restetque solum, ut impleatur quartus et ultimus status ipsius ecclesiae
BL, MS 18008, f. 27r sub damnatione meretricis magnae Sarracenicae in triumpho universali Christianae gentis.
Ex his tamen non immerito restaurandum est imperium estque necessario erigenda ipsa novissima Christianorum monarchia, ut tot malis finis imponatur, ut iustitia, quae ad superos evolavit, in terris redeat in ipsoque terrarum orbe vera pax valeat obtineri. Cum enim quinque monarchias divinitus ordinatas legamus, quarum prima fuit ⌊Assyriorum seu Chaldeorum⌋, secunda ⌊Persarum⌋ et ⌊Medorum⌋[11], tertia ⌊Graecorum⌋, quarta ⌊Romanorum⌋, superest nunc, ut ad quintam et ultimam deveniamus, ceteris feliciorem, quae Christianorum vocabitur iuxta illud ⌊Danielis⌋, dum de statu ⌊ecclesiae⌋ temporalis militantis loquens inquit: cf. Vulg. Dn 7:27 ⌊“Regnum autem et potestas, et magnitudo regni, quae est subter omne caelum, detur populo sanctorum Altissimi, cuius regnum sempiternum est et omnes reges servient ei et
BL, MS 18008, f. 27v oboedient.”cf. Vulg. Dn 7:27 ⌋ Cui astipulatur sententia psalmistae, dum ait:
cf. Vulg. Ps (G) 21:28-29 ⌊“Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terrae, et adorabunt in conspectu eius universae familiae gentium, quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium”.cf. Vulg. Ps (G) 21:28-29 ⌋
cf. Vulg. Ps (G) 21:32 adnuntiabitur Domino generatio ventura et adnuntiabunt iustitiam eius populo qui nascetur quem fecit Dominus ⌊“Annuntiabitur Domino generatio ventura et annuntiabunt caeli iustitiam eius populo, qui nascetur, quem fecit Dominus”.cf. Vulg. Ps (G) 21:32 adnuntiabitur Domino generatio ventura et adnuntiabunt iustitiam eius populo qui nascetur quem fecit Dominus ⌋
De hac etiam novissima Christianorum monarchia ait ⌊Zacharias⌋:
cf. Vulg. Za 14:9 et erit Dominus rex super omnem terram in die illa erit Dominus unus et erit nomen eius unum ⌊“In illa die erit Dominus unus et erit nomen eius unum”.cf. Vulg. Za 14:9 et erit Dominus rex super omnem terram in die illa erit Dominus unus et erit nomen eius unum ⌋
Et subdit:
cf. Vulg. Za 14:12 ⌊“Et haec erit plaga, qua percutiet Dominus omnes gentes, quae pugnaverunt adversus ⌊Hierusalem⌋”.cf. Vulg. Za 14:12 ⌋
Quam etiam futuram monarchiam praedixit idem ⌊Salvator⌋, inquiens:
cf. Vulg. Io 10:16 ⌊“Fiet unum ovile et unus pastor”.cf. Vulg. Io 10:16 ⌋
At si attendamus ad litteralem expositionem Viterbiensem, id apertius colligitur Apocalypsis decimo nono capitulo, ibi
cf. Vulg. Apc 19:11 et vidi caelum apertum et ecce equus albus et qui sedebat super eum vocabatur fidelis et verax vocatur et iustitia iudicat et pugnat ⌊“Et vidi caelum apertum, et ecce equus albus, et qui sedebat super eum, vocabatur fidelis et verax, et cum iustitia
BL, MS 18008, f. 28r iudicat et pugnat”cf. Vulg. Apc 19:11 et vidi caelum apertum et ecce equus albus et qui sedebat super eum vocabatur fidelis et verax vocatur et iustitia iudicat et pugnat ⌋, subdens:
cf. Vulg. Apc 19:15-16 et de ore ipsius procedit gladius acutus ut in ipso percutiat gentes et ipse reget eos in virga ferrea et ipse calcat torcular vini furoris irae Dei omnipotentis et habet in vestimento et in femore suo scriptum rex regum et Dominus dominantium ⌊“Et ipse reget in virga ferrea, et calcat torcular vini furoris irae Dei Omnipotentis, et habet in femore et vestimento suo scriptum: Rex Regum et Dominus Dominantium”cf. Vulg. Apc 19:15-16 et de ore ipsius procedit gladius acutus ut in ipso percutiat gentes et ipse reget eos in virga ferrea et ipse calcat torcular vini furoris irae Dei omnipotentis et habet in vestimento et in femore suo scriptum rex regum et Dominus dominantium ⌋, exponendo, prout ibidem exponitur, “caelum” pro ecclesia temporali militante, “equum album” pro imperatore Christiano, “albo” baptismo, et “qui sedebit super eo et reget” hunc imperatorem. Erit ⌊Christus⌋ “qui vocatur fidelis et verax”, et is pugnat contra ⌊Sarracenos⌋ et iudicat eos cum iusta sententia, tamquam sui honoris et sancti nominis violatores. Et “reget in virga ferrea”, id est cum exercitu ferreo Christiano. Et “habet in vestimento”, hoc est exercitu Christiano, et “in femore”, id est caesare sustentante hunc exercitum, ita scriptum “Rex Regum et Dominus Dominantium”, quia is erit universalis monarcha.
Et licet in eodem capitulo dicatur, quod vocabitur nomen eius verbum Dei, et sic talis monarchia videri posset
BL, MS 18008, f. 28v non homini puro attributa, sed ipsi ⌊Christo⌋, tamen cum totus ille textus de ecclesia temporali militante intelligatur (prout etiam optime colligitur ex sequenti capitulo ipsius Apocalypsis, in quo post damnationem bestiae et pseudoprophetae, et sic post victoriam imperatoris Christiani contra ⌊Sarracenos⌋ religabitur Sathanas per mille annos, ne interim amplius seducat gentes, ex quo necessario infertur, quod capitulum praecedens non loquitur de monarchia ⌊Christi⌋, quae erit in ultima resurrectione, sed loquitur de monarchia Christianorum, quae erit prima resurrectio, quae ad temporalem monarchiam refertur mille annis inde in statu pacifico duraturam), non videtur ob id absonum, quod princeps ipsius futurae victoriae dicatur “verbum Dei et Rex Regum” nuncupative, quia deputabitur ad opus ipsius verbi Dei, prout colligitur Exodi, ubi Deus dixit ad ⌊Moysen⌋: “Ego dedi te Deum pharaoni”, et in evangelio ⌊Io
BL, MS 18008, f. 29rannis⌋, ⌊Iudaeis⌋ increpantibus ⌊Iesum⌋, quod cum homo esset, se Deum faceret, respondit: “Nonne scriptum est in lege vestra, quia ego dixi: Dii estis?”. Nisi enim scriptura Apocalypsis de temporali statu ecclesiae militantis et de ipsa huius orbis monarchia intelligeretur, non ibi de armorum exercitibus, non de pugna, non de regendo populos in virga ferrea, non de calcando torcular furoris irae Dei, non de veste aspersa sanguine mentio haberetur. Quandoquidem ad ipsam caelestem monarchiam non armis, non exercitu, non militibus seu ministris opus esset, teste ipso ⌊Salvatore⌋ nostro ⌊Iesu Christo⌋, dum respondens ⌊Pilato⌋ dixit:
cf. Vulg. Io 18:36 respondit Iesus regnum meum non est de mundo hoc si ex hoc mundo esset regnum meum ministri decertarent ut non traderer Iudaeis nunc autem regnum meum non est hinc ⌊“Si regnum meum esset de hoc mundo, ministri mei utique armis more mundi decertarent, ne traderer Iudaeis”.cf. Vulg. Io 18:36 respondit Iesus regnum meum non est de mundo hoc si ex hoc mundo esset regnum meum ministri decertarent ut non traderer Iudaeis nunc autem regnum meum non est hinc ⌋
Quodsi, Rex Catholice, huius novissimae Christianorum monarchiae tempus exquiras, attende, quaeso, ad litteralem expositionem, quam magister ⌊Ioannes Viterbiensis⌋ super septem ulti
BL, MS 18008, f. 29vmis capitulis Apocalypsis annis iam triginta septem decursis edidit ac ⌊Sixto pontifici maximo⌋ dicavit, ibidem enim in ea quaestione, quam interserit: “An Antichristus venerit, an sit venturus?”, refert omnes litterales expositores tenere ex mente ipsius Apocalypsis, quod initium bestiae habentis cornua similia agno esse debeat in anno salutis sexcentesimo sexagesimo sexto, propter ea, quae inquit ibidem Ioannes, dum ait: “Hic sapientia est, qui habet intellectum, computet numerum bestiae, numerus enim hominis est, et numerus eius sexcenti sexaginta sex”. Et sic infert, quod secta mahumetica, quae circa id tempus initium sumpsit, censeatur ipsa bestia, de qua textus ille loquitur, prout etiam expresse firmat ⌊Nicolaus de Lyra⌋ ibidem, quae ideo dicitur habere cornua similia agno, cum adversetur ipsi Agno, id est ⌊Christo⌋, et extollatur supra omne, quod dicitur Deus et quod colitur.
Cuius bestiae seu
BL, MS 18008, f. 30r sectae Mahumeticae interitum ac finem sic ostendit idem magister ⌊Ioannes Viterbiensis⌋, quia ⌊Imperium Constantinopolitanum⌋ cum prima medietate ⌊Europae⌋ flagellandum sit a bestia Mahumetica sub septem dumtaxat ⌊Turcorum⌋ regibus et sub septimo ipsorum regum ⌊Imperium Turcorum⌋ defecturum ac meretricem magnam Turchiam (quae ⌊Christo⌋ relicto vero sponso moechatur cum ⌊Mahumeto⌋) lacerandam et igne concremandam per dissensionem exercituum orientalium et per rebellionem populorum ac decem regum seu regentium ab ipso septimo et ultimo Turchorum imperatore ordinandorum, qui una hora potestatem accipient et soltano adhaerebunt, ut ipse ex mente illius litterae latius exponit.
⌊Qui⌋ inde declarat primam Christianorum victoriam contra ⌊Turchos⌋ cum recuperatione ⌊Imperii Constantinopolitani⌋ ac omnium eorum, quae Turchus occupat, et succesive describit secundam universalem victoriam imperatoris Christiani contra
BL, MS 18008, f. 30v soltanum et ceteros ⌊Mahumetistas⌋ universalisque ecclesiae unionem cum institutione festi nuptiarum Agni, ita ut quattuor animalia et viginti quattuor seniores, quos declarat esse quattuor patriarchas et viginti quattuor principales archiepiscopos repraesentantes ipsam universalem ecclesiam, adorent verum Deum. Et tam ex his aliisque sacris prophetarum eloquiis, quam etiam ex ipsa astronomorum sententia satis aperte concluditur hanc bestiae damnationem et Christianorum monarchiam nostro tempore impleri debere, quorum auctoritates in tempus suum ostendendae reservantur, ut ex ipsa oculari inspectione huic rei maior fides imponatur.
Licet autem solis astronomorum assertionibus nequaquam inhaerendum censerem, nisi alio iuvarentur adminiculo, cum etsi non ambigam inferiora corpora a caelestibus influentiam et inclinationem accipere, profitear quoque astronomiam veram esse scientiam, ut cognoscantur
BL, MS 18008, f. 31r signorum caelestium, siderum et planetarum naturae, influentiae, orbes, cursus, gradus, ascensiones, aspectus facierum, directiones, retrogradationes, coniunctiones ac oppositiones et huiusmodi, quorum notitia et scientia physicis potissimum est neccesaria ad curandas humanorum corporum aegritudines.
Nequaquam tamen admittendam censeo, quod ipsa corpora caelestia seu astrorum vires inferioribus corporibus necessitatem valeant imponere, in his maxime rebus, in quibus hominis arbitrium seu voluntas aliquid potestatis habere dignoscitur, quia, ut inquit ⌊philosophus⌋, sapiens dominabitur astris.
Et de futuris contingentibus non est determinata veritas nec ex sola astrorum notitia dari potest vera scientia futurorum, cum non sit nostrum scire tempora vel momenta, quae Pater posuit in potestate sua, verum cum ipsorum astronomorum dicta sacris eloquiis applaudere et convenire censeantur, apertius et securius con
BL, MS 18008, f. 31vcordantibus astris et prophetis tempus ipsius futurae Christianorum monarchiae colligere possumus.
Huius autem novissimae monarchiae praeparamenta et media multiplicia elici possunt, duo enim eliciuntur ex textu Apocalypsis, alterum videlicet ex rebellione populorum et illorum decem regum seu regentium, ut diximus, una hora ordinandorum per ultimum imperatorem Turchorum, alterum vero ex dissensione exercituum orientalium, qui divinitus ad inter se confligendum incitabuntur, prout etiam praevidisse legitur sanctus ille abbas ⌊Ioachim Calabrensis⌋, qui spiritu prophetico loquens super illis verbis:
cf. Vulg. Ier 49:20 si non dejecerint eos parvuli gregis; Vulg. Ier 50:45 nisi detraxerint eos parvuli gregum ⌊“Deicient Idumeos parvuli mei”cf. Vulg. Ier 49:20 si non dejecerint eos parvuli gregis; Vulg. Ier 50:45 nisi detraxerint eos parvuli gregum ⌋, dicit, quod parvuli gregis ⌊Christi⌋ Latini deicient ac destruent Idumeos, id est ⌊Turchos⌋, et imperator Romanus usque ad ⌊Ismaelitas⌋ penetrabit sine resistentia, concludens ita futurum esse, ut orientales exercitus inter se discideant et sub Romanae
BL, MS 18008, f. 32r Reipublicae principe veniant. Unde cum aliqua ex praeparatoriis istis effectu verificata dignoscantur orientalesque exercitus iam diu inter se dissideant, facilius ad futurorum notitiam inducimur, quia praeteriti ratio scire futura facit.
At ultra huiusmodi praeparamenta, Rex Catholice, triplici adhuc vinculo Christiana religio ad ipsam novissimam monarchiam allicitur, invitatur ac necessario promovetur.
Primo[12] ex parte Dei, qui haec praedestinavit et cui resisti non potest, quandoquidem principi ac exercitui Christiano contra bestiam pugnanti pro hac monarchia obtinenda assistet divina virtus iuxta illud ⌊Esaiae⌋:
cf. Vulg. Is 11:4 ⌊“Percutiet terram virga oris sui, et spiritu labiorum suorum interficiet impium”cf. Vulg. Is 11:4 ⌋, et illud ⌊Pauli⌋:
cf. Vulg. 2Th 2:8 Et tunc revelabitur ille iniquus, quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui eum. ⌊“Et tunc revelabitur ille iniquus, quem Dominus ⌊Iesus⌋ interficiet spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui”cf. Vulg. 2Th 2:8 Et tunc revelabitur ille iniquus, quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui eum. ⌋. Diriget enim Dominus huius monarchae cor et omnis eius potestas a Deo erit, quia non in multi
BL, MS 18008, f. 32vtudine exercitus victoria belli, sed de caelo fortitudo est, iuxta illud psalmistae:
cf. Vulg. Ps (G) 2:8-9 Postula a me, et dabo tibi gentes hæreditatem tuam, et possessionem tuam terminos terræ. / Reges eos in virga ferrea, et tamquam vas figuli confringes eos. ⌊“Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possesionem tuam terminos terrae. Reges eos in virga ferrea, et tamquam vas figuli confringes eos”cf. Vulg. Ps (G) 2:8-9 Postula a me, et dabo tibi gentes hæreditatem tuam, et possessionem tuam terminos terræ. / Reges eos in virga ferrea, et tamquam vas figuli confringes eos. ⌋. Et ⌊beatus Augustinus⌋ ad horum comprobationem sic ait: “Donabit certanti victoriam, qui certandi dedit audaciam, non ergo nos hostium turba, non bellantium forma, non quasi fulgens vitrea terreat armatura. ⌊Goliam⌋ magnum, robustum, armis terribilem, ingentique turba munitum ⌊David⌋ solus parvus atque inermis uno lapidis ictu prostravit ac tota ⌊Alophilorum⌋ castra turbavit atque fugavit”.[13] Nam iustus ille supremus iudex, qui saepius brevi militum manu amplas cohortes immensosque exercitus conflixit atque prostravit, ut ⌊Machabeorum⌋ gesta testantur, qui ⌊Holofernem⌋ per mulierem destruxit, qui pharaonem in ⌊Mari Rubro⌋ submersit, qui ⌊Philisteos⌋ per
BL, MS 18008, f. 33r ⌊Sampsonem⌋ devicit, qui demum tot ac tanta miranda peregit, huic sancto operi vires omnino praestabit et animum.
Secundo[14] autem ad hanc futuram monarchiam incitamur ac inducimur ex parte humanitatis ⌊Christi⌋, qui pro ⌊Petri⌋ navicula et ⌊Romana ecclesia⌋ oravit, ne deficeret fides eius, et cum oratio ⌊Christi⌋ semper fuerit exaudita, eo teste, dum ait: “Pater gratias ago tibi, quoniam audisti me, ego autem sciebam, quia semper me audis”, et ceter(a). Ideo sola Romana ecclesia non declinavit ad haereses, sed fidelis permanet. Ob quod merito ab ipso ⌊Christo⌋ praeordinatum exstitit, ut ⌊Petrus⌋ cum sua ⌊ecclesia Romana⌋ lapsos et perditos confirmaret et restitueret ac eos, qui ad haereses et errores declinaverant, ad ipsam catholicam fidem reduceret, dum eidem Petro dixit:
cf. Vulg. Lc 22:32 ⌊“Et tu aliquando conversus confirma fratres tuos”cf. Vulg. Lc 22:32 ⌋.
Tertio[15] autem etiam ex parte hominum ad ipsam monarchiam (secundum ea, quae praediximus) naturali
BL, MS 18008, f. 33v ratione promovemur, ut universalis pax humano generi praebeatur utque universalis iustitia in hoc terrarum orbe haberi possit. Haec enim nequaquam obtinerentur, nisi ex sententia ⌊Pauli⌋, cf. Vulg. Eph 4:4-6 Unum corpus, et unus Spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestræ. Unus Dominus, una fides, unum baptisma. Unus Deus et Pater omnium, qui est super omnes, et per omnia, et in omnibus nobis. ⌊unus esset princeps, unus monarcha, unus dominus, una fides, unum baptisma, una omnibus vivendi lexcf. Vulg. Eph 4:4-6 Unum corpus, et unus Spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestræ. Unus Dominus, una fides, unum baptisma. Unus Deus et Pater omnium, qui est super omnes, et per omnia, et in omnibus nobis. ⌋, quae cum omnibus una atque eadem voce loqueretur, quae summos cum infimis pari iure retineret et quae nequaquam religionis ac rituum discretionem admitteret seu differentiam pateretur.
Sunt tamen ex parte hominum alia quaedam extrinsecus exsequenda, ut impleantur, quae restant implenda, priusquam ad ipsam novissimam monarchiam deveniatur. Id enim imprimis ex parte hominum elaborandum erit, ut impleatur, quod scriptum est in cantico ⌊Zachariae⌋: “Ut sine timore de manu inimicorum nostrorum liberati serviamus illi”. Id quoque secundo loco enixe explendum erit, quod inquit psalmista:
cf. Vulg. Ps (G) 101:23 ⌊“In conveniendo populos in unum et reges, ut serviant
BL, MS 18008, f. 34r Domino”cf. Vulg. Ps (G) 101:23 ⌋. Quod quidem coacti facient, teste eodem psalmista, dum ait:
cf. Vulg. Ps (G) 47:5-8 ⌊“Quoniam ecce reges terrae congregati sunt, convenerunt in unum. Ipsi vide written over ...⌈... illegible⌈...... illegible⌉videvide written over ...⌉ntes sic admirati sunt, conturbati sunt, commoti sunt, tremor apprehendit eos. Ibi dolores sicut parturientis; in spiritu vehementi conteres naves ⌊Tharsis⌋” et ceteracf. Vulg. Ps (G) 47:5-8 ⌋.
Cum enim imperator tam iure divino et canonum, quam civili, totius orbis dominus universaliter censeatur, curandum est, ut iuxta praenarratam ⌊Salvatoris⌋ sententiam:
cf. Vulg. Mt 22:21; Vulg. Mc 12:17; Vulg. Lc 20:25 ⌊“Reddantur, quae sunt caesaris, caesari, et quae sunt Dei, Deo”cf. Vulg. Mt 22:21; Vulg. Mc 12:17; Vulg. Lc 20:25 ⌋. Non dico caesari tradendum omnium rerum particulare dominium nec quod omnia regna et dominia ad eius manus sint particulariter reponenda, nec reges et principes spoliandi aut privandi eorum regnis et dominiis, sed id dumtaxat curandum censeo, ut omnes reges et principes superioritatem imperialem recognoscant, ut de iure tenentur, fateantur monarcham ac lites eorum, quae
BL, MS 18008, f. 34v tot bellis causam dedere, iudicio monarchae dirimant, eidem pareant et assistant, eo quoque imperante in communes Christianae religionis hostes arma communia dirigantur ipsaque divina impleatur sententia. Non enim quovis iure, quamvis secus iam de facto attentatum discernamus, potest quispiam se in temporalibus ab ipsa imperiali superioritate exemptum contendere nec validum exemptionis privilegium in medium adducere, cum etiam ipsemet imperator sua sponte quempiam in praeiudicium successorum ab ipsa superioritate eximere non posset, nec quamvis alienationem facere, per quam omnis superioritas ab imperio abdicaretur.
Et cum de ⌊Constantini⌋ donatione, quam in beatum ⌊Sylvestrum⌋ fecisse legitur, longa sit disputatio variaeque appareant doctorum sententiae, non intrabimus nunc mare magnum, verum hanc disceptationem in aliud tempus reservabimus. Id solum Tuae Maiestati Catholicae sat
BL, MS 18008, f. 35r erit, ut nunc intelligas communem legistarum sententiam eam esse, quod ipsa donatio (per quam venenum in ecclesia seminatum affirmant) nequaquam viribus subsistat.
Et quippe sanctius fuisset, si secundum primitivam ecclesiam decimas et primitias ac alia iura spiritualia, quae Dei sunt, integre obtinuissent ac his contenti fuissent, non aspirantes ad temporalia, quae ipso Dei iudicio caesaris sunt.
Ob quod tertio loco ad ipsam novissimam monarchiam obtinendam id etiam ex parte hominum explendum erit, ut praecedat persecutio cleri et impleatur Evangelium, dum ait:
cf. Vulg. Mt 5:13 ⌊“Vos estis sal terrae, quod si sal evanuerit, in quo salietur, ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras et conculcetur ab hominibus”cf. Vulg. Mt 5:13 ⌋. Nam per primum sal praelati et sacerdotes denotantur, per secundum sal, in quo salietur, intelligitur doctrina ecclesiasticorum ac vita eorum, et si amplius non valet, oportet, quod mittantur foras, id est, quod spolientur beneficiis
BL, MS 18008, f. 35v et conculcentur ab hominibus. Quod etiam optime ostendit ⌊Malachias⌋, dum ait:
cf. Vulg. Mal 2:7-9 ⌊“Labia enim sacerdotis custodiunt scientiam et legem requirent ex ore eius, quia angelus Domini exercituum est, vos autem recessistis de via et scandalizastis plurimos in lege, irritum fecistis pactum ⌊Levi⌋, dicit Dominus exercituum, propter quod ego dedi vos contemptibiles et humiles omnibus populis” et ceteracf. Vulg. Mal 2:7-9 ⌋, ostendens, quod sacerdotes per recessum a doctrina et a lege contemnendi sint ab omnibus populis. Unde ⌊sancta Brigida⌋ in libro suarum revelationum hanc cleri persecutionem praevidens, sic ait: “Sub aquila grandi, quae ignem fovebit in pectore, conculcabitur ecclesia Dei et devastabitur”.[16] Ad quod etiam applaudit ⌊Sibylla Cumaea⌋ in suis vaticiniis sic loquens: “Egredietur aquila de ⌊Alemaniae⌋ rupibus multis associata griffonibus, quae irruens in ortum crismatis sedentem in sede pastoris de quinto climate fugabit ad septimum”.
Optime igitur
BL, MS 18008, f. 36r consultum erit his sacerdotibus ecclesiasticisque personis, si partes monarchae fovebunt, eius obsequiis intendent, suis iustissimis institutis parebunt illiusque sanctissimos vivendi ritus sectabuntur a nefandissimis etiam vitiis, quibus maior pars cleri nunc inficitur, prorsus abstineant.
Quam persecutionem sacerdotum legimus debere immediate praecedere ipsam destructionem ⌊Turchiae⌋ indeque universalem ecclesiam reformandam ac renovandam, ut ex ipsa reformatione quattuor animalia et viginti quattuor seniores, qui sunt quattuor patriarchae, et viginti quattuor archiepiscopi principaliores, qui a fide ⌊Christi⌋ defecerant, tunc cadentes ipsum verum Deum adorent. Et tunc intrabit plenitudo gentium ad ipsam orthodoxam et catholicam fidem,
cf. Vulg. Rm 11:26 et sic omnis Israhel salvus fieret ⌊et omnis ⌊Israel⌋ salvus fietcf. Vulg. Rm 11:26 et sic omnis Israhel salvus fieret ⌋
, ut sic occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionis ⌊Filii Dei⌋.
Cum igitur, Rex Catholice, haec omnia, quae de futura monarchia implenda
BL, MS 18008, f. 36v praediximus, tam ex parte Dei, quam ex parte hominum, hac nostra tempestate implenda ostenderimus, habes ex his tempus et modum ipsius monarchiae consequendae. Verum nunc sciscitabitur curiosus spiritus avidiusque investigabit, quisnam ipsius futurae monarchiae ac huiusce Christianorum triumphi sit futurus princeps. In hoc enim pendent leges et prophetae et, ut cum ⌊poeta⌋ loquar:
cf. Verg. A. 6.129 ⌊“Hoc opus, hic labor est”cf. Verg. A. 6.129 ⌋, cum ut praediximus, de futuris contingentibus non sit determinata veritas, sit quoque solius scire futura Dei, cuius
cf. Vulg. Ps (G) 35:7:1 ⌊iudicia abyssus multacf. Vulg. Ps (G) 35:7:1 ⌋.
In ea quoque re varii varia scripsisse comperiantur, ut videatur non posse elici certa doctrina, quandoquidem ex sedecim antiquis scripturis ad manus meas delatis, quas vulgo prophetias vocitant, nonnulli videantur hanc monarchiam ascribere Agno ⌊Christi⌋ vicario, id est pontifici maximo, alii imperatori Germano ac filio eidem iuncto, alii regi ⌊Franciae⌋, alii[17]
BL, MS 18008, f. 37r regi ⌊Angliae⌋, alii regi ⌊Hungariae⌋, alii regi Siculo, alii regi Valentino, alii cuidam regi ⌊Castellae⌋ ex partibus orientalibus prodeunti et inde ad ⌊Hispaniam⌋ transfretanti, alii cuidam principi ex tertia linea ⌊Frederici tertii⌋ Romanorum imperatoris, alii ⌊quarto haeredi masculo⌋ ex descendentia ⌊Ioannis Burgundionum ducis⌋, alii nominatim ⌊Carolo⌋ filio ⌊Philippi⌋ ex ⌊natione Iulii⌋ monarchiam ipsam ascribendam satagunt.
Etsi huiusmodi scripturas tamquam apocriphas et apud me non authenticas nec approbatas, quantumcumque antiquas, hic nequaquam inserendas censuerim, sed in aliud tempus de earum mente et intellectu discutiendum servaverim, attamen si quid fidei ac auctoritatis antiquitas seu vetustas his praestare posset, eas omnes scripturas de futuro monarcha loquentes congrua interpretatione secundum rectam verborum sententiam concordandas censerem, ut in te uno verificandae forent, de te ipso
BL, MS 18008, f. 37v loqui viderentur ac tibi soli adaptari possent.
Prout, dum libuerit Tuae Maiestati Catholicae, singillatim ostendetur, cumque ab astronomis non levis existimationis didicerim caelestium corporum vires ac fata omnia pro te laborare, ut omnis supernorum, terrestrium et infernorum virtus in te uno concurrere videatur tuisque accommodetur auspiciis, cogor et ego astris ac scripturis concordantibus profiteri te futurum huiusmodi Christianorum triumphi principem et monarcham.
At in hanc sententiam eo potissime trahor, quod aequitati ac rationi censeam convenire, ut quemadmodum Omnipotens Creator humanum genus per ⌊mulierem⌋ damnatum, pariter per ⌊mulierem⌋ salvandum decreverit, sic Imperium Romanum (in persona ⌊Caroli Magni⌋ ex ⌊Austriae ducibus⌋ originem trahentis) divisum et laceratum ac bicipiti imperatorum titulo deformatum, viceversa per ⌊Carolum Maximum⌋ ex illius stirpe ac ex
BL, MS 18008, f. 38r eisdem Austriae ducibus reintegretur ad ipsiusque verae monarchiae unitatem reducatur. Ut si ⌊ille⌋ a rerum magnitudine Magnus dictus exstitit imperium scindendo, tu merito Maximus dicaris maiora ac maxima gerendo et, quod scissum est, resarciendo ac ad unitatem reducendo.
Et cum Omnipotens Salvator noster ⌊Iesus Christus⌋ pro humani generis salute in hoc ipso terrestri globo descendens unum dumtaxat praecursorem ⌊Ioannem Baptistam⌋ ad parandas vias eius praemiserit, Tuae tamen Catholicae Maiestati ad hanc novam Christianorum salutem, ad reducendas oves Christi, ut fiat unum ovile et unus pastor, duos ordine successivo praecursores dedit, qui tibi vias huiusmodi monarchiae pararent: ⌊avos scilicet paternum⌋ et ⌊maternum⌋.
⌊Maternum⌋ quidem vita functum praecursorem primum, qui tot et tanta Tuae Maiestati Catholicae regna ac dominia paravit, qui antecessorum regnis ⌊Bo superinscribed⌈oo superinscribed⌉ethicam[18], quam
BL, MS 18008, f. 38v Granatam⌋ vocant, adiunxit ac a ⌊Sarracenorum⌋ manibus recuperavit et eripuit, indeque Catholici titulum ab ⌊Apostolica Sede⌋ sibi ac ceteris successoribus acquisivit. ⌊Qui⌋ etiam ⌊Neapolis⌋ ac ⌊Navarrae regna⌋ iustis quidem titulis adeptus est, seu verius recuperavit una cum his dominiis, quae nunc citra ⌊Pyreneos montes⌋ obtines, inter quae ⌊Comitatus Rossilionis⌋ situatur, quae omnia suis antecessoribus pertinebant. ⌊Qui⌋ pariter ⌊insulas Canariae(!)⌋ et ⌊Indas⌋ quaesivit ac novum orbem prioribus cosmographis incognitum adinvenit tuaeque ditioni subegit, in quo antiqui cosmographi antipodes esse censebant, ad quos perfacilis transfretandi modus est adinventus cum nova navigationis tabula, polo arctico dimisso et ad antarcticum transeundo, populum ibidem nudum et incultum ac paene bestialem ad religionis cultum civilesque et rationabiles vivendi mores reducendo, ut exinde magna auri copia quotannis Tuae Maiestati
BL, MS 18008, f. 39r Catholicae reddatur. ⌊Qui⌋ tandem in ⌊Aphrica⌋ tria incluta promontoria quaesivit Tuaeque Maiestati reliquit – ⌊Orant⌋, ⌊Bogiam⌋ et ⌊Tripolim⌋, quibus ad reliqua Aphricae regna consequenda paratur aditus, ut sic merito ipsum maternum avum ad ipsam monarchiam praecursorem dicere valeamus, qui tibi undique vias paravit.
⌊Paternum etiam avum⌋ adhuc viventem merito praecursorem ad ampliores vias parandas reservatum censebimus, ut quod primus praecursor morte praeventus consummare nequivit, is, in id subrogatus Deo auctore ad huiusmodi monarchiam assequendam iter perficiat. At in hac sententiam multo magis me confirmat, quod inter ⌊Christi⌋ fideles ad id triumphum vocatos nullus te maior appareat, nullus etiam par futurus existimetur, non origine ac sanguine, non amicis et fautoribus, non regnis et dominiis, non potentia et divitiis, non gentibus bellicosis ac ad arma capescenda paratis,
BL, MS 18008, f. 39v non equis, armis bellorumque machinis, sine quibus bella geri nequeunt. Si enim originem tuam ad altum usque ⌊Iulii Caesaris⌋ sanguinem repetamus, vel si proprius ⌊Austriam gentem⌋ respiciamus, quae tibi paternum tribuit genus, ex qua tot caesares totque imperatores prodiere a ⌊Rudolpho primo⌋ huius stipitis usque ad numerum sex, inter quos adsunt potissime duo hi novissimi, ⌊Fredericus⌋ et ⌊Maximilianus⌋, qui ipsum[19] ⌊Romanum Imperium⌋ velut haereditarium quoddam munus ordine successivo obtinuisse noscuntur, divina potius (ut creditur) provisione quam humana, ut per ipsos progenitores ad te unum ordine successivo transiret.
Vel si materna written over u⌈uaa written over u⌉m tuam stirpem ab ipsis ⌊Hispaniarum⌋ regibus capiamus, quam ab ⌊Alarico⌋ et ⌊Athanarico⌋ ⌊Gothorum⌋ regibus prodiisse constat, vel si tandem ducum Burgundionum familiam, quam ab ipsa ⌊avia paterna⌋ suscepisse dignosceris, a nobilissimis ⌊Francorum⌋ regibus requiramus,
BL, MS 18008, f. 40r nullus profecto sanguine et origine maior nec par dici poterit.
Si etiam ad amicos et fautores respiciamus, habes ipsum ⌊Maximilianum caesarem⌋, avum paternum, quem tui ipsius alterum dicere potes, cum quo eadem persona censeris. Et cum
cf. Arist. Ethic. 8 ⌊semper amor plus descendat quam ascendatcf. Arist. Ethic. 8 ⌋
, ita ut parentes plus dicantur diligere liberos quam seipsos et multo plus liberorum liberos, per quos diutius parentum memoria conservatur, is propterea ex ipso amoris ardore nil aliud, nisi de te cogitat, nil aliud, nisi tuam magnitudinem et amplitudinem requirit, in te uno omnem eius gloriam reponit, honorem filii gloriam parentum existimans, ut cum ⌊Vergilio⌋ dicendum sit: “Omnis in ⌊Ascanio⌋ cari stat cura ⌊parentis⌋”.
Etiam habes ⌊Francorum regem⌋, qui te iam filium nominat, eo quod propriam eius ⌊filiam⌋ diutius tamen exspectandam vixque natam tibi spoponderit, et qui arctissimo amicitiae vinculo Tuae
BL, MS 18008, f. 40v Maiestati Catholicae iunctus dicitur et adeo quidem perstricto, ut vicissim unus alterius ordinem militarem sumpsisse dicamini, Tua scilicet Maiestas Catholica ordinem militiae regum ⌊Franciae⌋, Sancti Michaelis nuncupatum, ipse autem rex Francorum, ordinem militum Aurei Velleris, cuius es caput et princeps. Adeo, quod si facta verbis respondeant, si sincerior sit fides, quam antecessorum exstiterit, ⌊hunc⌋ amicum et fautorem dicere poteris.
Habes quoque ⌊Hungariae⌋, ⌊Bohemiae⌋ ac ⌊Daciae⌋ ⌊reges⌋ Tuae Maiestatis Catholicae sororios tibique fraterno amore coniunctos.
Habes tandem ⌊Anglorum⌋ et ⌊Portugalliae⌋ ⌊reges⌋, quibus ⌊matris⌋ tuae ⌊sorores⌋ matrimonio copulantur, ut sic in primo affinitatis gradu existentes tibi in secundo gradu constituto iungantur.
Quo fit, ut amicis et fautoribus nullus te maior nec par esse possit.
Si etiam ad regna et dominia animadvertimus, sunt tibi decem et octo regna ex linea materna quaesita, quorum iam pacificus
BL, MS 18008, f. 41r es possessor. Sunt etiam amplissima ac divitiis summe referta haec ⌊Galliae Belgicae⌋ dominia ac ea, quae in ⌊Gallia Celtica⌋ ad te pertinere noscuntur, quinque scilicet ducatus cum tot potentissimis comitatibus, quae ex ⌊avia paterna⌋ ex ipsius Burgundiana successione ⌊rex Philippus⌋ Tuae Maiestatis pater ad te iure haereditario transmisit. Sunt pariter regna, ducatus ac alia dominia quam plurima, quae ex avita succesione in ⌊Pannonia⌋ inferiori, in utraque ⌊Germania⌋ ac etiam in florenti ⌊Italia⌋ ad te iuremerito sunt perventura. Quae quidem Tuae Maiestatis regna ac dominia fere omnia Christianarum linguarum genera complectuntur, quorum fines ad ⌊Teucros⌋, ad ⌊Mauros⌋, ad extremitates ⌊Europae⌋, ad ⌊mare Hadriaticum⌋, ad ⌊mare Mediterraneum⌋, ad ⌊fretum Siculum⌋, ad ⌊fretum Gaditanum⌋, ad ⌊Herculis columnas⌋ ac fere ad omnes ⌊Oceani⌋ partes Europam attingentes protenduntur. Et quod maius est, ab ipso ⌊Hadriatico mari⌋
BL, MS 18008, f. 41v usque ad ⌊Oceanum Septentrionalem⌋, in quem ⌊Rhenus⌋ influit, per ipsius ⌊Maximiliani caesaris⌋ dominia Tuaeque Maiestatis Catholicae patrimonia continuatus patet aditus et in triginta dierum itinere vix una dieta alieni dominii attingatur, ut sic etiam regnis et dominiis nullus maior seu par esse possit.
Si autem ad potentiam et divitias recurrimus, non deerunt, qui pecuniae defectum adducant, belli nervum submoventes, et cum satyro dicent:
cf. Juv. 3.165-166 Haud facile emergunt, quorum virtutibus obstat / Res angusta domi ⌊Haud facile emergunt, quorum virtutibus obstat
Res angusta domi...
cf. Juv. 3.165-166 Haud facile emergunt, quorum virtutibus obstat / Res angusta domi ⌋
Idque adducent publici proventus quaestores non posse Tuam Maiestatem Catholicam ad tantum opus aspirare nec ea, qua deceret, beneficentia et liberalitate uti, cum etiam non habeas, unde domesticis satisfacias. Impossibile, dicent, ut ⌊Aristoteli⌋ placet, praeclarum aliquid ab eo fieri, cui desunt facultates. Non enim potuisset ⌊populus Romanus⌋ terrarum orbem suo adicere imperio, nisi
BL, MS 18008, f. 42r pecunias belli nervos habuisset. Unde contionabundus in ⌊Philippum⌋ ⌊Demosthenes⌋: “Pecuniis – inquit – ad tantam rem conficiendam opus est”.
His, Rex Catholice, potentiam ac divitias tuas sic ostendes, quod ⌊Catholicus ille rex⌋ avus tuus maternus cum sola ⌊Hispanorum⌋ potentia solisque Hispanis redditibus nedum parta conservavit, sed auxit totque ac tanta regna quaesivit et adiunxit, ut etiam eodem contextu tribus validissimis exercitibus congregatis hinc ⌊Gallos⌋ ex ⌊Neapolitano regno⌋ (⌊duce⌋ ⌊Nemosii⌋ caeso) eiecerit, regnumque ipsum sibi ac suis, quoad vixit, integre conservaverit. Inde eosdem ⌊Gallos⌋ a ⌊Comitatu Rossilionis⌋ a ⌊montibusque Pyreneis⌋ repulerit ac ⌊Salsae⌋ obsidionem solvere coegerit, tertio quoque exercitu ⌊Christianae religionis hostes⌋ vexans, in litora ⌊Aphricae⌋ prorumpens ⌊Orant civitatem⌋ insigneque promontorium obtinuerit.
His etiam id ostendes, quod antecessores tui, ⌊Burgundionum⌋ duces, nil aliud, quam ⌊Burgundiam⌋
BL, MS 18008, f. 42v et hanc ⌊Galliam Belgicam⌋ obtinentes, nedum parta conservarunt, sed maxime adauxerunt saepiusque cum ⌊Gallis⌋, cum ⌊Germanis⌋ ac ceteris vicinis populis confligentes victores evasere.
Testantur id gesta ⌊Philippi cognomento Boni⌋, Tuae Maiestatis abavi, qui ultra ceteras animi dotes tantae magnanimitatis exstitit, quod ut paternam necem vindicaret ac parricidis debitas poenas infligeret, maximum conflavit exercitum accitoque ac secum iuncto ⌊⌊Anglorum⌋ rege⌋ in ⌊Gallos⌋ irruens ad tam extremam necessitatem ⌊⌊Francorum⌋ regem⌋ coegit, ut fere omni regno destitutus apud ⌊Bituricenses⌋ confugiens Biturigum rex fuerit nuncupatus.
cf. Sen. Cl. 1.21.1 Hoc dico, cum ab inferioribus petitus violatusque est; nam si, quos pares aliquando habuit, infra se videt, satis vindicatus est ⌊Tuncque ⌊Philippus⌋, prout magni erat animi, ⌊Senecae⌋ sententiam imitatus, vindictam putans vindicare potuisse, depositis ⌊Anglorum⌋ praesidiis ipsoque ⌊Anglico rege⌋ ad propria remeante, pacis media ⌊Gallis⌋ concedit.cf. Sen. Cl. 1.21.1 Hoc dico, cum ab inferioribus petitus violatusque est; nam si, quos pares aliquando habuit, infra se videt, satis vindicatus est ⌋
Componitur res auctoritate ⌊pontificis⌋ per ⌊apostolicum legatum⌋ tituli sanctae Crucis
BL, MS 18008, f. 43r cardinalem, initur tractatus Atrebatensis, quem sanctum vocitant, decernitur parricidas ubique capiendos et debitis poenis plectendos, crucem marmoream in loco necis erigendam ac ibidem perpetuo venerandam pro rei gestae memoria, coenobium ⌊Carthusiensium⌋ pro anima defuncti eo loco, quo cadaver primo quievit et ubi intestina recondita fuere, aedificandum ac debitis redditibus fundandum et instituendum aliasque fundationes in coenobio Carthusiensium apud ⌊Divionem⌋, ubi iacet cadaver, fiendas esse. Adiudicantur etiam ⌊Philippo⌋ pro se ac heredibus, masculis et feminis, plura dominia, inter quae adsunt ⌊comitatus Matisconensis⌋, ⌊Altitiodorensis⌋ ac ⌊Barri⌋ supra ⌊Sequanam⌋, alia quoque pro impensis belli per ipsum bonum ducem possidenda decernuntur, donec eidem quadringentorum millium aureorum summa persolveretur. Isque ⌊bonus dux⌋ sola quidem Burgundiana potentia fretus tantae virtutis exsti
BL, MS 18008, f. 43vtisse legitur, ut numquam victus sed semper victor evaserit. Cuius digna facinora si sigillatim recensenda forent, illud mihi Vergilianum occurreret:
cf. Verg. A. 1.374 ⌊“Ante diem clauso componet vesper Olympo”.cf. Verg. A. 1.374 ⌋
Id quoque testantur gesta ⌊Caroli ducis⌋, Tuae Maiestatis Catholicae proavi, qui et ⌊Philippo⌋ patre adhuc vivente, et eo vita functo, soli Burgundianae potentiae innitens, totiens in ⌊Gallos⌋ irruens, cum maxima illorum strage victor evasit saepiusque ⌊Francorum regem⌋ ad indecoras pacis condiciones suscipiendas coegit, prout tractatus facti in ⌊Perona⌋ et ⌊Conflens⌋ clare demonstrant. ⌊Is⌋ enim adeo bellicosus audaxque fuit, ut “belli fulgur” diceretur. Qui etiam solus nullo extrinsecus accedente praesidio simul ⌊Germanos⌋, ⌊Gallos⌋ et ⌊Helvetios⌋ bello vexabat, ipsam orbis monarchiam mente concipiens eiusque voti compos futurus videbatur, ni ipsa morte praeventus apud ⌊Lothoringos⌋ malo quidem
BL, MS 18008, f. 44r eventu caesus fuisset ac mors inopinata illum praemature sustulisset.
Adduces id etiam in medium, quod ⌊Maximilianus caesar⌋, Tuae Maiestatis avus paternus, quem adhuc ante oculos habes, dum in ea, qua nunc exsistis, aetate ⌊Mariae⌋ ⌊Caroli⌋ filiae aviae tuae paternae matrimonio iungeretur, omnes ferme has ⌊patrias Belgicas⌋ cum universa ⌊Burgundia⌋ a ⌊Ludovico undecimo Francorum rege⌋ occupatas ac inter se divisas et, ut plurimum, a debito fidelitatis distractas, quorundam fidelium subditorum praesidiis adiutus, potissime ⌊Mechlinensium⌋ et ⌊Antverpiensium⌋, totiens cum ⌊Gallis⌋ confligens victor evasit, Gallos omnes eiecit patriasque ipsas recuperavit et conservavit ac ad debitam subiectionem redegit, quos etiam in ⌊agro Morinensi⌋ prosecutus taliter bello vexavit tamque impetuoso conflictu aggressus est, ut tam ingens ipsorum Gallorum caedes ac strages fuerit
BL, MS 18008, f. 44v tantaque eorum iactura, quod his annales undique sint repleti. Nec id omittes, facinus quidem memorandum, quod apud ⌊Salinum Sequanorum oppidum⌋ emicuit, dum ipsius ⌊caesaris⌋ ductu et auspicio vix quingenti equites levis armaturae cum paucis peditibus ⌊Gallorum⌋ impetum quattuor milium armigerorum gravis armaturae sustinuerunt illis etiam in turpissimam fugam conversis ac partim caesis et vulneratis. Adicies quoque, quod postquam ⌊caesar⌋ ipse ⌊filii⌋ tutelam deseruit, vivente adhuc ⌊Frederico caesare⌋ eius patre, omni auxilio tum patris, tum filii undique destitutus, nil aliud possidens, quam ⌊comitatum Tyrolis⌋, quem a ⌊patruo Sigismundo⌋ obtinuerat, bellum contra ⌊Matthiam ⌊Hungarorum⌋ regem⌋ movens, ⌊Austriam⌋ per illum tunc occupatam recuperavit ipsique Frederico patri restituit. At demum, dum ⌊patre⌋ vita functo ad imperium pervenit, omnem fere ⌊Germa
BL, MS 18008, f. 45rniam⌋ armis civilibus agitatam iustitiaque carentem ac, ut plurimum, ab oboedientia ⌊imperii⌋ distractam, suis prudentia, clementia, magnanimitate ac iustitia, etiam armis roborata, restauravit et ad debitam oboedientiam subiectionemque redegit, politicis moribus debitoque iustitiae cultu permunivit tyrannis et rebellibus explosis ac debellatis, subiectis autem misericorditer ac perbenigne susceptis et relaxatis iuxta illud Vergilianum:
cf. Verg. A. 6.851 ⌊Tu regere imperio populos Romane memento.cf. Verg. A. 6.851 ⌋
cf. Verg. A. 6.852 hae tibi erunt artes pacique imponere morem ⌊Hae tibi erunt artes pacisque imponere finem.cf. Verg. A. 6.852 hae tibi erunt artes pacique imponere morem ⌋
cf. Verg. A. 6.853 ⌊Parcere subiectis et debellare superbos.cf. Verg. A. 6.853 ⌋
Cuius etiam divi ⌊caesaris⌋ virtus, magnanimitas, rei militaris disciplina suique corporis praestantia, longa quoque et diuturna in rebus bellicis experientia ac praeclara armorum facinora adeo emicuere, ut in viginti quattuor armorum conflictibus victor exstiterit nec umquam, dum personaliter adfuit, vinci po
BL, MS 18008, f. 45vtuit, ut sic invictissimi principis titulum merito acquisierit.
Quod potissime innotuit in eo conflictu, quem contra ⌊Bohoemos⌋, in auxilium ⌊palatini comitis Rheni⌋ adductos, apud ⌊Bavaros⌋ habuisse dignoscitur,[20] cuius universum percurrit fama per orbem. In quo brevi peditum manu brevique militum cohorte ⌊caesar⌋ ipse primus aggressor et invasor suo ductu et auspicio, sua militia, sua magnanimitate suaque animi virtute et audacia, ipsorum Bohoemorum densissimam copiam, fere in decuplum exercitum caesareum excedentem, vicit et prostravit ac post multorum caedem et stragem in turpissimam fugam reddidit.
Itidem novissime, dum sua ⌊maiestas caesarea⌋ Anglorum regi in obsidione ⌊Morinensi⌋ fautrix assisteret, suo auspicio, suo ductu suoque consilio quingenti fere equites ex ⌊subditis⌋ Tuae Maiestatis Catholicae universum pene ⌊Gallorum⌋ equitatum in fugam
BL, MS 18008, f. 46r vertit illorum vexillis ac insigniis sublatis et derelictis, inter quos ⌊Ludovicus Aurelianensis dux Longevillae⌋ pluresque milites ac armatorum duces seu capitanei captivi sunt redditi, quod non nisi ipsius caesaris praesentiae ascribendum est, cuius nominis virtus, prout ab ipsis written over o(?)⌈o(?)isis written over o(?)⌉met captivis detectum fuit, adeo Gallicos milites perterruit, quod quamprimum eis innotuit caesarem ⌊Anglorum⌋ castris personaliter interesse, sola illius fama perciti viribus omnibus demissis timoreque concussi semimortui viderentur nullam fere salutis spem habentes.
Ut sic errare videantur, qui ⌊caesarem ipsum Maximilianum⌋ infelicem seu, ut aiunt, infortunatum autumant, quo nemo in armis felicior repertus est, ubi personaliter adesse potuit. Quod etsi multa tentasse dignoscatur, quae consummare non potuit, non tamen illius defuit virtus nec id infelicitati est ascribendum, sed aut
BL, MS 18008, f. 46v foederatorum perfidiae, aut pollicitorum praesidiorum subtractioni, aut (quod verius censeo) nondum esset hora eius monarchiae restaurandae, quam
cf. Vulg. Prv 21:1:1 cor regis in manus Domini ⌊Omnipotens ipse, in cuius manu cor regis essecf. Vulg. Prv 21:1:1 cor regis in manus Domini ⌋ dignoscitur, voluit his artibus in tempus praefinitum reservari interimque Christianorum demerita atque peccata tot bellorum anfractibus corrigere et punire, ut coacti Christicolae in unum conveniant ad ipsamque Christianorum monarchiam intendant.
Si igitur, Rex Catholice, huiusmodi potentiae et divitiae sic disiunctae ac in frustra divisae tantae virtutis fuerint, ut etiam ⌊Hispania⌋ sola, ⌊Burgundia⌋ sola, ⌊Austria⌋ sola a quovis Christianorum rege opprimi nequiverint, et horum unusquisque suis potentia ac divitiis contentus non solum parta[21] conservaverit, sed adauxerit, quis erit ita supinus, qui his omnibus simul iunctis et in te uno horum omnium successore concurren
BL, MS 18008, f. 47rtibus arbitretur quempiam potentia ac divitiis tibi parem aut superiorem fore? Nullus quippe! Quandoquidem teste ⌊philosopho⌋
⌊virtus unita potentior sit quam dispersa ⌋
prout naturali ratione tibi clare repraesentat fasciculus ille sagittarum colligatus, quem prudentissima ac omni orbe[22] famosa ⌊regina illa Isabella⌋, avia tua materna, ⌊Alexandrum⌋ imitata in suis insigniis deferebat, ostendens iunctum, colligatum ac unitum fasciculum nulla hominis potentia posse disrumpi, separatas autem sagittas ac disiunctas facillime rumpi posse.
Si itaque fasciculum integrum colligatum et unitum servabis, nullus potentia te praecellet, nullus etiam divitiis ac redditibus te aequabit aut superabit, dum tamen in his colligendis ac conservandis antecessorum vestigia sequaris, ut scilicet ipsi quaestores publici proventus suis stipendiis sint contenti et manus habeant abstinentes, fideliterque pecuniam in aerarium referant, privata non expilent
BL, MS 18008, f. 47v nec proprium commodum publico bono anteponant.
Multos enim dietim cernimus, qui brevi (quod sine rapina vix fieri potest) ingentes sibi facultates compararunt aut accipiendo unde non oportet, aut non reddendo, quibus oportet. Quibus de causis respublica principis laeditur ipseque princeps pecuniis vacuus nec liberalitatis, nec magnanimitatis officium potest exercere. Quod si de his Tuae Maiestati legitime constiterit, cum etiam iuris praesumptione ex administratione eis commissa acquisivisse censerentur, hi tamquam reipublicae perniciosi coercendi forent lege Iulia repetundarum ac de peculatu, ut male ablata restituerent, et in horum locum alii fideles et probati, viri subrogandi, quorum ope redditus in meliores usus verterentur tuisque necessitatibus succurreretur.
Si demum ad bellicosas gentes ac ad arma capescenda paratas inspicimus, quis inter omnes Christianos reges et principes te
BL, MS 18008, f. 48r maior dici poterit? Quem regem hominum possumus iure merito nuncupare, quandoquidem nullum hominum genus ad bellum gerendum tibi deesse possit?
Si enim gravis armaturae milites exquiris, quos in orbe terrarum meliores, firmiores ac militari disciplina magis imbutos comperies, quam tuos ⌊Burgundos⌋, ⌊Belgas⌋ ac ⌊Italos⌋ et ⌊Siculos⌋ cataphractos?
Si autem levis armaturae milites exposcis, quos inter Christicolas agiliores et inter id armorum genus magis edoctos adinvenies, quam tuos ⌊Hispanos⌋, etiam ad gravem armaturam aptissimos?
Si etiam inter horum utrumque medium tenentes, nec gravem, nec etiam nimis levem armaturam ferentes milites exigis, habes tuos equites ⌊Germanos⌋, quos hastarios vocant, in quibus tantus ordo, tanta animi vis esse dignoscitur, ut nec ordinem rumpere, nec in fugam verti soleant, verum cum gravis armaturae militibus belli pondus sustineant.
Si vero ad pedites recurris,
BL, MS 18008, f. 48v habes ⌊Germanos⌋ pedites, pariter et ⌊Belgas⌋, qui Germanorum ritus et bellandi mores sequuntur. Hi enim ad belli conflictum quoscumque pedites antecellunt, tantus enim in his ordo, tanta animi vis et audacia, ut nec equitum pondere, nec machinarum irruptione illorum ordo queat infringi, nec horum quispiam, quamdiu vita superest, terga vertere praesumat.
Habes etiam ⌊Hispanos⌋ pedites agiles, veloces, animosos, bellicosos, nequaquam mortis timidos, in ipso belli conflictu feroces, in expugnandis civitatibus, oppidis, castris ceterisque propugnaculis audaces, firmos ac intrepidos, in illis conservandis prudentes, diligentes ac fideles.
Habes quoque inter hos ⌊Belgas⌋ sagittarios optimos et his similes pixidarios, qui ignitis ictibus acriter percutiunt, ut sic nullum hominum genus tibi desit. Nullus autem ceterorum regum aut principum id sibi potest ascribere, cum horum quispiam bellum parare seu gerere nequeat, nisi aliunde ho
BL, MS 18008, f. 49rmines bellicosos, pedites aut equites exquirat.
Habet enim ⌊Francorum rex⌋ milites ad gravem armaturam aptissimos, ad levem nequaquam. Habet et pedites, sed non ordinem servantes nec ad conflictum aptos. Is nisi ⌊Germanos⌋ habeat pedites aut ⌊Helvetios⌋, nequaquam apertum bellum suscipere nec belli conflictum sustinere posset.
Habet ⌊rex Angliae⌋ milites paucissimos ad gravem armaturam aptos, ad levem autem armaturam nullos. Habet is immensam peditum sagittariorum copiam, gentem quidem ferocem, magnanimam ac bellicosam et, quanto magis horum sanguis spargitur, tanto velocius ferociusque contendunt, ut ipsi morientes propriae mortis sint ultores. Non tamen soli ⌊Anglici⌋ belli conflictum sustinerent, nisi aliunde militum ac peditum praesidium haberetur.
Habet ⌊rex Hungarus⌋ milites levis armaturae, sed non gravis, pedites quidem feroces, sed non ⌊Germanorum⌋ ordinem servantes
BL, MS 18008, f. 49v nec pondus sustinentes.
Et ut unico concludam verbo, non adest quispiam regum seu principum Christianorum, cui non desit aliquid horum, quae Tuae Maiestati Catholicae supersunt, ut sic nullus armigeris seu hominibus ad arma capescenda paratis te quovis modo praecellere seu aequare possit. Si postremo ad equos, arma et bellorum machinas animum dirigamus, nullus te maior aut tibi par esse poterit, cum ceteri reges ac principes bellum, ut decet, parare ac gerere nequeant, nisi a te tuisque regnis et dominiis horum aliquid assequantur. Tu autem, tamquam omnium horum fons scaturiens, quod aliis deest, concedere potes et pro libito prohibere.
Desunt enim ⌊Francorum⌋, ⌊Anglorum⌋ ⌊Scotorum⌋que ⌊regibus⌋ equi omnes ad conflictum apti tam gravis quam levis armaturae, desunt his arma et armorum fabri desuntque etiam bellorum machinae ac omnes metallorum species, ex quibus haec con
BL, MS 18008, f. 50rflantur. Tu horum omnium plenus exsistis nec ex his quidquam tibi apud exteros expetendum occurrit.
Habes enim ex his ⌊patriis Belgicis⌋ ex ⌊Frysia⌋, ⌊Flandria⌋ ac ⌊Holandia⌋ equos ad gravem armaturam potentissimos, firmos et stabiles, ad sustinendum omne belli pondus paratos, qui nedum tibi tuisque militibus sat esse possunt, sed et exteris suppetunt ac suffragantur. Habes etiam ex ⌊Hispania⌋ equos omnis generis agiles et feroces, pro levi armatura excellentes, ex ⌊duplici autem Sicilia⌋ equos ad utrumque armorum genus commodiss written over aptiss(?)⌈aptiss(?)commodisscommodiss written over aptiss(?)⌉imos[23] habere dignosceris.
Habes quoque arma tum ad defensionem, tum ad offensionem parata ipsorumque armorum fabros et magistros, in quibus nullus Tuam Maiestatem Catholicam antecellit, ut si gravia ac ponderosa postules arma, haec tibi ⌊Bruxella⌋ praestabit qualiacumque habere peroptes, at si leviora arma requiras, praestabit haec ⌊Germania⌋, quaecumque poposceris. Impenetrabilia
BL, MS 18008, f. 50v autem arma et, ut aiunt, fatata ex ⌊Insbruckh⌋ avitae successionis oppido Tyrolensi consequeris.
Habes tandem tum apud ⌊Hispanos⌋, tum apud ⌊Neapolim cs overwritten⌈ss overwritten⌉eu[24] citeriorem Siciliam⌋, tum in his ⌊patriis Belgicis⌋, tum apud dominia avita, tot belli machinas omnis quidem generis, ut nec ad moenia irruenda seu demolienda, nec ad ipsorum moeniorum tuitionem hostiumque propulsationem quispiam regum seu principum tibi anteponendus seu adaequandus exsistat.
Et cum his habes aurifodinas, argentifodinas, cuprum, aes, plumbum ac omnium metallorum genera fabrosque peritissimos ad haec omnia conflanda, in quamcumque speciem dictaveris, ut sic ex Tuae Maiestatis patriis ex dominiisque paternis, maternis ac avitis, tamquam ex ⌊Vulcani⌋ officina omnis metallorum species educatur et ad quos voles, transmittatur, ac quibus decreveris, denegetur.
Quo fit, Rex Catholice, ut his omnibus diligenti animadversione perpensis cogamur omnino neces
BL, MS 18008, f. 51rsario profiteri, neminem inter Christianos principes te maiorem neminemque tibi adaequandum ad ipsam novissimam monarchiam obtinendam, neminem etiam, qui congruentius ad hunc Christianorum triumphum electus seu vocatus dici possit, si prophetas, si scripturas, si astra, si fata, si reliquas inferiores qualitates inspicimus.
Verum, Rex Catholice, quemadmodum philosophorum ille princeps ⌊Aristoteles⌋, ⌊Alexandri Magni⌋ praeceptor, ut illum a vitiis, a quibus astrorum influxu inclinabatur, ad virtutes amplectendas ac insequendas diverteret, sapientem astris dominari edocuit, sic vice versa naturali ratione percipimus ac discernimus virtutum etiam inclinationem vitiorum insecutione repelli virtutibusque postergatis vitia in pretio fieri. Cum enim ad bonum et malum liberum nobis collatum sit arbitrium, reicimus plerumque bonorum operum inclinationem, malis tentationibus faciliter inhaerendo
BL, MS 18008, f. 51v plerumque etiam ex sola ignavia a rebus magnanimis ac laude dignis nos alienos reddimus, virtutes respuimus ab omnique bono opere retrahimur, torpore ac negligentia correpti.
⌊Imperium⌋ enim magnum habuit incrementum ac postea principum ignavia splendor ille Romani nominis in obscuras tenebras conversus est, tum vel maxime, ubi remissa exercitatione virtutis se voluptatibus et thermis ad effeminanda corpora inventis tradidere.
Idem etiam accidisse pontificali dignitati constat. Sanctitate enim et doctrina, quae non nisi magnis laboribus consumataque virtute comparantur, pontificium decus sine ullis opibus primo quidem auctum est inter tot hostes et obstinatos Christiani nominis, mox vero, ubi cum ipsis opibus lascivire coepit ⌊ecclesia Dei⌋, versis eius cultoribus a severitate ad lasciviam peperit nobis tanta licentia peccandi ea monstra et portenta, a quibus ambitione et largitione sanctissima
BL, MS 18008, f. 52r ⌊Petri⌋ sedes exstitit occupata potius quam possessa.
Ne igitur, Rex Catholice, membra tua torpor invadat, ne segnities te detineat, ne ignavia mentem tuam obnubilet, ne lascivia ac voluptas te retrahat, ne tam excelsum opus tantaque laude dignum tibi caelitus oblatum asperneris, ne prophetas, scripturas, astra, fata ad id triumphum te invitantia effugere videaris, id imprimis curandum est, ut omnium tuorum operum singulare fundamentum sit religio, quia initium sapientiae est timor Domini et in malivolam animam non introibit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis. Nihil est enim, quod lumine clariore praefulgeat, quam recta fides in principe, nihil est, quod ita nequeat occasui subiacere, quam vera religio, quia cum auctorem vitae vel luminis utraque respiciant, recte et tenebras respuunt, et nesciunt subiacere defectui. Ad id enim te monet psalmista, dum ait: cf. Vulg. Ps (G) 2:10-12 ⌊“Et nunc reges in[25]
BL, MS 18008, f. 52vtelligite, erudimini, qui iudicatis terram. Servite Domino in timore et exsultate ei cum tremore. Apprehendite disciplinam, ne quando irascatur Dominus et pereatis de via iusta”cf. Vulg. Ps (G) 2:10-12 ⌋.
Deo siquidem nil potentius, nil melius, nil perfectius, nil copiosius, nil gloriosius, nil, quod magis animos nostros delectet inveniri excogitarive potest. Ob quod non parum fidei apud homines sibi comparat, qui et Deum immortalem esse, et omnia posse existimat putatque, quicquid humanum genus providum, acutum, in se praeclarum et excelsum habet, non propria industria et sagacitate, sed divini numinis gratia obtinere.
Ut igitur[26] unus Deus ex instituto Christianae religionis in singulis regnis ac dominiis tuis pie sancteque colatur et adoretur, curandum est, ab omni Christianorum consortio reiectis perfidis ⌊Iudaeis⌋ et ⌊Mahometistis⌋, pariter et pseudo-Christianis, qui vulgo ⌊Mar
BL, MS 18008, f. 53rrani⌋ dicuntur, ne pecus morbidum fidelem ⌊Christi⌋ gregem inficiat.
Est enim religio nostra casta ac sancta, non habens superstitionem, ut Iudaica, non aniles fabulas, ut gentilis, non turpitudinem, ut Mahometana. Ad iustitiam nos impellit, ad fortitudinem, ad modestiam, pudorem nobis proponit, pudicitiam, fidem, constantiam, honestatem, contra vero vitare petulantiam, stuprum, fraudationem, furorem, turpitudinem, libidinem, iniquitatem, luxuriam, ignaviam, temeritatem ac scelus omne praeceptis et institutis nos admonet.
⌊Cyro⌋ quidem ad avum ms. Aium(!)
⌈avumavum ms. Aium(!)
⌉ ⌊Astiagen⌋ ituro haec mandata dat pater ⌊Cambyses⌋, ut apud ⌊Xenophontem⌋ scribitur: “Haec a me discas, fili mi, quae habentur maxima, nihil a te vel publicis, vel privatis in rebus agendum, nisi sacris peractis deorumque voluntate auguriis perfecta et cognita. Humanum enim genus erroribus plenum est, at dii, cum sem
BL, MS 18008, f. 53vper fuerint cumque omnia norint praesentia, praeterita et futura, invocati adsunt consultationibus hominum, quibus propitii ob pietatem fuerint, signisque ostendunt, quid agere quibusve abstinere oporteat. Quod si noluerint omnibus consultum esse, nil mirum videri debet, nulla enim necessitate urgentur, ut quae nolint, curent”. Hoc autem sanctissimo mandato permotus ⌊Cyrus⌋ nil umquam aut privatim, aut publice egit, quod ad regem pertineret, quin prius litaret comparataque victoria sacrificando diis gratias ageret. Tantumque bene instituti regis exemplum valuit, ut ⌊gens Persarum⌋, ferox antea et indocta, ad bonam frugem brevi redigeretur.
Numquam etiam bella suscepit ⌊David⌋ ille fortissimus, qui et ⌊Goliam⌋ singulari certamine superavit, et ⌊gentes⌋ finitimas ⌊Iudaeis⌋ infestas domuit, nisi prius sacrificia Deo Maximo exhibuisset, parta autem victoria hymnos statim cecinit eidem gratias agens, ut ostende
BL, MS 18008, f. 54rret Dei benignitate et gratia, non suis meritis, tantam felicitatem consecutum fuisse.
At ⌊Aristoteles⌋ ad ⌊Antipatrum⌋ scribens hominem rogat, ut ⌊Alexandrum⌋ ⌊Macedoniae⌋ regem moneat, ne tot victoriis elatus deum contemnat, cuius nutu omnia moventur.
Tanta enim est religionis vis et observatio humanae pietatis erga superos, ut homines deos qualescumque recta intentione colentes feliciores sint habiti tantamque auctoritatem hac una re compararunt, ut populos quoquo voluerint, facile impulerint, ut de ⌊Numa Pompilio⌋ legitur, qui populum ferocem ⌊Romuli⌋ imperio religione iniecta ad meliorem cultum redegit, deposita saevitia illa et rusticitate.
Hinc ⌊Antoninus Pius imperator⌋ tanta religione, pietate, clementia ac modestia imbutus exstitit, ut cum ipso ⌊Numa Pompilio⌋ bonorum omnium sententia comparetur. Qui ob id Pii cognomentum meruit obtinere.
⌊Constan
BL, MS 18008, f. 54vtinus⌋ etiam imperator, ubi honestatem Christianae religionis intellexit, quia servare parsimoniam, paupertate gaudere, mansuetudinem colere, paci studere, simplicitate et constantia uti iubemur, eam religionem ita complexus est, ut iturus ad bellum non alio quam crucis signo uteretur, quod sereno caelo, dum in ⌊Mazentium(!)⌋ tyrannum copias movet, et viderat, et adoraverat, astantesque angelos audierat dicentes: “⌊Constantine⌋, hoc signo vinces”. Quod et fecit ac tyrannos omnes a cervicibus ⌊populi Romani⌋ Christianorumque omnium depulit. Clavos per ⌊Helenam⌋ matrem cum adinventa cruce ad se delatos, quibus ⌊Christi⌋ corpus crucifixum fuerat, horum unum in frenum equi transtulit, quo in proelio uteretur, alio pro cono galeae utebatur, tertium in ⌊mare Hadriaticum⌋, ut ait ⌊Ambrosius⌋, ad compescendas saevientis maris procellas deiecit. Illa autem crucis pars, quam ⌊Helena⌋ in thecis argenteis secum detulerat, gem
BL, MS 18008, f. 55rmis et auro distincta in basilica Sessoriana collocatur ad ipsius religionis cultum.
⌊Theodosius⌋ quoque imperator tantae fuit religionis, ut cum ⌊Mediolani⌋ existens ingredi vellet ecclesiam mysteria visurus, per ⌊Ambrosium⌋ prohibitus ob quoddam facinus ab ecclesiae ingressu, nisi paeniteret, ita ob religionis cultum aequo animo id tulit, ut ultra ipsi Ambrosio gratias egerit et publice paenituerit, exstantque in huius laudem ⌊Claudiani⌋ carmina, qui cum Theodosius ipse singulari celeritate et consilio usus tyrannos statim oppressisset, id religioni ac divino auxilio ascribens, sic ait:
O nimium dilecte Deo, tibi militat aether,
Et coniurati veniunt ad classica venti, etc.[27]
At ⌊Tiberius Secundus⌋, qui ⌊Iustiniano⌋[28] per adoptionem in imperio successit, omnibus ornamentis, quae in optimo principe requiruntur, dotatus, inter ceteras eius virtutes adeo religionis cultor et in pauperes pius ac liberalis
BL, MS 18008, f. 55v apparuit, ut ob id Dominus largas opes ei subministraverit. Dum enim semel per aedes suas contentius inambularet, cernens in pavimento crucem marmoream, eam religionis causa, ne pedibus conculcaretur, auferri iussit meliorique loco atque honestiore reponi. Post hanc vero una atque altera inventa est, sub qua tantam vim auri ac argenti reperit, quantam hominis beneficentia requirebat, cuius quidem magnam partem pauperibus erogavit.
Ut igitur, Rex Catholice, ad hanc monarchiam Deo duce fatisque iubentibus pervenias, Deum, ut facis, super omnia time, illius mandata observa. Inter quae (licet id tibi et natura insitum, et praeceptis traditum, et voluntate confirmatum esse non ambigam, non tam monendi quam memorandi et ex superinscribed⌈exex superinscribed⌉h written over ...⌈... illegible⌈...... illegible⌉hh written over ...⌉ortandi causa) illud divinum praeceptum servare curabis, quo parentes honorare iubemur, cum natura ad id nos moneat, ut diis et parentibus ac patriae debe
BL, MS 18008, f. 56ramus, diis maxime et parentibus, a quibus omnem essentiam trahimus et sine quibus nequaquam esse possumus. Ex ipsorum enim written over ...⌈... illegible⌈...... illegible⌉enimenim written over ...⌉[29] parentum sanguinibus divina ordinatione anima prius infusa concipimur, generamur corpusque suscipimus, ab his, postquam[30] in lucem prodire datur, educamur ipsamque humanam substantiam accipimus.
Age igitur, ut erga ⌊Maximilianum caesarem⌋, avum tuum paternum tuique defuncti ⌊patris⌋ nunc locum obtinentem, talem te exhibeas, quales erga te liberos habere cupis. Utaris, ut decet, ⌊eius⌋ consilio, suis monitis (quoad fieri potest) obtemperare curato, rebus suis, immo tuis, illius ductu ac auspicio gerendis pro viribus auxiliare. ⌊Hunc⌋ colas, observes ac omni honore prosequaris. Nullum arbitreris, qui tibi fidelius ac sincerius sit consulturus, nullum, qui honorem tuum et commodum magis habeat commendatum, in quo omnis eius gloria consistit, nullum, qui ma
BL, MS 18008, f. 56viori te prosequatur amore, nullum, qui plus commodi minusque detrimenti tibi afferre possit, quam ⌊is⌋, cuius omnia ad te sunt perventura, cuius futurus es haeres. Qui, ut praediximus, etiam ⌊eo⌋ vivente, suorum omnium dominus censeris unaque et eadem persona cum illo diiudicaris, qui cogitatus omnes suos post Deum ad te unum refert, nihil nisi de salute tua atque incrementis cogitans. Sit igitur, ut decet, una mens, unus animus, unum cor eademque voluntas.[31] Dicas aperte:
cf. Vulg. Io 10:30 ⌊“Ego et Pater unum sumus”cf. Vulg. Io 10:30 ⌋, nec solum id verbo proferas, sed effectu ac operibus palam facias.
Ut autem his magis insistas faciliusque ad optata pervenias, conspicias, quaeso, quibus artibus quibusque mediis imperarunt, qui antea hanc orbis monarchiam obtinuere iri(?), illorumque vestigia sequere.
Sit tibi ante oculos tamquam speculum in aenigmate figuratum ⌊Alexander ille Maximus⌋ ⌊Philippi Macedonum regis⌋ filius, qui
BL, MS 18008, f. 57r etiam adolescens regno potitus ac ad ipsam orbis monarchiam evectus, nil actum sibi in tanto rerum fastigio putavit, nisi prudentes et philosophos, doctosque viros ac omni doctrina refertos penes se haberet, quorum consilio, ac monitis uteretur, pariter historicos et poetas, qui eius res gestas aeternitati commendarent.
Accitis itaque magnis pecuniis ac muneribus et pollicitationibus philosophis et doctis omnibus, cum ventum esset ad ⌊Diogenem illum Cynicum⌋, qui spretis omnibus fortunae bonis dolio pro domo utebatur, sola rerum divinarum ac humanarum contemplatione contentus, instarentque legati, ut ad ⌊Alexandrum⌋ proficisceretur aut saltim eius dona acciperet, utrumque se facturum renuit. Tum ⌊Alexander⌋, nec indignatus quidem ob talem contumaciam, sumpto egregio comitatu ad hominem nudum et sola contemplatione gaudentem proficiscitur sciscitatus ⌊Diogenem⌋, quid a se vellet. “Hoc tantum – inquit – ut
BL, MS 18008, f. 57v abscedas nec mihi umbram facias”, in sole enim nudus apricabatur. At indignantibus, qui tum aderant, quod nec ⌊regi⌋ assurrexisset, nec eos plus quam umbras hominis fecisset, ita rex inquit: “Non est, cur ⌊Diogenem⌋ contemnatis, nisi enim Alexander essem, personam Diogenis subire non recusarem”. Tanti enim ⌊illius⌋ doctrinam magnifaciebat, ut arbitratus fuerit philosophum ipsum secundum a se principe orbis terrarum locum obtinere.
Ad ⌊Iustinianum etiam ⌊Romanorum⌋ imperatorem⌋ oculos inicias. Qui tanti ingenii tantaeque doctrinae fuisse dignoscitur, ut imperatoriam maiestatem non solum armis decoratam, sed etiam legibus armatam esse oportere censuerit, summam quidem reipublicae tuitionem de stirpe armorum atque legum venire vimque suam exinde munire sentiens, ita ut alterum alterius auxilio semper eguerit, cum et militaris res legibus in tuto collocetur, et ipsae leges armorum praesidio serventur. Is doctissimorum virorum
BL, MS 18008, f. 58r ⌊Ioannis Patritii⌋ ex-quaestoris ms. exquaestoris(!)
⌈ex-quaestorisex-quaestoris ms. exquaestoris(!)
⌉ et consularis, ⌊Leontii⌋ et ⌊Phocae⌋ magistrorum militum et consularium, ⌊Basilidis⌋, ⌊Thomae⌋, ⌊Constantini⌋, ⌊Tribuniani⌋, ⌊Dorothei⌋, ⌊Theophili⌋, ⌊Dioscori⌋ et ⌊Presentini⌋, omnium iurisconsultorum, quos in pretio habebat, consilio fretus, leges Romanas sparsas et incompositas ad hominum utilitatem in ordinem redegit, ita ut illud librorum pelagus, illam legum effrenatam multitudinem, quae in librorum duo milia, versuum autem tricentena milia se extendebat, ad tria, dumtaxat Digestorum seu Pandectarum, volumina quinquaginta libris distincta redegerit. Imperiales vero constitutiones, quae tribus codicibus, Gregoriano, Hermogeniano et Theodosiano continebantur, in unum ipsius ⌊Iustiniani⌋ codicem, duodecim libris distinctum, superfluis constitutionibus resecatis ceterisque diligenter emendatis transtulerit.
Horum igitur mores amplectendo vestigiaque sequendo, Rex Catholice, do
BL, MS 18008, f. 58vctrinae cultor existas, quia, ut ait ⌊Vegetius⌋ “De re militari”, nullus est, quem oporteat vel plura, vel meliora scire, quam principem, cuius doctrina debet omnibus prodesse subiectis.[32] ⌊Alexander⌋ enim exiguam manum militarem suscepit a ⌊patre⌋, sed doctrina, qua orbem terrarum aggressus, innumeras hostium copias fudit. Unde, ut inquit Policrat<ic>us, Romanos imperatores et duces, dum eorum respublica viguit, non memini fuisse illiteratos. Et nescio, quomodo contingit, ex quo desiit in principibus virtus litterarum, manus armatae militiae infirmata est, et ipsius principatus est quasi praecisa radix.[33]
Sicque enixe e adscribed⌈ee adscribed⌉laborandum est, Rex Catholice, ut pro doctrina acquirenda doctos viros omni munerum genere attrahas, allicias ac in pretio habeas.
Non eos quidem, qui ambitione et arrogantia quadam ultro se offerunt, magnifacias, sed potius illos, qui a curiae curis se alienos reddunt, qui praefecturas, qui di
BL, MS 18008, f. 59rgnitates, qui munera renuunt, tamquam ⌊Diogenem⌋ exquiras ceterisque omnibus anteponas. ⌊Moyses⌋ enim, ut in antiquitate Iudaica legimus, praefecturam recusabat[34], at eam Dominus suscipere coegit. ⌊Saul⌋ quoque regni gubernacula renuebat, demum vero collum iugo submittere cogitur. Horum autem admodum dissimilis fuit ⌊Absalon⌋, ⌊David⌋ regis filius, qui ambitione et largitione potentiam quaerens, patri etiam arma palam intulit.[35] Eos igitur, qui dignitates appetunt et ambiunt, omnino repellendos censeas, aut potius, si id pretio exquirant, lege Iulia de ambitu coercendos. Taeterrimum quidem vitium est ambitio, quae iustitiam fidemque e medio tollit. Unde praeclare scriptum est apud ⌊Platonem⌋ similiter facere eos, qui inter se contenderent, uter potius rempublicam administraret, ut si nautae in periculo certarent, quis eorum potissimum gubernaret. Officia enim ac imperia, ut ait ⌊Cicero⌋, non sunt expetenda, sed potius non acci
BL, MS 18008, f. 59vpienda aut nonnumquam deponenda, vel si tantum pondus suscipitur, omnis ambitio vitanda est.
Sanxere veteres ⌊Romani⌋ legem illam ambitus, qua ardor ille imperandi mentibus hominum insitus comprimeretur, primumque locum in libera republica ille obtineret, qui sciret cupiditatibus imperare, refrenare libidines, spernere voluptates[36], iracundiam tenere, avaritiam coercere ceterasque animi labes repellere. Melius est enim cogere bonos viros ad honores dignitatesque gerendas, quam ambitiosis pretio pecuniaque concedere.
cf. De emptione ⌊Non enim emunt, ut inquit ⌊legislator⌋, nisi ut postea carius vendant.cf. De emptione ⌋
Eos itaque ad dignitates, ad honores, ad officia, ad praefecturas, ad tibi rebusque tuis consulendum, ad res tuas bene ac prudenter disponendas, ad rempublicam recte gubernandam, ad populos iuste ac sancte regendum ad omniumque virtutum specimen assumere curabis consiliarios ac iudices, quales docet, assumendos Altitonantis sententia, dum per os ⌊Ietro⌋ socero written over servo⌈servo socero socero written over servo⌉ suo ⌊Moysi⌋ {Moysi}
BL, MS 18008, f. 60r loquens sic ait:
cf. Vulg. Ex 18:21-23 provide autem de omni plebe viros potentes et timentes Deum in quibus sit veritas et qui oderint avaritiam et constitue ex eis tribunos et centuriones et quinquagenarios et decanos qui iudicent populum omni tempore quicquid autem maius fuerit referant ad te et ipsi minora tantummodo iudicent leviusque tibi sit partito in alios onere si hoc feceris implebis imperium Dei et praecepta eius poteris sustentare et omnis hic populus revertetur cum pace ad loca sua ⌊“Provide autem de omni plebe viros sapientes, alias praepotentes et timentes Deum, in quibus sit veritas et qui oderint avaritiam, et constitue ex eis tribunos et centuriones, quinquagenarios et decanos, qui iudicent populo omni tempore. Quicquid autem maius fuerit, referant ad te et ipsi minora tantummodo iudicent, leviusque sit tibi partito in alios onere. Si hoc feceris, implebis imperium domini et praecepta eius poteris sustentare, et omnis hic populus revertetur ad loca sua cum pace”cf. Vulg. Ex 18:21-23 provide autem de omni plebe viros potentes et timentes Deum in quibus sit veritas et qui oderint avaritiam et constitue ex eis tribunos et centuriones et quinquagenarios et decanos qui iudicent populum omni tempore quicquid autem maius fuerit referant ad te et ipsi minora tantummodo iudicent leviusque tibi sit partito in alios onere si hoc feceris implebis imperium Dei et praecepta eius poteris sustentare et omnis hic populus revertetur cum pace ad loca sua ⌋. O aurea sententia, o verba divina et caelestis succi plena, o mellifluum antidotum ad principem recte disponendum, ad sanitatem reipublicae praeparandam, ad regna, dominia ac imperia conservanda et emendanda.
Nam, si singula huius divinae sententiae verba singillatim, particulariter distincteque ponderemus et perscrutemur, nihil in his est, quod secum maximam frugalitatem non trahat, nullumque in ea sententia verbum, quod
BL, MS 18008, f. 60v longa commentatione non indigeat.
Dum enim in ipsa divina sententia edocetur ⌊Moyses⌋, ut assumat et “provideat de omni plebe viros”, verba illa non ita superficialiter ruditerque intelligenda putes, ut de omni colluvie hominum consiliarios et magistratus assumere debeas, nec quod plebeis dignitates et officia conferantur, cum potius ex vera nobilitate, quae a propria aut progenitorum virtute procedit, sint ad id deligendi. Consentaneum namque est nobiliores animo et ex melioribus ortos meliores futuros tum ad imperandum, tum ad parendum. Verum verba ipsa de omni plebe spiritualiter et mystice intellecta denotant concordis consilii unitatem, de qua in Actibus Apostolorum, dum dicitur:
cf. Vulg. Act 4:32 Multitudinis autem credentium erat cor unum et anima una : nec quisquam eorum quæ possidebat, aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia ⌊“Erat eis unum cor et una anima”cf. Vulg. Act 4:32 Multitudinis autem credentium erat cor unum et anima una : nec quisquam eorum quæ possidebat, aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia ⌋. Consilii enim regis seu principis debet esse una ordinata intentio, unum propositum, ut respublica bene gubernetur, et qui omnem plebem diligant sine acceptatione personarum. Potest etiam congrue
BL, MS 18008, f. 61r intelligi, ut ipsi consiliarii et magistratus eligantur de omni plebe, id est de omni natione regi seu principi subiecta, ut sic Tua Maiestas Catholica pro ⌊regnis Hispanis⌋ habeat ⌊Hispanos⌋ consiliarios et eorum quidem regnorum rebus instructos ac edoctos, pro ⌊regnis ac dominiis Italis⌋ – ⌊Italos⌋, pro ⌊Germanis⌋ – ⌊Germanos⌋, pro ⌊Belgis⌋ – ⌊Belgas⌋ ac pro ⌊Burgundis⌋ – ⌊Burgundos⌋, et sic de singulis deinceps acquirendis ut continuo tibi adsint consiliarii, qui et patriarum leges ac mores didicerint et subditorum qualitates ac naturam non ignorent, ne sub incerto vagari contingat et ne incognita pro cognitis assumantur. Sic enim nihil temere ageretur, sic omnis plebs omnisque populus in officio contineretur.
Dum autem in ipsa divina sententia dicit “viros”, significat consiliarios debere esse virtuosos, vir enim a virtute dictus est. Omnem namque virtutem magistratus ac consiliarii amplecti debent, quandoquidem
BL, MS 18008, f. 61v, ut pulchre inquit ⌊Ambrosius⌋, in inquirendis consiliis plurimum valet vitae probitas, virtutum praerogativa, benevolentiae usus, facilitatis gratia[37], et subdit: “Supra me esse debet, cui me submittere paro. Quomodo enim potero iudicare consilio superiorem, quem video moribus inferiorem? Aut eum idoneum putabo, qui mihi det consilium, quod non dedit sibi? Et eum mihi vacare credam, qui non vacat sibi, cuius animum voluptates occupant, libido devincit, avaritia demergit, cupiditas turbat?”.[38] Praestantior esse debet, a quo petitur consilium, ut exemplo, et usu paratior sit, praesentia solvat, praeterita denuntiet, pericula imminentia expediat, remedium ferat et paratus sit non ad solvendum tantum, sed ad subveniendum.[39] Non enim potest esse consilio bonus, qui ita vixit, ut ab omnibus malus reputetur, nec fieri potest, ut quispiam prudens sit habendus, nisi idem
BL, MS 18008, f. 62r sit bonus, cum virtus sit habitus ratione determinatus,[40] et ipsa recta ratio prudentia nuncupetur, quae est divinarum humanarumque rerum cognitio.
“Sapientia” quoque adiungenda est teste ⌊Platone⌋, qui tunc ait beatas fore respublicas, si docti ac sapientes homines eas regerent, qui omne suum studium in sapientia ac doctrina collocassent. Quales fuisse ⌊Romae⌋ ⌊P. Scipionem⌋, ⌊C. Lelium⌋, ⌊M. Catonem⌋ accepimus, ⌊Spartae⌋ ⌊Licurgum⌋, ⌊Athenis⌋ ⌊Solonem⌋. Illa enim pars sapientiae, quae, ut ⌊M. Tullio⌋ placet, in veri cognitione versatur, maxime naturam attingit humanam, isque merito sapiens ac prudens haberi debet, qui in quavis re videre et explicare potest, quid verum quidve falsum sit.
Sicut enim prudentia facit, ut res omnes expetendas fugiendasque cognoscamus, ita sapientia, ne omnino idem esse cum prudentia videatur, principium est cognoscendi res omnes
BL, MS 18008, f. 62v exactissime contemplandas secundum ⌊peripateticos⌋. Nec potest virtutis habitus sine sapientia comparari, quae nos a libidinum impetu, a vano terrore, a fortunae iniuriis non modo liberat, verum etiam omnes vias docet, quae ad beatitudinem ducunt, huiusque virtutis tota laus in actione consistit.
Diligentia etiam ad consiliarios et magistratus pertinet, ne per moram oportunitatem rerum bene gerendarum amittamus. Celeritas enim rerum conficiendarum in exsequendo necessaria est, qua usum legimus ⌊Iulium Caesarem⌋, qui mira celeritate fere universum orbem subegit. Unde ⌊Seneca⌋ in proverbiis inquit: “Diu delibera, cito facito”[41], ostendens deliberationem maturandam, exsecutionem vero diligenter accelerandam.
His etiam providentia convenit, ut in omni consultatione publica id potissime animadvertamus, fierine possit, quod proponitur, facultatesne habeamus
BL, MS 18008, f. 63r et adminicula? Alias enim inanis esset omnis nostra cogitatio veniremusque ad id, quod a sapiente viro longe remotum esse debet, ut dicendum sit “Non putaram”.
Humanitas quoque ipsis magistratibus ac consiliariis optime congruit, ut gubernantes provinciam facilitate utantur in adeundo, lenitate in respondendo. Nihil enim est, quod aeque magistratum carum et acceptum omni plebi faciat, quam ipsa comitas, cui non sine causa bonitas, liberalitas et amicitia connexae sunt. Quibus profecto ex rebus conciliari hominum benevolentia solet, ut e contra morositate, duritate et acerbitate amittitur. Et ut superbia rempublicam labefactat, ita humanitas labefactatam aliquando confirmat omnemque contumaciam interdum frangit et ad sanitatem male sentientes traducit.
cf. Iust. Dig. 1.18.19 Obseruandum est ius reddenti, ut in adeundo quidem facilem se praebeat, sed contemni non patiatur. unde mandatis adicitur, ne praesides prouinciarum in ulteriorem familiaritatem prouinciales admittant: nam ex conuersatione aequali contemptio dignitatis nascitur. ⌊Unde ⌊iureconsultus⌋ id sentiens admonet praesidem, ut facilem se praebeat.cf. Iust. Dig. 1.18.19 Obseruandum est ius reddenti, ut in adeundo quidem facilem se praebeat, sed contemni non patiatur. unde mandatis adicitur, ne praesides prouinciarum in ulteriorem familiaritatem prouinciales admittant: nam ex conuersatione aequali contemptio dignitatis nascitur. ⌋
Accedit
BL, MS 18008, f. 63v his caritas, omnium virtutum fundamentum, teste ⌊Ambrosio⌋,[42] ut scilicet aliis non faciant nec fieri patiantur, quod eis fieri nollent, diligendo proximum sicut se ipsum.
Fides quoque ita his inesse debet, ne illam violari quovismodo patiantur, quia, ut scribit ⌊Cicero⌋,
cf. Cic. Amic. 65 nihil est enim stabile, quod infidum est ⌊nihil est stabile, quod infidum sitcf. Cic. Amic. 65 nihil est enim stabile, quod infidum est ⌋. Et inquit ⌊Seneca⌋:
cf. Sen. Thy. 215-217 ubi non est pudor / nec cura iuris sanctitas, pietas, fides, / instabile regnum est ⌊“Ubi non pudor nec cura iuris, sanctitas, pietas, fides, instabile regnum est”.cf. Sen. Thy. 215-217 ubi non est pudor / nec cura iuris sanctitas, pietas, fides, / instabile regnum est ⌋. Ut enim placet Policrat<ic>o, tria fecerunt ⌊Romanos⌋ esse gentium victores: scientia, exercitatio et fides.[43] Et quia
cf. Iust. Dig. 13.5.1 ⌊grave est fidem fallerecf. Iust. Dig. 13.5.1 ⌋ teste ⌊iurisconsulto⌋, non solum ipsi[44] magistratus et consiliarii fidem observent, sed ita agant, ut iuramenta, pacta et conventiones hinc inde serventur, nedum tibi tuisque subditis, sed exteris etiam et peregrinis, et ut in emendis vendendisque rebus, in contrahendo, locando, conducendo nulla fraude nulloque dolo malo utantur.
Hostibus[45] quoque fides
BL, MS 18008, f. 64r servanda est, ut iura nostra testantur et etiam sacris canonibus decretum est. Quod fecisse legimus ⌊M. Regulum⌋, unicum inviolatae fidei exemplum, is enim ⌊Carthaginem⌋ redire maluit ad certam poenam subeundam, quam datam fidem violare. Fides enim iustitiae fundamentum exsistit. Qua deficiente statim dissolvitur ea pars iustitiae, quae in societate humana reposita[46] est.
Subiungenda est his fortitudo, omnium virtutum robur et vallum, ea scilicet, quae animi magis quam corporis viribus comprehenditur, ut sciat quis se ipsum vincere, iram continere, nullis illecebris capi, adversis non perturbari, nec extolli secundis et quasi vento huc et illuc impelli. Nam, qui cupiditatibus vincitur, qui metu frangitur, qui ira perturbatur, uti certo consilio non potest.
His tandem addenda est temperantia, cuius proprium est motus appetentis animi sedare ac regere semperque adversantem libi
BL, MS 18008, f. 64vdini moderatam in omni re praebere constantiam. Sicque curandum, ne ad consulendum seu iudicandum quis iratus accedat, quia mediocritatem illam tenere non posset, quae est inter nimium et parum. Qui enim consulunt aut iudicant seu magistratus obtinent, si fieri potest, legum omnino persimiles esse debent, quae ad puniendum non iracundia, sed aequitate ducuntur.
Sint itaque, quos delegeris consultores et magistratus, legem quidem loquentes, ut ait ⌊Cicero⌋, boni, modesti, continentes, iusti, fortes, prudentes, abstinentes et a quovis flagitio alieni, teneantque diiudicandi, consulendi ac imperandi modum.[47] Tueri enim debent, ut ait ⌊Plato⌋, commoditatem subditorum et, quidquid agunt, ad eam referre obliti commodorum suorum. Totum praeterea reipublicae corpus curare debent, ne dum partem aliquam tuentur, reliquas deserant. Nam qui parti
BL, MS 18008, f. 65r consulunt, partem negligunt, rem sane perniciosam inducunt – seditionem atque discordiam.
Si igitur Tuae Maiestatis Catholicae consiliarii, si hi, qui dignitates, qui praefecturas obtinent, si magistratus, quibus iudicandi munus est concessum, his omnibus virtutibus sint suffulti, illos vere viros, quales ipsa divina sententia exigit, nuncupare poterimus.
Dum vero ipsa divina sententia non solum “viros”, sed etiam “sapientes seu praepotentes” eligendos ostendit, si habeas in littera “sapientes”, significat, quod praediximus super verbo “viros”, cum de sapientia mentionem fecimus.
Si vero habeas in littera “praepotentes”, significat animositatem et magnanimitatem, quae in ipsis consiliariis ac magistratibus esse debet teste ⌊Ecclesiaste⌋, dum ait:
cf. Vulg. Sir 7:6 noli quaerere fieri iudex nisi si valeas virtute inrumpere iniquitates ⌊“Noli fieri iudex, nisi virtute valeas irrumpere iniquitatem”cf. Vulg. Sir 7:6 noli quaerere fieri iudex nisi si valeas virtute inrumpere iniquitates ⌋. Voluit enim Deus consiliarios et magistratus esse praepotentes, id est magnanimos, cum vere
BL, MS 18008, f. 65v magnanimum oporteat esse bonum, veracem et neminem propter virtutem timentem ac mala omnia contemnentem, qui vere fultus sit ea animi fortitudine, de qua praediximus. Praepotentes etiam facultatibus esse debent, ne in eis sit necessitas, quae plerumque cogit ad turpia.
Dum insuper in eadem divina sententia subicit “timentes Deum”, significat etiam religionis cultum, quem antea diximus consiliariis ac magistratibus inesse debere, cum sine timore Dei impossibile esset negotia bene disponi.
Dum quoque ibidem dicitur “in quibus sit veritas”, denotat consultores et magistratus debere esse veraces. In his enim, qui praeponuntur reipublicae, oportet triplicem esse veritatem, scilicet veritatem vitae, veritatem doctrinae et veritatem iustitiae.
Dum etiam in ipsa divina sententia subicit “qui oderint avaritiam”[48], hoc voluit Deus, quia
cf. Vulg. 1Tim 6:10 Radix enim omnium malorum est cupiditas, quam quidam appetentes erraverunt a fide et inseruerunt se doloribus multis ⌊avaritia est causa non solum omnis iniustitiae, sed omnium malorum
BL, MS 18008, f. 66r radixcf. Vulg. 1Tim 6:10 Radix enim omnium malorum est cupiditas, quam quidam appetentes erraverunt a fide et inseruerunt se doloribus multis ⌋ teste apostolo. Nam
cf. Verg. A. 3.56-57 Quid non mortalia pectora cogis / auri sacra fames ⌊“quid non mortalia pectora cogit auri sacra fames?”.cf. Verg. A. 3.56-57 Quid non mortalia pectora cogis / auri sacra fames ⌋? Unde ⌊Salustius⌋ in Catilinario dicit, quod
cf. Sal. Cat. 10.3-4 Igitur primo pecuniae, deinde imperii cupido crevit: ea quasi materies omnium malorum fuere ⌊pecuniae ac imperii cupido quasi materies omnium malorum fuerecf. Sal. Cat. 10.3-4 Igitur primo pecuniae, deinde imperii cupido crevit: ea quasi materies omnium malorum fuere ⌋.
cf. Vulg. Sir 20: 31 Xenia et dona excaecant oculos iudicum, / et quasi mutus in ore avertit correptiones eorum ⌊Xenia enim et dona excaecant oculos iudicum et avertunt correctionemcf. Vulg. Sir 20: 31 Xenia et dona excaecant oculos iudicum, / et quasi mutus in ore avertit correptiones eorum ⌋. Et cum duae humano generi pestes incumbant, luxuria et avaritia, malorum omnium fundamenta, perniciosior tamen avaritia habetur, eo quod omnino contra naturam sit quodque omnia mala suadeat. Est enim avaritia vehemens quaedam habendi sitis, quae ut in hydropico continuo haustu, ita in avaro frequenti etiam rapina exstingui non potest.
Dum tandem dicitur in eadem divina sententia:
cf. Vulg. Ex 18: 21 Provide autem de omni plebe viros potentes et timentes Deum, in quibus sit veritas, et qui oderint avaritiam, et constitue ex eis tribunos et centuriones, et quinquagenarios, et decanos ⌊“Et constitue ex his tribunos et centuriones, quinquagenarios et decanos”cf. Vulg. Ex 18: 21 Provide autem de omni plebe viros potentes et timentes Deum, in quibus sit veritas, et qui oderint avaritiam, et constitue ex eis tribunos et centuriones, et quinquagenarios, et decanos ⌋, et si verba illa secundum litteralem sensum denotent officiorum ac dignitatum qualitatem, diversitatem et numerum, ut eum dicamus tribunum, qui
BL, MS 18008, f. 66v in tribu auctoritatem obtinet, centurionem, qui centum praeest hominibus seu capitibus, quinquagenarium, qui praeest quinquaginta, et decanum, qui praeest decem, possumus tamen in sensu mystico adaptare ad aetatem, senectutem et canitiem, ut scilicet consiliarii ac magistratus eligendi senes sint, non autem iuvenes, cum vix fieri possit, ut sententia optima ex iuvene eliciatur, in quem non cadit praeteritorum memoria, consideratio praesentium, intelligentia futurorum, quae haberi non possunt, nisi doctrina et assuetudine, longaque rerum experientia comparentur. Ob quod ⌊iureconsultus⌋ pulcherrime inquit: cf. Iust. Dig. 50.6.6 ⌊“Semper in civitate nostra senectus venerabilis fuit”cf. Iust. Dig. 50.6.6 ⌋. Canities enim hominum prudentia est, cum etiam
cf. Aug. De divinatione 3.7 Accessit etiam daemonibus per tam longum tempus quo eorum vita protenditur, rerum longe maior experientia, quam potest hominibus propter brevitatem vitae provenire; Aug. De divinatione 4.7 Illam vero tertiam daemonum potentiam, quod diuturna rerum experientia quemadmodum praenoscant atque praenuntient multa didicerunt ⌊daemon dicatur futura praenoscere ob longam experientiam, quam non capit brevis vita hominumcf. Aug. De divinatione 3.7 Accessit etiam daemonibus per tam longum tempus quo eorum vita protenditur, rerum longe maior experientia, quam potest hominibus propter brevitatem vitae provenire; Aug. De divinatione 4.7 Illam vero tertiam daemonum potentiam, quod diuturna rerum experientia quemadmodum praenoscant atque praenuntient multa didicerunt ⌋ teste ⌊Augustino⌋. Senes igitur humanarum rerum periti in
BL, MS 18008, f. 67r consilium sunt adhibendi, ⌊senatus enim Romanus⌋, quem totus orbis consulebat, a senibus nomen accepit, quandoq written over ...⌈... illegible⌈...... illegible⌉andoqandoq written over ...⌉uidem ipsi senectuti et diutinae experientiae sapientia videatur adiuncta.
Dum demum in ipsa divina sententia subicitur “qui iudicent populo omni tempore”, denotat consiliarios et magistratus debere omni tempore esse paratos ad iustitiam unicuique ministrandam et ius suum unicuique reddendum ipsiusque iustitiae exercitium nequaquam esse differendum nec quavis occasione tardandum exemplo ⌊Theodosii⌋, qui parato exercitu ad bellum proficiscens non distulit mulierculae iustitiam exhibere exercitum continendo, donec de causa cognovisset ac iustitiae complementum ministrasset. cf. Vulg. Ps (G) 105:3 Beati qui custodiunt judicium, / et faciunt justitiam in omni tempore ⌊Eos enim beatos esse constat, qui custodiunt iudicium et faciunt iustitiam omni temporecf. Vulg. Ps (G) 105:3 Beati qui custodiunt judicium, / et faciunt justitiam in omni tempore ⌋ teste psalmista.
Postremo, dum in eadem divina sententia subiungitur “quicquid autem maius fuerit, referant
BL, MS 18008, f. 67v ad te” etc., discernit ac demonstrat, quod etsi consiliarii ac magistratus minora quaedam sine principis praesentia ex auctoritate eis commissa possint expedire, ea scilicet, quae ad ordinatum iustitiae cultum pertinent et huiusmodi, maiora tamen, quae principis gratiam exposcunt, quae illius statum, honorem commodumque concernunt, eidem principi sunt referenda in eiusque praesentia tractanda, trutinanda, cribranda, digerenda ac tandem concludenda. Hos autem, quibus onus huiusmodi haec ad principem referendi conceditur, sacri palatii referendarios nuncupamus, de quibus est titulus in iure nostro expressus.
Haec igitur, Rex Catholice, si diligenti animadversione perspexeris, si ipsius divinae ac caelitus emissae sententiae vim, succum ac medullam gustaveris, si consiliarios et magistratus antedictis qualitatibus praeditos elegeris, poterit Tua Maiestas eorum consiliis doctrina ac erudi
BL, MS 18008, f. 68r{di}tionibus praemoneri, instrui, edoceri ac inclinari ad omne virtutum genus, ad omnia virtutum praeparamenta et ornamenta, quae tantum principem decent et quae ad ipsam monarchiam acquirendam conveniunt, ac expedire noscuntur. Sicque verificabitur reliquum ipsius divinae sententiae, quia
cf. Vulg. Ex 18:23 Si hoc feceris, implebis imperium Dei, et praecepta eius poteris sustentare, et omnis hic populus revertetur ad loca sua cum pace ⌊“Si hoc feceris, implebis imperium Domini et praecepta eius poteris sustentare, et omnis populus revertetur ad loca sua cum pace”.cf. Vulg. Ex 18:23 Si hoc feceris, implebis imperium Dei, et praecepta eius poteris sustentare, et omnis hic populus revertetur ad loca sua cum pace ⌋.
Hos tamen consiliarios sic assumptos seu assumendos perbenigne suscipies condigneque tractabis, horum enim subiectum delicatius est, quam eorum, qui rudes sunt et animum raro ad cogitationes rerum traducentes, muneribus a natura datis fruuntur, de futuris parum admodum solliciti. Quandoquidem hi, qui liberalibus disciplinis sunt imbuti, contrarias qualitates acutissime sentiant et sensus habeant ad cognitionem rerum promptis
BL, MS 18008, f. 68vsimos. His nempe tamquam instrumentis quibusdam animus contemplatione agitatus continue utitur, quibus album a nigro, amarum a dulci, frigidum a calido, conc written over t(?)⌈t(?)cc written over t(?)⌉entum a dissono separat.[49]
Hi igitur ita alliciendi attrahendique sunt, ne videantur eis esse ludibrio, a quibus honorem mererentur. Fieri enim non potest, ut ignarus et rudis sapientem ac doctum diligat et observet, cum nihil adeo doctrinae contrarium exsistat, quam inscitia et ignoratio. Ob quod non modico animi lang<u>ore anguntur, cum vident amentem prudenti, intemperantem modesto, timidum forti, iniquum iusto, inertem laborioso, petulantem pudenti, sceleratum pio in honore et emolumentis praeferri.
Debet igitur in his assumendis ac dignitatum gradibus concedendis talis adesse prudentia ac discretio ad personarum qualitates discernendas, ut potius officiis ac subditis de personis congru
BL, MS 18008, f. 69rentibus ac benemeritis ad magistratus exercendos providere videamur, quam velle personas forsan minus idoneas, ut plerumque fit, dignitatibus decorare in subditorum detrimentum. Non enim personis, sed officiis providendum est. Dignitas quoque indigno nusquam concedenda foret, sed dignus ac meritus ad dignitatis illustrationem praeferendus esset. Dignioribus enim dignior locus debetur, ut testantur sacri canones, reprehendentes illos, qui locum eorum, qui magis digni sunt, non ambigunt occupare.
Unde
cf. Iust. Hist. 12.15 ⌊⌊Alexander ille Maximus⌋, ut refert ⌊Iustinus⌋, dum eo in extremis laborante quaererent amici, quem imperii haeredem faceret, respondit: “Dignissumum”cf. Iust. Hist. 12.15 ⌋. Tanta illi animi magnitudo fuit, ut cum ⌊Herculem⌋ filium, cum fratrem ⌊Arideum⌋, cum ⌊uxorem⌋ praegnantem relinqueret, oblitus necessitudinum, nefas putaret tanto culmini alium, quam dignissimum praeferri.
Ob quod ⌊Hieronymus⌋ dicit:
BL, MS 18008, f. 69v “Principatum in populo non sanguini deferendum, sed vitae”[50], gradatim enim ad honores ascendendum est. Nam, ut inquit ⌊Gregorius⌋,
cf. ST [46647] IIª-IIae, q. 189 a. 1 arg. 2 sicut Gregorius scribit Siagrio episcopo, et habetur in decretis, dist. XLVIII, ordinate ad ordines accedendum est, nam casum appetit qui ad summi loci fastigia, postpositis gradibus, per abrupta quaerit ascensum ⌊casum appetit, qui ad summi loci fastigia postpositis gradibus per ampla quaerit ascensumcf. ST [46647] IIª-IIae, q. 189 a. 1 arg. 2 sicut Gregorius scribit Siagrio episcopo, et habetur in decretis, dist. XLVIII, ordinate ad ordines accedendum est, nam casum appetit qui ad summi loci fastigia, postpositis gradibus, per abrupta quaerit ascensum ⌋. Quodsi hi, in quorum potestate magistratus ac dignitates exsistunt, personas potius quam merita conspiciant hisque magistratus decernant, qui enixius rogare vel maiore largitione uti consueverunt, graduum distinctione posthabita, indigni bonis anteferuntur, et qui aliis praeesse cupiunt, spreta modestia et aequitate ex alieno rapiunt fraude, vi, dolo, ut his largiantur, quorum opera et auxilio dignitates assequi percupiunt. Hinc furtum, hinc sacrilegium, hinc peculatus, hinc expilationes, hinc rapinae, hinc caedes ac alia nefanda facinora cotidie nascuntur cum maximo rerum publicarum detrimento et interitu.
Sunt nobis exemplo ⌊Romani⌋, sunt ⌊Cartha
BL, MS 18008, f. 70rginenses⌋, sunt ⌊Lacedaemonii⌋, sunt ⌊Athenienses⌋, quorum ⌊respublicae⌋ magnae illae quidem ac praeclarae, quae numquam finem habiturae videbantur, funditus sunt eversae civium ambitione et avaritia. Consulte igitur ac prudenter iuxtaque ipsius divinae sententiae mentem actum diiudicabimus, si reiecto ipsius pestifero ambitionis vitio, tamquam alter ⌊Moyses⌋, consiliarios ac magistratus elegeris ad solam virtutem tendentes, sine qua integra felicitas haberi non potest.
Id quoque, Rex Catholice, summe cavendum est, ne adulatione, blanditiis, assentatione circumveniaris, neve assentatoribus huiusmodi aures aperias, simulatio enim et assentatio, ut ait Isidorus, duae sunt virulentissimae pestes, quae semper ab amicitia relegantur. Ob quod ⌊Seneca⌋ sic ait:
cf. Sen. Ben. 6.30.3 Monstrabo tibi, cuius rei inopia laborent magna fastigia, quid omnia possidentibus desit: scilicet ille qui verum dicat et hominem inter mentientes stupentem ipsaque consuetudine pro rectis blanda audiendi ad ignorantiam veri perductum vindicet a consensu concentuque falsorum. — — adulandi certamen est et unum amicorum omnium officium, una contentio, quis blandissime fallat? ⌊“Monstrabo tibi, cuius rei inopia laborent magna fastigia et quid possidentibus omnia desit, scilicet qui dicat verum. Unde una con
BL, MS 18008, f. 70vtentio[51] est, quis blandissime fallat”cf. Sen. Ben. 6.30.3 Monstrabo tibi, cuius rei inopia laborent magna fastigia, quid omnia possidentibus desit: scilicet ille qui verum dicat et hominem inter mentientes stupentem ipsaque consuetudine pro rectis blanda audiendi ad ignorantiam veri perductum vindicet a consensu concentuque falsorum. — — adulandi certamen est et unum amicorum omnium officium, una contentio, quis blandissime fallat? ⌋. Hi enim, quodcumque dixeris fecerisve, sine discrimine laudant et assentando extollunt, vultum fingendo et nutum, non autem mentem et voluntatem observando, nil ad veritatem, sed ad voluptatem loquentes.
Nam, ut ait ⌊Terentius⌋: “Astat turba ⌊Gnathonum⌋, cf. Ter. Eu. 251-253 quidquid dicunt laudo; id rursum si negant, laudo id quoque; negat quis: nego; ait: aio; postremo imperavi egomet mihi omnia adsentari; Cic. Amic. 25:93 Quid enim potest esse tam flexibile, tam devium quam animus eius, qui ad alterius non modo sensum ac voluntatem, sed etiam vultum atque nutum convertitur? Negat quis, nego; ait, aio; postremo imperavi egomet mihi / Omnia adsentari, ut ait idem Terentius, sed ille in Gnathonis persona, quod amici genus adhibere omnino levitatis est ⌊“ait quis – aiunt, negat is – quoque negant”.cf. Ter. Eu. 251-253 quidquid dicunt laudo; id rursum si negant, laudo id quoque; negat quis: nego; ait: aio; postremo imperavi egomet mihi omnia adsentari; Cic. Amic. 25:93 Quid enim potest esse tam flexibile, tam devium quam animus eius, qui ad alterius non modo sensum ac voluntatem, sed etiam vultum atque nutum convertitur? Negat quis, nego; ait, aio; postremo imperavi egomet mihi / Omnia adsentari, ut ait idem Terentius, sed ille in Gnathonis persona, quod amici genus adhibere omnino levitatis est ⌋[52]
Ut igitur hunc pestiferum morbum effugias, ab his illecebris animum ad rationem traducens, ex ⌊Thaletis Milesii⌋ sententia “Te ipsum cognosce”. Hac enim ratione perfacile intelliges, verumne sit, quod isti de te praedicant. Quod si his delecteris hominibus, qui nihil ficti, nihil simulati aut faciunt, aut loquuntur, si illos amplectaris, qui cum erraveris, monere te prudenter et modeste audeant, si praeclaros veridicosque viros habueris, qui tibi intrepide sententiam explicent, adulatores ipsos ignominia notatos statim abiges.[53]
⌊Ale
BL, MS 18008, f. 71rxander⌋ enim, non ⌊ille Maximus⌋, sed is, qui post ⌊Christi⌋ adventum, circa annum Salutis ducentesimum quadragesimum quintum, obtinebat ⌊imperium⌋, cum ante illum plures ut monstra imperassent nihil memoria dignum relinquentes, is, unicum virtutis exemplar, senatus ac militum studio imperator creatus, ad componendam rempublicam vitio superiorum principum labefactatam animum adiecit. Adiutores ad id ac consult written over ili⌈iliultult written over ili⌉ores[54] assumpsit ⌊Iulium Frontinum⌋, virum doctissimum, ⌊Vulpianum⌋ et ⌊Paulum⌋, iurisconsultos praestantissimos. Procul ab omni pompa et ambitione vixit et inter cetera memoratu digna, si quis inter salutandum caput flexisset aut blandius aliquid dixisset, ut adulator reiciebatur.
⌊Huius⌋ igitur vestigia sequere, hos ⌊Gnathones⌋, hos assentatores, hos adulatores reice, et tamquam morbidum pecus e tuo grege repellas. Delatorum etiam perniciosum ge
BL, MS 18008, f. 71vnus, quorum fallaciis ac maledicentia boni in maximum discrimen adducuntur, omnino contemnes ac repellere curabis, adeo enim id venenum percommode auribus hominum instillant, ut eos quoquo velint, impellant.
Apud ⌊Hadrianum⌋ imperatorem alioqui bonum principem adeo valuere delatorum voces, ut quosdam amicos ad dignitatem antea evectos, deinceps hostium loco habuerit. Vendidit ⌊Platonem⌋ ⌊Dionisius⌋, hominem sane divinum, concitato delatoribus odio. Mori a civibus suis coactus est ⌊Socrates⌋ malorum calumniis, vir quidem doctissimus atque innocentissimus. ⌊Boëtius⌋ ⌊Theoderici regis⌋ iussu instigantibus delatoribus patria ac vita privatus est. ⌊Domitianus⌋ vero inter imperii monstra connumeratus hac in re solum respicere visus est, quod delatores contempserit et ab urbe expulerit, hanc vocem frequenter usurpans:
cf. Suet. Dom. 9.3.7-8 Princeps, qui delatores non castigat, irritat ⌊“Delatores qui non castigat, irritat”cf. Suet. Dom. 9.3.7-8 Princeps, qui delatores non castigat, irritat ⌋.
BL, MS 18008, f. 72r Quod si hos scelestus ⌊imperator⌋ odio habuit, tu, totus divinus et caelitus ad hanc novissimam Christianorum monarchiam vocatus, hos tamquam ⌊Phlegetontis⌋ furias pellendos contemnendosque decernes avertesque, ne aspidis vox auribus tuis insonet.
cf. Cic. Off. 3.21 Detrahere igitur alteri aliquid et hominem hominis incommodo suum commodum augere magis est contra naturam quam mors, quam paupertas, quam dolor, quam cetera, quae possunt aut corpori accidere aut rebus externis ⌊Detrahere enim, ut ait ⌊Cicero⌋, aliquid alteri et alterius incommodo suum augere commodum magis est contra naturam quam mors, quam paupertas, quam dolor, quam cetera, quae possunt aut corpori accidere[55] aut rebus externiscf. Cic. Off. 3.21 Detrahere igitur alteri aliquid et hominem hominis incommodo suum commodum augere magis est contra naturam quam mors, quam paupertas, quam dolor, quam cetera, quae possunt aut corpori accidere aut rebus externis ⌋. Haec autem duo hominum genera, assentatores et delatores, si repuleris, si his duobus pestiferis morbis tuam curiam purgaveris, si his aures nequaquam praestiteris, si tales, quales praediximus, penes te viros habueris, facillime omne virtutum genus amplecteris.
His tamen, Rex Catholice, virtutibus principalius inhaerere curabis, quae singulis regibus ac principibus peculiares esse debent: clementiae, magnanimi
BL, MS 18008, f. 72vtati, liberalitati et iustitiae.
Et ut a clementia initium fiat, assumenda est sententia ⌊Senecae⌋, dum ait:
cf. Sen. Cl. 1.3 Nullum tamen clementia ex omnibus magis quam regem aut principem decet ⌊“Nullum magis decet clementia quam principem”cf. Sen. Cl. 1.3 Nullum tamen clementia ex omnibus magis quam regem aut principem decet ⌋. Per hanc enim principes diis aequiperantur teste ⌊Ovidio⌋, dum ait:
cf. Ov. Pont. 2.9.11-12 Regia, crede mihi, res est succurrere lapsis, / Convenit et tanto, quantus es ipse viro ⌊Regia (crede mihi) res est succurrere lapsis,
Convenit et tanto, quantus es ipse viro.
cf. Ov. Pont. 2.9.11-12 Regia, crede mihi, res est succurrere lapsis, / Convenit et tanto, quantus es ipse viro ⌋
cf. Ov. Pont. 2.9.21-22 Hoc tecum commune Deo est, quod uterque rogati / Supplicibus vestris ferre soletis opem ⌊Hoc tecum commune deis, quod utrique rogati
Supplicibus vestris ferre soletis opem.
cf. Ov. Pont. 2.9.21-22 Hoc tecum commune Deo est, quod uterque rogati / Supplicibus vestris ferre soletis opem ⌋
Cui etiam accedit ⌊Claudiani⌋ sententia, dum ait:
Sis pius in primis, nam cum vincamur ab omni
Munere, sola deos aequat clementia nobis.[56]
Nec tibi quid liceat, sed quid fecisse decebit,
Occurrat mentemque domet respectus honesti.[57]
Nam quidem teste ⌊Cicerone⌋ verum est certe, quod ⌊Cyrum⌋ dixisse aiunt: “Iucundiora multum acceptioraque hominibus videri in optimo viro humanitatis quam belli opera, bella enim plurimum mali intulisse mortalibus, humanitatem vero plura bona importasse”.[58]
Quia,
BL, MS 18008, f. 73r ut ait ⌊Valerius Maximus⌋,
cf. V. Max. 5.1.6 Ergo humanitatis dulcedo etiam in efferata barbarorum ingenia penetrat torvosque et truces hostium mollit oculos ac victoriae insolentissimos spiritus flectit. Nec illi arduum ac difficile est inter arma contraria, inter destrictos conminus mucrones placidum iter reperire. Vincit iram, prosternit odium hostilemque sanguinem hostilibus lacrimis miscet ⌊humanitatis dulcedo etiam efferata barbarorum ingenia penetrat et truces hostium mollit oculos ac victoriae insolentissimos spiritus flectit, nec illi arduum atque difficile est inter arma contraria, inter districtos comminus mucrones placidum iter rep written over ...⌈... illegible⌈...... illegible⌉reprep written over ...⌉erire, vincit iram, prosternit odium hostilemque sanguinem hostilibus lacrimis miscetcf. V. Max. 5.1.6 Ergo humanitatis dulcedo etiam in efferata barbarorum ingenia penetrat torvosque et truces hostium mollit oculos ac victoriae insolentissimos spiritus flectit. Nec illi arduum ac difficile est inter arma contraria, inter destrictos conminus mucrones placidum iter reperire. Vincit iram, prosternit odium hostilemque sanguinem hostilibus lacrimis miscet ⌋.
Unde ipse ⌊legislator⌋ inquit:
cf. Iust. Cod. 5.16.27.1 nihil aliud tam peculiare est imperiali maiestati quam humanitas, per quam solam dei servatur imitatio ⌊“Nihil aliud tam peculiare est imperiali maiestati quam humanitas, per quam solam Dei imitatio servatur”cf. Iust. Cod. 5.16.27.1 nihil aliud tam peculiare est imperiali maiestati quam humanitas, per quam solam dei servatur imitatio ⌋. Et, ut ⌊Valerius⌋ scribit,
cf. V. Max. 5.1ext.1 Commemoratione Romani exempli in Macedoniam deductus morum Alexandri praeconium facere cogor, cuius ut infinitam gloriam bellica virtus, ita praecipuum amorem clementia meruit ⌊⌊Alexander ipse Maximus⌋ sua clementia praecipuum amorem a militibus meruitcf. V. Max. 5.1ext.1 Commemoratione Romani exempli in Macedoniam deductus morum Alexandri praeconium facere cogor, cuius ut infinitam gloriam bellica virtus, ita praecipuum amorem clementia meruit ⌋
.
Quae quidem clementia et humanitas adeo ⌊Iulio Caesari⌋ peculiaris fuit, ut nullum in hoc parem habuisse censeatur. A ⌊quo⌋ illud imperatore dignum dictum legitur: “Qui non laborat, ut militibus sit carus, ipse militem nescit
BL, MS 18008, f. 73v armare” illiusque divinam virtutem sola clementia, qua omnes superavit, exornat, ex qua plus gloriae quam ex imperio consecutus est.
Huic non dissimilis ⌊Augustus Caesar⌋, qui cum nondum ad unum ⌊Imperium Romanum⌋ pervenisset mallentque cives ad unum deferri omnia, quam toties bellis civilibus, et quidem cruentis, vexari, ad ipsum Augustum Caesarem per ⌊Valerium Messalam⌋ in haec verba salutatione parte ⌊senatus populique Romani⌋ oblata: “Quod bonum, inquam, faustumque sit tibi domuique tuae, Auguste, senatus consentiens cum ⌊populo Romano⌋ te patrem patriae consalutat”. Hanc quidem gloriosam salutationem ⌊Augustus⌋ nequaquam insolenter accepit, sed illacrimans ob pietatem gratiamque ⌊senatus⌋ erga se respondit perbenigne: “Compos factus votorum meorum, patres conscripti, quid habeo aliud, quam deos immortales precari, ut consensum
BL, MS 18008, f. 74r vestrum ad ultimum vitae finem mihi perficere liceat”.[59] De hac item re scribens ad ⌊generum⌋ ⌊Augustus⌋:
cf. Gel. 15.7.3 Aue, mi Gai, meus asellus iucundissimus, quem semper medius fidius desidero, cum a me abes. Set praecipue diebus talibus, qualis est hodiernus, oculi mei requirunt meum Gaium, quem, ubicumque hoc die fuisti, spero laetum et bene ualentem celebrasse quartum et sexagesimum natalem meum. Nam, ut uides, klimaktera communem seniorum omnium tertium et sexagesimum annum euasimus. Deos autem oro, ut, mihi quantumcumque superest temporis, id saluis nobis traducere liceat in statu reipublicae felicissimo andragathounton hymon kai diadechomenon stationem meam ⌊“Vides – inquit – mi Agrippa, communem omnium seniorum consensum erga nos. Tertium et sexagesimum annum evasimus. Deos oro, ut quantum mihi temporis superest, id salubriter ducere liceat in statu reipublicae felicissimo”.cf. Gel. 15.7.3 Aue, mi Gai, meus asellus iucundissimus, quem semper medius fidius desidero, cum a me abes. Set praecipue diebus talibus, qualis est hodiernus, oculi mei requirunt meum Gaium, quem, ubicumque hoc die fuisti, spero laetum et bene ualentem celebrasse quartum et sexagesimum natalem meum. Nam, ut uides, klimaktera communem seniorum omnium tertium et sexagesimum annum euasimus. Deos autem oro, ut, mihi quantumcumque superest temporis, id saluis nobis traducere liceat in statu reipublicae felicissimo andragathounton hymon kai diadechomenon stationem meam ⌋ Hac itaque clementia, humanitate et modestia continuit ⌊Augustus Caesar⌋ populos in officio, ut sic ad ipsam orbis monarchiam pervenerit, qua, ut diximus, nulla felicior hactenus fuisse dignoscitur.
Laudatur etiam ⌊P. Aemilius⌋[60], quod captivum ⌊Perseum⌋, ⌊Macedonum⌋ regem, ad genua sua procumbere volentem dextra manu ad se traxit laterique assidere ac mensae voluit.
Eadem quoque clementia usum ferunt ⌊Gn. Pompeium⌋ erga ⌊Tigranem⌋[61] hostem, ⌊Armeniae⌋ regem, iussum namque surgere et diadema (quod ad misericordiam movendam
BL, MS 18008, f. 74v abiecerat) assumere, in regnum ac pristinam sedem restituit.
⌊Tiberius⌋ etiam imperator, ut subditos humanius ac mitius tractaret written over ...⌈... illegible⌈...... illegible⌉tractarettractaret written over ...⌉, publicanis ac praesidibus provinciarum augenda esse vectigalia dicentibus respondisse legitur boni pastoris esse tondere pecus, non degluttire[62]. At Titus imperator, ⌊Vespasiani⌋ filius, in delinquentes clementissimus est habitus adeoque comis et humanus, ut cum eum reprehenderent amici, id respondisse fertur: “Neminem a vultu principis tristem discedere oportet”. ⌊Traianus⌋ etiam imperator genere Hispanus, cognomento Vulpius(!) Crinitus, imperium accipiens humanitate ac urbanitate ceteros omnes principes superavit itaque se aequalem omnibus praebuit, ut usque ad tempora ⌊Iustiniani⌋ in creatione imperatorum sit acclamatum: “Felicior sit ⌊Augusto⌋ ac ⌊Traiano⌋ melior”. ⌊Is⌋que tantae comitatis et humanitatis fuit in visendis aegrotis, salu
BL, MS 18008, f. 75rtandis amicis celebrandisque passim festis diebus invitantiumque conviviis, ut ei tanta benignitas vitio daretur. Unde dictum illud: “Imperatore dignum prodiit”. Talem privatis imperatorem esse oportere, quales sibi privatos optat habere. Est et ⌊Hadrianus⌋ imperator, ⌊consobrinae⌋ ⌊Traiani⌋ filius, qui inter bonos principes numeratur et qui adeo clemens est habitus, ut pater patriae sit appellatus. Itidemque ⌊Antoninus Pius⌋ pater patriae dictus est ob eius clementiam ac pietatem, ut inde Pii cognomentum susceperit.
Hos autem omnes clementia, humanitate, benignitate ac lenitate praecellit divus ⌊Maximilianus imperator Augustus⌋, Tuae Maiestatis Catholicae avus paternus.
Horum itaque vestigia si insequi voles, clementiaque ac humanitate tibi innatis utaris, iuremerito diis aequandus eris idque perages, quod verum principem decet, propensiores enim, qui ceteris imperio
BL, MS 18008, f. 75v praesunt, ad dandam veniam quam ad sumendas poenas esse debent.
Praebebis igitur te omnibus, ut soles, clementem, benignum, humanum ac affabilem, saepius te perbenigne subditis tuis ostendes. Non permittes, quoad poteris, quempiam a te tristem discedere, id tua humanitate et clementia curabis, ut omnes te ament, te mirentur. Nihil est enim aptius ad imperia regnaque tuenda, ut a philosophis scribitur, quam amari, nihil alienius, quam timeri. Nam teste ⌊Seneca⌋
cf. Sen. Cl. 1.19.6-7 ⌊unum est inexpugnabile munimentum: amor civiumcf. Sen. Cl. 1.19.6-7 ⌋. Magnanimitas quoque ipsi clementiae adiuncta plus principes quam ceteros decet teste ⌊legislatore⌋ inquitque ⌊Statius⌋:
cf. Stat. Ach. 1.1-2 ⌊Magnanimum ⌊Aeacidem⌋, formidatamque ⌊Tonanti⌋
progeniem.
cf. Stat. Ach. 1.1-2 ⌋
Ob quod ⌊Alexander Maximus⌋, ut ait ⌊Iustinus⌋, animi magnitudine didicit contendere. Quanto enim quis maior est, tanto maioris animi esse debet in relaxandis in
BL, MS 18008, f. 76riuriis teste ⌊Ovidio⌋, dum ait:
cf. Ov. Tr. 3.5.31-34 ⌊Quo quisque est maior, magis est placabilis irae,
et faciles motus mens generosa capit.
Corpora magnanimo satis est prostrasse leoni,
Pugna suum finem, cum iacet hostis habet.
cf. Ov. Tr. 3.5.31-34 ⌋
Nam et in leonibus, qui inter feras principatum obtinent, teste ⌊Solino⌋[63] multa clementiae ac magnanimitatis indicia discernuntur: prostratis parcunt, in viros potius quam in feminas saeviunt et infantes non nisi in magna fame perimunt, nec a misericordia separantur.[64]
Sed quippe consilio ⌊Senecae⌋
cf. Sen. Ep. 71.7 Quisquis volet tibi contumeliam faciat et iniuriam, tu tamen nihil patieris, si modo tecum erit virtus ⌊ita magnanimitate utendum est, ut si magnanimus fueris, numquam iudicabis tibi contumeliam fiericf. Sen. Ep. 71.7 Quisquis volet tibi contumeliam faciat et iniuriam, tu tamen nihil patieris, si modo tecum erit virtus ⌋.
cf. Sen. Cl. 1.21.1 Hoc dico, cum ab inferioribus petitus violatusque est; nam si, quos pares aliquando habuit, infra se videt, satis vindicatus est. ⌊De inimico dices: “Non nocuit mihi, sed animum nocendi habuit” et cum illum in tua potestate videris, vindictam putabis vindicare potuisse. Scito enim magnum et honestum vindictae esse genus – ignoscere.cf. Sen. Cl. 1.21.1 Hoc dico, cum ab inferioribus petitus violatusque est; nam si, quos pares aliquando habuit, infra se videt, satis vindicatus est. ⌋
Magnanimitas enim, si ultra
BL, MS 18008, f. 76v modum se extollat, faciet virum minacem, inflatum, turbidum, inquietum et in quascumque excellentias dictorum atque factorum neglecta honestate festinum. Mensura itaque magnanimitatis est nec timidum esse hominem, nec audacem. Nam, ut ⌊Aristoteli⌋ placet, magnanimitas est virtus magnorum beneficiorum effectiva, cuius contrarium est pusillanimitas et, ut inquit ⌊Seneca⌋ in[65] epistulis: cf. Sen. Ep. 39.4 Magni animi est magna contemnere ac mediocria malle quam nimia ⌊“Magnanimi est magna contemnere et mediocria malle quam nimiacf. Sen. Ep. 39.4 Magni animi est magna contemnere ac mediocria malle quam nimia ⌋”.
cf. Sen. Ep. 71.26; 71.30 Stat rectus sub quolibet pondere. Nulla illum res minorem facit, nihil illi eorum, quae ferenda sunt, displicet. Nam quidquid cadere in hominem potest, in se cecidisse non queritur. Vires suas novit. — — Sapiens quidem vincit virtute fortunam ⌊Magnanimus enim stat rectus sub quolibet pondere, nulla illum res minorem facit, nil illi eorum, quae ferenda sunt, displicet. Quicquid cadere in hominem potest, in se cecidisse non queritur, vires suas novit, vincit fortunam virtutecf. Sen. Ep. 71.26; 71.30 Stat rectus sub quolibet pondere. Nulla illum res minorem facit, nihil illi eorum, quae ferenda sunt, displicet. Nam quidquid cadere in hominem potest, in se cecidisse non queritur. Vires suas novit. — — Sapiens quidem vincit virtute fortunam ⌋.
Hac igitur magnanimitate clementiae admixta ⌊Augustus ipse Caesar⌋ mirum in modum decoratur, qui cum imperium modo, quo praediximus, consensu ⌊senatus⌋ obtinuis
BL, MS 18008, f. 77rset, vel, ut alii volunt, a ⌊C. Caesare⌋ tum proximitatis, tum haereditatis iure accepisset, vel potius pulsis ac interfectis parricidis tyrannisque rempublicam usurpare conantibus monarchiam orbis terrarum in meliorem formam redigere studeret, tantam eius temporibus felicitatem praestitit, ut iure merito iustitiae et pacis rex appellatus fuerit. ⌊Is⌋ enim pacatis rebus tum externis, tum domesticis tanto in honore non solum apud suos, sed etiam apud exteros fuit, ut eius nomine civitates conderent, quas ⌊Caesareas⌋ appellarunt, venere etiam multi reges ad ⌊urbem⌋ visendi hominis causa, quos ita comiter et perbenigne suscepit, ut ex amicis amicissimos redderet. Tanta erat in ⌊eo⌋ magnanimitas, ut nullus eum antecelleret eratque in amicis comparandis rarus, in retinendis constantissimus. ⌊Urbem Romam⌋ ita exornavit, ut gloriatus sit se
BL, MS 18008, f. 77v urbem latericiam invenisse, marmoream relinquere.
Hac etiam magnanimitate inter ceteros decorantur ⌊Alexander ille Maximus⌋ orbis monarcha ⌊Magnusque Pompei superinscribed⌈ii superinscribed⌉us⌋, pariter et ⌊Carolus Magnus⌋, a quo Tua Maiestas Catholica trahit originem. Hi enim ob res magnanime gestas Maximi ac Magni cognomenta suscepere.
Quos tamen magnanimitate praecellit ⌊Maximilianus ipse caesar⌋ augustissimus nunc feliciter imperans, quo nemo animosior, nemo praestantior. ⌊Is⌋ enim talis est, qualem ⌊Seneca⌋ describit –
cf. Sen. Ep. 71.26; 71.30 Stat rectus sub quolibet pondere. Nulla illum res minorem facit, nihil illi eorum, quae ferenda sunt, displicet. Nam quidquid cadere in hominem potest, in se cecidisse non queritur. Vires suas novit. — — Sapiens quidem vincit virtute fortunam ⌊sub omni pondere rectus. Nulla ⌊eum⌋ res minorem facit, nil illi eorum, quae ferenda sunt, displicet, quicquid cadere in hominem potest, in se cecidisse non queritur, vires suas novit, vincit fortunam virtutecf. Sen. Ep. 71.26; 71.30 Stat rectus sub quolibet pondere. Nulla illum res minorem facit, nihil illi eorum, quae ferenda sunt, displicet. Nam quidquid cadere in hominem potest, in se cecidisse non queritur. Vires suas novit. — — Sapiens quidem vincit virtute fortunam ⌋.
⌊Qui⌋ etsi plerumque a coeptis resilire videatur, non id magnanimitatis defectui est ascribendum. Est
BL, MS 18008, f. 78r enim salientium mos retrocedere ac se a limine saltus retrahere, ut inde celeriori cursu impetuque vehementiori prosiliant et longius ferantur. At arcitenentes et sagittarii quanto magis arcum flectentes sagittam ad se trahunt seu retrahunt, tanto quidem vehementius sagitta ipsa profertur acriusque percutit. Boni quoque agricultores fundos aliquamdiu steriles incultosque relinquunt, ut inde uberiores colligant fructus.
Ea igitur ⌊Maximiliano caesari⌋ cum magnanimitate prudentia insita exstitit, ut praefinitum tempus praestolaretur, ut parenti filius, prout decet, iungeretur indeque nova rebus gerendis forma traderetur novumque ac reformatum corpus in novamque formam conflatum Christianum Imperium assumeret. Hinc enim suae magnanimitatis opera elucescent, hinc vehementiori cursu ex retrocessione prosilire, hinc
BL, MS 18008, f. 78v manu retracta acrius percutere hincque uberiores fructus ex sterilitate colligere licebit efficaciusque coeptum opus ad Christianae religionis decus poterit explicari ac ad ipsam orbis monarchiam viribus unitis perveniri.
Horum igitur vestigia si sequaris, si magnanimitatem ipsam, prout tantum principem decet, amplecteris, si, quod tibi a natura insitum est, conservare curabis, praestabit tibi haec magnanimitas nihil in rebus humanis admirari, nihil magnifacere praeter virtutem, dignitatem animi in utraque fortuna servabit, ut ab astu fortunae discedere non videatur, si vel fortuna saevierit, vel blandius arriserit, id quoque efficiet, ut beneficia contulisse laeteris, feresque moleste, si acceperis nec statim plura reddideris.
Beneficia, quae in alium contuleris, nequaquam commemorabis, superior in omni virtute magis esse quam videri voles. Pa
BL, MS 18008, f. 79rlam autem loqui, amare, odisse proprium est magnanimi, timentis est autem occultare sententiam. Motus vero magnanimi tardus esse debet et vox gravis, sermo quoque intervallis longioribus distinctus gravitatem quandam prae se ferens. Et vera quidem animi magnitudo sine magna virtute constare non potest, cuius proprium est, ne in rebus agendis tum domi, tum foris ullam timiditatis speciem prae se ferat. Ut enim medici est vultu ac verbis written over o⌈oisis written over o⌉ bonam valetudinem aegrotantibus polliceri, ita quoque magnanimum decet desperationi hominum fiduciam et bonam spem obicere, non quidem trepidandum est nec de gradu constantiae cadendum.
Quod etsi magnanimitas ipsa ex animo oriatur magnifico ac excelso, non ex corporis viribus, est tamen corpus exercendum, ut ait ⌊M. Tullius⌋, et ita afficiendum, ut oboedire consilio ac rationi cogatur, quia, ut inquit ⌊poeta⌋,
cf. Verg. G. 1.145-146 labor omnia vincit / improbus ⌊labor improbus
BL, MS 18008, f. 79v omnia vincitcf. Verg. G. 1.145-146 labor omnia vincit / improbus ⌋, non autem deliciis vacandum ac voluptatibus inhaerendum.
Nihil est enim, quod aeque animos molliat corporaque effeminet ac enervet, quam deliciis affluere, voluptatibus inhaerere, quas non secus declinare curabis, ac quondam ferunt ⌊Syrenum⌋ voces cantusque ⌊Circes⌋ sapientissimum ⌊Ulyssen⌋ evitasse.
Nam qui naturae humanae dignitatem et excellentiam considerat, intelligit, quam turpe sit diffluere luxuria et delicate ac molliter vivere, quamque honestum parce, continenter, severe ac sobrie vitam agere. In ea enim disputatione, quam inter ⌊Alexandrum⌋ et ⌊Diogenem⌋ aliquando ortam ferunt, vexari humanum genus ab aliquo quattuor daemonum ostendit, quorum illum secundum appellat, qui voluptati sacrificia defert, et deam ipsam colit odoribus variis ac saporibus gaudentem. Hic autem daemon, ut idem ⌊Diogenes⌋ affirmat, au
BL, MS 18008, f. 80rditum, gustum, tactum ceterosque sensus corporeos, quovis modo potest, mirifice deflectit, balnea frequentat, molles vestes et laboratos accubitus amat, muliebres amplexus exspectat. Haec dea nimirum est ipsa ⌊Circe⌋, quae socios ⌊Ulyssis⌋ in porcos mutat, hi vero deinceps, ut timidi et fracti animi, publicis ac privatis in rebus inutiles habentur.
Abiciet igitur ipsa magnanimitas has delicias, has voluptates, hos effeminatos vivendi ritus, hos ⌊Sardanapalorum⌋ mores, utetur in victu cultuque corporis mediocritate ob modestiam et valetudinem. Imitaberis hac magnanimitate ⌊C. Caesaris⌋ modestiam et sobrietatem, quae etiam ab hostibus laudatur, nihil est enim, quod magis magnanimitatem edoceat hominisque auctoritatem augeat, quam si ostenderit se nil minus, quam de voluptate cogitare, eius enim mens tota in virtute collocata esse debet.
Ut
BL, MS 18008, f. 80v igitur ad ipsam animi magnitudinem dirigendam mediocrem, ut decet, eligas viam, id animadvertes, quod
cf. Cic. Off. 1.101 Duplex est enim vis animorum atque naturae: una pars in appetitu posita est, quae est “horme” Graece, quae hominem huc et illuc rapit, altera in ratione, quae docet et explanat, quid faciendum fugiendumque sit. Ita fit, ut ratio praesit, appetitus obtemperet ⌊duplex est, ut ait ⌊M. Tullius⌋, vis animorum atque naturae, quarum pars una in appetitu posita est, quae hominem huc et illuc rapit, altera in ratione, quae docet et explanat, quid faciendum fugiendumque sit. Ita fit enim, ut ratio praesit, appetitus vero obtemperetcf. Cic. Off. 1.101 Duplex est enim vis animorum atque naturae: una pars in appetitu posita est, quae est “horme” Graece, quae hominem huc et illuc rapit, altera in ratione, quae docet et explanat, quid faciendum fugiendumque sit. Ita fit, ut ratio praesit, appetitus obtemperet ⌋, in homine potissimum bene morato, cuius fundamentum ipsa verecundia erit. Quae non sine causa prudentiae adiuncta ac soli homini data ostendit aliud iuveni convenire, aliud seni.
Haec enim ad temperantiam, moderationem et modestiam nos inducit, libidines ac cupiditates sedat, iracundiam quoque temperat ac comprimit, unde prope infinita mala oriri solent, cum ratio omnis subeunte illa insania e mentibus nostris deturbetur.
Quamobrem ⌊Plato⌋ ⌊Xenocrati⌋ ad se
BL, MS 18008, f. 81r accedenti vel, ut alii volunt, ⌊Speusippo⌋: “Caede – inquit – hunc puerum, mihi autem, quod iratus sum, id nequaquam integrum est”. Eadem quoque ratione usum ferunt ⌊Architam Tarentinum⌋ infestum villico, quod agros negligenter coluisset.[66] Quae etsi privatorum hominum exempla sint, publicae tamen amimadversioni accommodari possunt. Sed ut publico digniorique utamur exemplo: ⌊Theodosius ipse ⌊Romanorum⌋ imperator⌋, quem supra religionis cultorem ostendimus, tanta legitur usus modestia ac temperantia ad irae repressionem, quod siquando ira percitus fuisset, hac deinceps cunctatione ms. contatione(!)
⌈cunctationecunctatione ms. contatione(!)
⌉ utebatur, ut notas omnes litterarum expresse recenseret, quo interim irae daretur locus,[67] legemque tulisse, ut sententiae principum super animadversione ultra regularem modum poenarum per eos prolatae in trigesimum diem differerentur, quo misericordiae vel poe
BL, MS 18008, f. 81vnitentiae locus daretur.
Cunctatio enim et mora ad irae repressionem summum est remedium teste ⌊Seneca⌋, dum ait:
cf. Sen. Dial. 3.11.5-6 Quo alio Fabius adfectas imperii vires recreavit quam quod cunctari et trahere et morari sciit, quae omnia irati nesciunt? Perierat imperium, quod tunc in extremo stabat, si Fabius tantum ausus esset quantum ira suadebat: habuit in consilio fortunam publicam et aestimatis uiribus, ex quibus iam perire nihil sine universo poterat, dolorem ultionemque seposuit, in unam utilitatem et occasiones intentus; iram ante vicit quam Hannibalem ⌊“Quo alio ⌊Fabius⌋ affectu imperium recreavit, quam quod cunctari et trahere, et morari scivit, quae omnia irati nesciunt. Perierat imperium, quod tunc in extremo stabat written over ...⌈... illegible⌈...... illegible⌉batbat written over ...⌉, si ⌊Fabius⌋ tantum ausus esset, quantum ira suadebat. Habuit in consilio fortunam publicam et extimatis viribus, ex quibus iam perire nihil sine universo poterat, dolorem ultionemque seposuit in unam utilitatem et occasioni intentus iram ante vicit quam ⌊Hannibalem⌋”cf. Sen. Dial. 3.11.5-6 Quo alio Fabius adfectas imperii vires recreavit quam quod cunctari et trahere et morari sciit, quae omnia irati nesciunt? Perierat imperium, quod tunc in extremo stabat, si Fabius tantum ausus esset quantum ira suadebat: habuit in consilio fortunam publicam et aestimatis uiribus, ex quibus iam perire nihil sine universo poterat, dolorem ultionemque seposuit, in unam utilitatem et occasiones intentus; iram ante vicit quam Hannibalem ⌋.
Hanc ergo animi magnitudinem sic amplectaris, velim, ut moderatione, temperantia ac modestia delicias et voluptates effugias animique motus comprimas ac omnino discas eam servare mediocritatem, quae est inter nimium et parum. Nam, ut ait ⌊Seneca⌋,
cf. Sen. Ep. 91.7-8 Cogitanda ergo sunt omnia et animus adversus ea quae possunt evenire firmandus. Exilia, tormenta [morbi], bella, naufragia meditare ⌊cogitanda sunt omnia et
BL, MS 18008, f. 82r animus adversus ea, quae possunt evenire, firmandus. Exilia, tormenta, morbos, bella, naufragia meditarecf. Sen. Ep. 91.7-8 Cogitanda ergo sunt omnia et animus adversus ea quae possunt evenire firmandus. Exilia, tormenta [morbi], bella, naufragia meditare ⌋, sic enim vere magnanimus dici poteris.
Liberalitatem quoque regibus et principibus peculiarem esse debere hisque magis quam ceteris hominibus convenire palam constat.
Quae, ut ⌊Aristoteli⌋ placet, est virtus beneficiorum erogatrix, quam pro affectu benignitatem, pro effectu beneficentiam dicimus.
Hanc ⌊Plato⌋ quadrifariam distinguit, ut scilicet liberalitatem exercere valeamus pecuniis, opera, disciplinis, oratione pro circumventis.[68]
cf. Cic. Off. 2.52 de beneficentia ac de liberalitate dicendum est, cuius est ratio duplex. Nam aut opera benigne fit indigentibus aut pecunia; Sen. Ben. 1.9.1 Vides, quomodo animus inveniat liberalitatis materiam etiam inter angustias? Videtur mihi dixisse: Nihil egisti, fortuna, quod me pauperem esse voluisti; expediam dignum nihilo minus huic viro munus, et quia de tuo non possum, de meo dabo. Neque est, quod existimes illum vilem sibi fuisse: pretium se sui fecit. ⌊Sed ⌊Seneca⌋ ipsius liberalitatis beneficium dupliciter dumtaxat exerceri affirmat, aut pecunia, aut operacf. Cic. Off. 2.52 de beneficentia ac de liberalitate dicendum est, cuius est ratio duplex. Nam aut opera benigne fit indigentibus aut pecunia; Sen. Ben. 1.9.1 Vides, quomodo animus inveniat liberalitatis materiam etiam inter angustias? Videtur mihi dixisse: Nihil egisti, fortuna, quod me pauperem esse voluisti; expediam dignum nihilo minus huic viro munus, et quia de tuo non possum, de meo dabo. Neque est, quod existimes illum vilem sibi fuisse: pretium se sui fecit. ⌋,
cf. Cic. Off. 2.52-53 Facilior est haec posterior locupleti praesertim, sed illa lautior ac splendidior et viro forti claroque dignior. Quamquam enim in utroque inest gratificandi liberalis voluntas, tamen altera ex arca, altera ex virtute depromitur, largitioque, quae fit ex re familiari, fontem ipsum benignitatis exhaurit. Ita benignitate benignitas tollitur, qua quo in plures usus sis, eo minus in multos uti possis. ⌊quarum altera ex arca, altera ex virtute depromitur. Summum autem liberalitatis genus in ipsius virtutis operatione consistit. Ea enim liberalitas, quae ex arca profertur,
BL, MS 18008, f. 82v etsi alteri prosit, aliquid tamen de facultatibus donantis aufert et minuit. Ea vero, quae ex virtute procedit, utrique prodest nihilque inde donanti abesse potest, sed ex ea ditior redditur. Nulla enim sublata bene agendi facultate eo liberalior in dies fit ac amicis ditior, quo sua auctoritate suaque opera de pluribus benemeretur. Exhauriri etiam interdum ea beneficentia potest, quae pecuniis et opibus exercetur. Quantum enim ex pecuniis dando imminuitur, tantum ex ardore bene agendi detrahitur[69], transferunturque perfacile et amittuntur pecuniaecf. Cic. Off. 2.52-53 Facilior est haec posterior locupleti praesertim, sed illa lautior ac splendidior et viro forti claroque dignior. Quamquam enim in utroque inest gratificandi liberalis voluntas, tamen altera ex arca, altera ex virtute depromitur, largitioque, quae fit ex re familiari, fontem ipsum benignitatis exhaurit. Ita benignitate benignitas tollitur, qua quo in plures usus sis, eo minus in multos uti possis. ⌋.
At, ut ait ⌊Cicero⌋,
cf. Cic. Off. 2.53 At qui opera, id est virtute et industria, benefici et liberales erunt, primum, quo pluribus profuerint, eo plures ad benigne faciendum adiutores habebunt, dein consuetudine beneficentiae paratiores erunt et tamquam exercitatiores ad bene de multis promerendum ⌊qui opera, virtute et industria liberales sunt et benefici, quo pluribus profuerunt, eo plures ad benefaciendum adiutores habebunt, deinde consuetudine beneficentiae paratiores erunt et tamquam exercitatiores ad bene de multis promerendumcf. Cic. Off. 2.53 At qui opera, id est virtute et industria, benefici et liberales erunt, primum, quo pluribus profuerint, eo plures ad benigne faciendum adiutores habebunt, dein consuetudine beneficentiae paratiores erunt et tamquam exercitatiores ad bene de multis promerendum ⌋.
BL, MS 18008, f. 83r Doctrina etiam et eruditione ingens liberalitas et benignitas exercetur, quod ea animis nostris semper insideat comiteturque nos usque ad extremum vitae spiritum. Est enim earum rerum, quae secundum ⌊Aristotelem⌋ semper et ubique eodem modo sese habent. Quantum etiam profecerint orationes pro circumventis, declarant ⌊Ciceronis⌋, ⌊Hortensii⌋ ac ⌊Demosthenis⌋ orationes, qui persaepe a faucibus potentum inopem subtraxere.
Ad omnem igitur liberalitatis ac beneficentiae speciem exercendam ita te addicere curabis, ut ea, quae pecuniis ac opibus exercetur, in se habeat ne quid nimis, utque absit prodigalitas, absit et avaritia, duo extrema vitia, quae a liberalitatis virtute seiunguntur et submoventur. Ea enim liberalitate uti debemus, quae prosit amicis, nemini noceat.
Quare ⌊L. Syllae⌋, ⌊C. Marii⌋, ⌊Cinnae⌋,
BL, MS 18008, f. 83v ⌊M. Lepidi⌋, ⌊M. Antonii⌋ rerum et pecuniarum translatio a iustis dominis ad alienos non debet liberalis videri. Est etiam praecepto ⌊Ciceronis⌋ cavendum, ne maior sit benignitas quam facultas, neve familiaris res ita claudatur, ut eam liberalitas aperire non possit. Quae certe omni ostentatione et vanitate carere debet, hoc autem fiet, si tempus, si rationem, si causam, si dignitatem tum nostram, tum personarum, in quas liberales esse debemus, considerabimus.
Et ut hanc beneficentiam ea, qua decet, moderatione exerceas, tuorum proventuum ac reddituum diligentem rationem exquires, ut omnia fideliter in aerarium reducantur. Onerum quoque ac impensarum habenda est ratio, ne plus effundas, quam aerarii tui facultas patiatur. Si quid autem ultra necessarias impensas superesse didiceris, ita distribuendum erit, ut
BL, MS 18008, f. 84r prius, quod debes, exsolvas, domesticis satisfacias et laborum ac operum mercedes nemini retineas.
Reliquum ita dispones, ut pauperibus ⌊Christi⌋ primo subvenias, piis operibus, quoad poteris, intendas, inde in benemeritos beneficentia conferatur, etiam in eos, quorum obsequium exspectas, ac demum in eos, quorum dolos, fraudes ac odia cupis evadere muneribusque placare. Nam, ut ait ⌊Ovidius⌋:
cf. Ov. Ars 3.653 Munera, crede mihi, capiunt hominesque deosque ⌊“Munera, crede mihi, placant hominesque deosque”cf. Ov. Ars 3.653 Munera, crede mihi, capiunt hominesque deosque ⌋.
At qui[70] aliter flagitiosis hominibus sua largitur, is cum magna iactura sibi quaerit infamiam. Sic igitur ad hanc liberalitatem exercendam, quae ex arca depromitur, quae in pecuniis ac opibus consistit, id potissime animadvertendum erit, cur, cui, quid, quando et qua de causa donetur. Eam vero liberalitatem et beneficentiam, ex qua nihil tibi ab written over de⌈deabab written over de⌉esse
BL, MS 18008, f. 84v dignoscitur et quae facultatibus ac opibus nequaquam diminutis opera, officio ac virtute exerceri potest, indifferenter sine quovis discrimine, in quoscumque poteris, conferre curabis, circumventis subveniendo, oppressos sublevando, ius suum unicuique tribuendo et attributum conservando, tyrannos repellendo ac excessus quoscumque comprimendo et eiusmodi, quae verae liberalitatis ac beneficentiae sunt opera, ex quibus aliis prodesse, tibi autem nequaquam obesse potes.
Laudetur prae ceteris liberalitate ac virtute ⌊Lucullus⌋ ⌊Augustusque Caesar⌋ erga amicos liberalissimus fuisse legitur. Sed ⌊Titus⌋ ille ⌊Vespasiani⌋ filius, a quo illud caesareo culmini dignum exisse verbum praediximus: “Neminem a vultu principis tristem discedere oportere”, adeo liberalis fuisse constat, ut nemo ante se magnificentia ac liberalitate maior fuerit. ⌊Is⌋ enim recordatus, quod
BL, MS 18008, f. 85r eo die nihil cuiquam muneris dedisset, se {amici}[71] diem perdidisse asseruit. ⌊Traianus⌋ autem, de quo praediximus, laudatur pariter, quod honores, divitias, facultates et praemia benemerentibus aeque distribuerit nullique quidquam iniuriarum fecerit augendi aerarii gratia. Immunitates civitatibus inopia laborantibus dederit, nihil in vita agens, nihil cogitans, quod ad communem utilitatem non pertineret, quae singula liberalitatis signa esse noscuntur. ⌊Tiberius quoque Secundus⌋ adeo in pauperes liberalitatem exercuit, ut eam ob rem Dominus largas opes eidem subministrasse legatur, tam ex thesauro, ut praediximus, sub triplicata cruce invento, quam quod ⌊Narsetis⌋ thesauros ad eum ex ⌊Italia⌋ delatos fuisse ferant, quibus conflatis ad munificentiam et liberalitatem usus est.
Sed heu, Rex Catholice, habes liberalitatis ac munificentiae speculum ⌊Maximilianum ipsum caesarem⌋, Tuae Maiestatis Catholicae avum
BL, MS 18008, f. 85v paternum, qui non solum ⌊Lucullum⌋ ac ⌊Titum⌋ aequare, sed superare dignoscitur. A ⌊cuius⌋ vultu neminem umquam tristem discessisse quispiam audivit neque is pecunias aut facultates exquirere visus est, nisi ut donaret ac cum his liberalitatem exerceret. ⌊Cui⌋ si ⌊Tiberii⌋ ac ⌊Narsetis⌋ thesauros Dominus concessisset, aut ⌊Priami⌋ ⌊Darii⌋que divitias praestitisset, tanta profecto munificentia et liberalitate usus esset, quod ⌊Alexandro⌋ maior evasisset omnemque praeteritorum principum superlativum suo comparativo superasset.
⌊Huius⌋ igitur liberalitatem ac beneficentiam, quam in te natura ipsa transmittit, ita amplectaris, quaeso, ut nullus umquam a te tristis excedat utque ex ipsa munificentia omnes domestici et subditi, ac etiam exteri et peregrini te colant, venerentur ac praedicent.
Nunc ad iustitiam transeundum est, quam etiam
BL, MS 18008, f. 86r principibus peculiarem esse debere praediximus, per quam ius suum unicuique tribuitur.
Hanc itaque ultimo loco reservandam duximus, tamquam ceterarum omnium virtutum specimen ac registrum, de qua ⌊Aristoteles⌋ inquit: “Praeclarissima virtutum est iustitia, neque hesperus, neque lucifer est ita admirabilis”.[72] Et alibi ait: “Communicativam virtutem dicimus esse iustitiam, cui necessarium est omnes alias assequi”.[73] Et inde subdit: “Iustitia non pars quaedam virtutis, sed tota virtus, ut iniustitia tota vitiositas est”.[74]
Et ideo iustitia regentis est utilior subditis, quam fertilitas temporis. Unde ⌊Hieronymus⌋ ad ⌊Demetriadem⌋: “Omnes – inquit – virtutum species uno iustitiae nomine continentur”.[75]
Et ⌊Cicero⌋ ait: “Iustitia haec una virtus, sola domina omnium et regina virtutum”. Et alibi inquit:
cf. Cic. Off. 2.71 fundamentum enim est perpetuae commendationis et famae iustitia, sine qua nihil potest esse laudabile ⌊“Fundamentum est perpetuae commendationis et famae iustitia,
BL, MS 18008, f. 86v sine qua nihil potest esse laudabile”cf. Cic. Off. 2.71 fundamentum enim est perpetuae commendationis et famae iustitia, sine qua nihil potest esse laudabile ⌋.
Nam, ut eleganter inquit ⌊Cyprianus⌋, iustitia regis pax est populorum, tutamen patriae, immunitas plebis, munimentum gentis, cura languorum ms. langorum(!)
⌈languorumlanguorum ms. langorum(!)
⌉, gaudium hominum, temperies aeris, serenitas maris, terrae fecunditas, solacium pauperum et sibimet ipsi spes futurae beatitudinis.[76]
Et ideo ⌊Iustinianus imperator⌋ sic inquit: “Unam quidem esse omnium perfectissimam virtutem arbitrandum est hominibus, quae iura omnibus distribuit. Haec est ex superinscribed⌈exex superinscribed⌉ causa cognominata iustitia. Etenim unamquamque aliarum virtutum, nisi subsequantur huius bona, fiet nihil horum, quae competunt. Itaque nec fortitudinem, quae non est cum iustitia, laudabimus, cum scilicet patria lingua fortitudinem in armis virtutem appellet solum, et si quis ab ea iustitiam subtrahat, ad delictorum occasionem solummodo, non
BL, MS 18008, f. 87r quorundam bonorum fiet occasio. Et alibi in Codice ⌊Iustiniani⌋ scribitur: “Cum rex iustus sederit supra sedem, non adversabitur sibi quicquam malignum”.[77]
Ob quod gens ⌊Indorum⌋, qui ⌊Pedalii⌋ vocantur, nihil a diis aliud in sacrificiis quam iustitiam poscebant, qua una impetrata omnia se adeptos arbitrabantur, quasi omnium nutrix et mater sit iustitia, quae si in animis versetur, sapientia, si in corporibus, bona valetudo, si in domo, concordia, si in civitate, pax, si denique in mundo, providentia nominatur. Qui hanc habent, hi nec metu perturbantur, nec pudore confunduntur, nec sollicitudine carpuntur, nec languoribus cruciantur, sed ipsi sibi constant et, quae sincera voluptas est, tranquillo animo semper et quieto perfruuntur.[78] Ob quod inquit psalmista: “Iustus ut palma florebit et sicut cedrus ⌊Libani⌋ multiplicabitur”.
Ad hanc
BL, MS 18008, f. 87v igitur iustitiam amplectendam et exercendam tripliciter moveri debet Tua Maiestas Catholica.
Primo, ut ipsius iustitiae fructus, quos praediximus, consequaris, et ea media reliquas omnes virtutes amplecti possis pacisque beneficium subditis exhibere, quod sine iustitia, prout antea diximus, fieri non posset.
Secundo, quia deficiente iustitia, ibi est pacis dissipatio, litium et discordiarum indesinens fons omniumque scelerum et delictorum causa, quod pulchre ostendit ⌊Augustinus⌋, dum ait: “Deficiente iustitia, quid aliud sunt regna quam magna latrocinia?”.[79] Et ideo, ubi iustitia perit, ibi non est habitandum. Unde scribitur ⌊Ecclesiastici⌋: “Regnum de gente in gentem transferetur propter iniustitias et iniurias, et contumelias, et diversos dolos”.
Tertio, quia omnis princeps omnisque potestatem obtinens de iure obnoxius est resarcire ac restituere damna,
BL, MS 18008, f. 88r quae ex neglecta iustitia maloque regimine sua culpa oriuntur.
Cum quibus concurrit illa ⌊iustissimi iudicis⌋ sententia, dum ait:
cf. Vulg. Sap 6:2-7 ⌊“Audite ergo reges et intelligite, discite iudices finium terrae, praebete aures vos, qui continetis multitudines et placetis vobis in turbis nationum, quoniam data est a Domino potestas vobis, et virtus ab Altissimo. Qui interrogabit opera vestra et cogitationes scrutabitur, quoniam cum essetis ministri regni illius, non recte iudicastis nec custodistis legem iustitiae, neque secundum voluntatem Dei ambulastis. Horrende et cito apparebit vobis, quoniam iudicium durissimum in his, qui praesunt, fiet. Exiguo enim conceditur misericordia, potentes autem potenter ms. potentes(!)
⌈potenterpotenter ms. potentes(!)
⌉ tormenta patientur”cf. Vulg. Sap 6:2-7 ⌋.
cf. Vulg. Sap 6:8-11 ⌊Non enim subtrahit personam cuiusquam Dominus, qui est omnium dominator, nec verebitur
BL, MS 18008, f. 88v magnitudinem cuiusquam, quoniam pusillum et magnum ipse fecit, et aequaliter cura est illi de omnibus, fortioribus autem fortior instat cruciatio. Ad vos ergo, reges, sunt hi sermones mei, ut discatis sapientiam et non excidatis. Qui enim custodierint iustitiam, iuste iudicabuntur, et qui didicerint iusta, invenient, quid respondeant etc.cf. Vulg. Sap 6:8-11 ⌋
[80]
Aurea etiam censenda est illa ⌊Argirophili⌋ sententia, qui asserit ita iustitiam in humana societate necessariam esse, ut in animante animam: quae si insit, corpus interno motu cietur, sin egressa fuerit, riget continuo, dissolvitur atque putrescit. Sic si iustitia administretur, hominum societas constat, si posthabita fuerit, languescit et exhalat. Nemo est enim, qui ut Deum quendam iustum non intueatur et admiretur. Huic homines ipsi commit
BL, MS 18008, f. 89rtunt fortunas, liberos, coniuges atque humana omnia.[81] Ipsa enim iustitia virum constantem reddit ac omnino stabilem et intrepidum adversus omnes angustias, ut scribitur per ⌊sapientem⌋, dum ait:
cf. Vulg. Sap 5:1 tunc stabunt iusti in magna constantia adversus eos qui se angustaverunt et qui abstulerunt labores illorum ⌊“Stabunt iusti in magna constantia adversus eos, qui se angustiaverunt et abstulerunt labores eorum etc.”cf. Vulg. Sap 5:1 tunc stabunt iusti in magna constantia adversus eos qui se angustaverunt et qui abstulerunt labores illorum ⌋
Haec quoque omnem animi passionem removet teste ⌊Cassiodoro⌋, dum inquit: “Iustitia non novit patrem, non novit matrem, veritatem novit, personam non accipit, Deum imitatur”. Ob quod scribitur ⌊Ecclesiastici⌋:
cf. Vulg. Sir 4:33 pro iustitia agoniare pro anima tua et usque ad mortem certa pro iustitia et Deus expugnabit pro te inimicos tuos ⌊“Pro iustitia agonizare, pro anima tua et usque ad mortem certa pro iustitia, et Deus expugnabit pro te inimicos tuos”cf. Vulg. Sir 4:33 pro iustitia agoniare pro anima tua et usque ad mortem certa pro iustitia et Deus expugnabit pro te inimicos tuos ⌋.
Hanc igitur iustitiam, Rex Catholice, amplectaris oportet, ut reliquarum omnium virtutum compos fias.
⌊Camillus⌋ dictator Roma
BL, MS 18008, f. 89vnus, ut iustus haberetur, remisso paedagogo virgis ab eisdem pueris caeso, quos secum transfuga in castra hostium duxerat, ⌊Phalerios⌋, quos vi non poterat, iustitia et clementia in deditionem accepit.[82]
⌊Aristides⌋ quoque iusti cognomentum obtinuit, quod in omnibus iustum utili praetulerit ac maxime, quod ⌊Themistoclis⌋ consilium utile quidem, non tamen honestum nec iustum apud populum improbavit.[83]
⌊Numa Pompilius⌋, etsi civis non esset, sed advena ac peregrinus, ob insignem tamen eius iustitiam ad regendum civitatem assumptus est. Cum enim premeretur inops multitudo ab his, qui maiores opes habebant, ⌊is⌋ tamquam iustus accitus est, qui summos cum infimis pari iure retineret. Eadem quoque causa constituendarum legum fuit, quae cum omnibus una atque eadem voce loquerentur.
BL, MS 18008, f. 90r
At ⌊Octavianus ipse Caesar Augustus⌋, de cuius felici monarchia ante diximus, adeo iustus est habitus, ut iustitiae et pacis rex fuerit nuncupatus. ⌊Traianus autem imperator⌋, quo neminem meliorem fuisse constat, adeo ipsius iustitiae cultor exstitit adeoque in delinquentes rectus ac iustus est habitus, ut etiam proprio filio non pepercerit nec quispiam eo melior imperasse dignoscatur, cuius salutem testatur ⌊Gregorius⌋.[84]
⌊Antoninus⌋ quoque, quem Pii cognomentum obtinuisse praediximus, in ipsius iustitiae cultu et observantia, prout etiam in reliquis virtutibus ⌊Numae Pompilio⌋ bonorum omnium sententia comparatur.
⌊Alexander etiam imperator⌋, is, quem[85] diximus imperasse post ⌊Christi⌋ adventum, ita iustitiam coluit, ut nemo umquam de illata ab eo iniuria conquestus fuerit. Unde ⌊Thurinum⌋, qui munera accipiebat, quod ma
BL, MS 18008, f. 90vgnae esse auctoritatis apud imperatorem videretur, in foro transitorio ad palum alligatum fumo necari iussit praecone acclamante: “Fumo punitur, qui fumum vendidit”.
⌊Iustinianus⌋ quoque pro ipsius iustitiae cultu leges et arma, ut praediximus, iungi voluit legibusque omnibus ac constitutionibus recte digestis et congestis ac ad rectum ordinem reformatis iustitiae cultum ac observantiam in meliorem formam direxit, vitia comprimens ac tutelae corporum et bonorum optime consulens, quod non nisi per iustam legum observationem fieri potest.
Sunt enim leges muri et fundamenta civitatum, in quibus bonos quam tutissime detinent, malos arcent et his appropinquare non sinunt. In his salus bonorum, in his consilia civitatis, in his pacis praesidia continentur. Nihil boni, tuti atque honesti esse posset, si iura contemne
BL, MS 18008, f. 91rrentur et leges. Quod stamus, quod incedimus et dormimus, quod denique secure vitam agimus, id totum est iuris ac legum defensioni tribuendum, sine quibus non posset esse libertas. Nullis enim vim, nullis iniuriam, nullis impetum fieri patiuntur, unumquemque in suo gradu suaque dignitate tuentur.
Quae nisi flagrantissimas hominum libidines atque avaritiam cohiberent, non mulieres pudicas, non agros, non domos, non vitam tutam haberemus, virgines e parentum amplexu eriperentur, per vias, per vicos, per plateas homines percuterentur, spoliarentur, crudelissime necarentur, furum, latronum, sicariorum, parricidarum plena essent omnia. Bonis viris aut nullus esset locus in civitate, aut turpissimis semper afficerentur iniuriis. Leges sunt et iura, quae nos a tantis pericu
BL, MS 18008, f. 91vlis tantaque atrocitate ac ignominia tuentur et quae in summo nos otio summaque tranquillitate custodiunt ac fortunas nobis unicuique suas conservant.
Haec itaque praestitisse dignoscitur ac posteris reliquisse iustus ipse ⌊imperator Iustinianus⌋ suis legibus ac constitutionibus tam reformatis quam noviter editis.
Quibus etsi armatam fortitudinem addiciendam censuerit, eam tamen ita demum necessariam arbitrabimur, ubi alias iustitia locum obtinere non posset, teste ⌊Cassiodoro⌋, dum ait: “Tunc solum utile est ad arma recurrere, cum locum apud adversarium iustitia non potest invenire”.[86] Nam, ut ait ⌊Aristoteles⌋, si omnes essent iusti, non utilis esset fortitudo, sed etsi omnes fortes essent, adhuc utilis iustitia esset, ergo melior iustitia quam fortitudo.[87]
Unde ⌊Ambrosius⌋ inquit: “Fortitudo, quae bello tuetur, a barbaris patriam vel domi defendit
BL, MS 18008, f. 92r infirmos, vel a latronibus socios, plena iustitia est”. Incassum enim contra exteriores bellum geritur in campo, si intra ipsa urbis moenia civis insidians habetur.[88] Et ⌊Augustinus⌋ sic inquit: “Apud veros Dei cultores etiam ipsa bella pacata sunt, quae non cupiditate aut crudelitate, sed pacis studio geruntur, ut mali coerceantur et boni subleventur”. Est igitur huiusmodi armorum ac legum coniunctio, ut fortitudo iustitiae suffragetur tamquam illius ministra, ne ipsa iustitia ulla ex parte labefactetur neve sine fortitudinis ministerio eos deserere cogatur, quos tueri deberet. Si enim fortitudo armata ab ipsa iustitia separaretur, nulla esset in ea fortitudine virtus, sed potius iniquitatis materia, cum validior imbecilliorem opprimeret.
Ob quod non immerito exclamandum videtur: “Armis et consilio opus esse”. Cogitationes enim consi
BL, MS 18008, f. 92vliis roborantur et gubernaculis tractanda sunt bella. Cui astipulatur ⌊Ciceronis⌋ sententia, dum inquit:
cf. Cic. Sen. 17.7-9 Non viribus aut velocitate aut celeritate corporum res magnae geruntur, sed consilio auctoritate sententia ⌊“Non viribus aut velocitate corporis res magnae geruntur, sed consilio, auctoritate et scientia”cf. Cic. Sen. 17.7-9 Non viribus aut velocitate aut celeritate corporum res magnae geruntur, sed consilio auctoritate sententia ⌋. Dantes enim consilia plus agunt aliis. Unde et in bellis parum prosunt foris arma, ubi intus non est consilium. Et ideo ⌊Alexander ille Maximus⌋ teste ⌊Trogo Pompeio⌋ obtinuit victoriam, qui consilio gubernavit exercitum. Et idem ⌊Cicero⌋ in oratione Pompeiana inquit, quod virtutes imperatoriae vulgo esse existimantur, scilicet labor in negotiis, fortitudo in periculis, industria in agendo, celeritas in conficiendo et consilium in providendo. Accedat his ⌊Casiodori⌋ sententia, dum ait: “Res proe written over l⌈lee written over l⌉liorum bene disponitur, dum in pace tractatur. Munitio tunc efficitur praevalida, si diuturna fuerit cogita
BL, MS 18008, f. 93rtione roborata”.[89]
Si igitur, Rex Catholice, eorum vestigia, de quibus ante diximus, insequi voles, si religioni te addideris Deumque, ut facis, colas ac parentes observes, si consilio utaris eosque assumas consultores, quales ⌊Moysi⌋ Deus assumendos edocuit, aut his, quos iam habes, dignissimis quidem viris alios ad tantam molem subeundam ac ad sustinendum pondus diei et aestus addicias, si clementiam, magnanimitatem, liberalitatem ac iustitiam modo, quo praediximus, exerceas, si iustitiae robur fortitudinis adiungas, si armis cum consilio dirigendis innitaris, nil tibi ad hanc monarchiam assumendam deesse poterit.
Terrebit forsan Tuam Maiestatem Catholicam mortis timor, eo quod scribatur id futurum, ut opere perfecto monarchiaque restaurata sit imperium ⌊Christo⌋ restituendum huncque[90] mo
BL, MS 18008, f. 93vnarcham continuo spiritum emissurum, prout praedixisse legitur ⌊beatus Methodius⌋ in suis revelationibus, dum ait: “Ascendet tunc ⌊rex Romanorum⌋ sursum in ⌊Golgata(!)⌋, in quo confixum est lignum Sanctae Crucis, in quo loco pro nobis Dominus mortem sustinuit, et tollet rex coronam de capite suo, et ponet eam super Crucem, et expandet manus suas in caelum, et tradet regnum Christianorum Deo Patri”, subdens: “Et tradet continuo spiritum suum Romanorum rex”.[91]
Ad cuius corroborationem adducunt verba ⌊Danielis⌋, dum inquit:
cf. Vulg. Dn 11:45 et figet tabernaculum suum Apedno inter maria super montem inclitum et sanctum et veniet usque ad summitatem eius ⌊“Et figet tabernaculum suum Apedno ms. a Pedno(!)
⌈ApednoApedno ms. a Pedno(!)
⌉ inter duo maria, super montem inclitum et sanctum, et veniet usque ad summitatem eius etc.”cf. Vulg. Dn 11:45 et figet tabernaculum suum Apedno inter maria super montem inclitum et sanctum et veniet usque ad summitatem eius ⌋
Cui astipulatur, quod scriptum ferunt in legenda ⌊Caroli Magni⌋, quod post hunc futurum monarcham nullus amplius imperabit, quodque
BL, MS 18008, f. 94r praedixisse legitur ⌊eremita Constantinopolitanus⌋ eo anno, quo ⌊Constantinopolis⌋ a ⌊Turcis⌋ occupatur, qui hanc propheticam monarchiam per regem Valentinum inchoandam, per eiusque heredem ac successorem perficiendam praedicit. Et tandem post multa ibidem enarrata, quae iam evenisse noscuntur, subdit, quod ille rex Valentinus vel heres suus monarchiam obtineret et domum sanctam ⌊Hierusalem⌋ recuperaret, ibidemque gloriose moreretur.
Cui etiam in hoc concordat scriptura illa, quae superioribus annis in libro antiquissimo ⌊Veronae⌋ reperta exstitit, quae de Carolo filio Philippi nominatim loquitur. Et in fine, postquam praedixit ea, quae pro monarchia implenda sunt, tandem subdit: “His factis sanctus sanctorum vocabitur, veniens ad sanctam ⌊Hierusalem⌋,
BL, MS 18008, f. 94v ascendens ⌊montem Calvarium⌋ deponensque coronam de capite, Deo gratias agens, cum signis et miraculis emittet spiritum anno sui regni tricesimo quinto.
Non te retrahat, Rex Catholice, vanus hic timor mortis, erit enim gloriosus hic finis, opus quidem omni aevo memorandum. Cogita enim, quod ait ⌊Mantuanus vates⌋: “cf. Verg. A. 10.467 ⌊Stat sua cuique dies, breve et irreparabile tempuscf. Verg. A. 10.467 ⌋”. Et, ut ⌊C.(!) Sulpicius⌋ apud ⌊Ciceronem⌋ scripsit:
cf. Cic. Fam. 4.5.4 quae si hoc tempore non diem suum obisset, paucis post annis tamen ei moriendum fuit, quoniam homo nata fuerat ⌊“Etsi non tunc, aliquando tamen moriendum erat”.cf. Cic. Fam. 4.5.4 quae si hoc tempore non diem suum obisset, paucis post annis tamen ei moriendum fuit, quoniam homo nata fuerat ⌋ Nam, ut ⌊Flaccus Horatius⌋ inquit,
cf. Hor. Ars 63 ⌊debemur morti nos nostraquecf. Hor. Ars 63 ⌋.
Quodsi fortunae vires, astrorum, prophetarum ac scripturarum inclinationes effugere tentaveris aut in deliciis vitam diutius agere credideris, alio fortassis genere mortis ac miserabiliori exitu occumbere posses. Nosti, quam incerta et inconstans sit hominum vita, et quibus plurimum
BL, MS 18008, f. 95r fuit fortuna blandita, miserabilem tandem exitum affert.
Hoc cum cotidie res ipsa comprobet, tum veterum ⌊urbis Romae⌋ exterarumque gentium exempla abunde declarant.
⌊Romulus⌋, ⌊urbis⌋ conditor et parens, cui per omnem aetatem numina tantum faverant, tandem tempestate ingenti Romae suborta tonitruis circumdatus nusquam apparuit et inhonorata morte fuit, cuius vita in tanto honore constiterat. ⌊Caius Iulius Caesar⌋, qui de ⌊Gallia⌋, ⌊Britannia⌋, ⌊Aegipto⌋, ⌊Pharnace⌋, ⌊Ponto⌋, ⌊Iuba⌋ et ⌊Aphrica⌋ atque ⌊Hispania⌋ triumphum egit et a quo usurpato ⌊Romanorum imperio⌋ caesarum omnium nomen propagatum est, princeps orbis tribus et viginti vulneribus in senatu confossus occubuit. ⌊Pompeius Magnus⌋, qui duos et viginti reges orientales subegerat, apud ⌊Ptolomaeum regem⌋ capite truncatus moritur. ⌊Nero imperator⌋ quintus ab
BL, MS 18008, f. 95v ⌊Augusto⌋, qui libidini suae et impietati cuncta concesserat, ⌊urbe⌋ fugiens seipsum interemit. ⌊Domitianus⌋ a cubiculariis suis septem vulneribus occisus fuit. ⌊Hel<v>ius Pertinax⌋, ⌊Mauritius⌋ Annonius, ⌊Maximi<n>us⌋, ⌊Gordianus⌋, ⌊Decius⌋, ⌊Valerianus⌋, ⌊Aurelianus⌋, ⌊Tacitus⌋, ⌊Probus⌋, omnes ⌊Romanorum⌋ imperatores vel a militibus, vel a suis per insidias occisi obtruncatique fuere. ⌊Carus⌋ etiam ⌊Romanorum⌋ imperator ⌊Carino⌋ et ⌊Numeriano⌋ liberis caesaribus nuncupatis fulmine percussus interiit.
cf. V. Max. 6.9.5 ⌊⌊Policrates ⌊Samniorum⌋ tyrannus⌋, cui fortuna multis annis arriserat, a ⌊Dario ⌊Persarum⌋ rege⌋ fusus in summo ⌊Magarensis(!) montis⌋ vertice suspensus fuit.cf. V. Max. 6.9.5 ⌋ ⌊Ninus rex ⌊Assyriorum⌋⌋, qui primus bella finitimis intulit, postquam ⌊Asiam⌋, ⌊Scythiam⌋ ⌊Zoroastrem⌋que subegit, ictu sagittae statim interiit. ⌊Cyrus ⌊Persarum⌋ rex⌋, qui ⌊Gangem fluvium⌋, in
BL, MS 18008, f. 96r quo miles eius submersus fuerat, in quadringentos sexaginta alveos, ut traditur, commutavit, a ⌊Thamyri⌋ muliere ⌊Scytharum⌋ regina superatus occiditur. ⌊Xerxes⌋, rex ille potentissimus, qui, ut historiae perhibent, montes subvertit mariaque constravit, a suis, ut legimus, trucidatus fuit. ⌊Darius⌋que, rex ditissimus ac opulentissimus, apud Caram oppidum captus, cathenis et compedibus detentus, miserabilem mortem egit. ⌊Hannibal ⌊Poenorum⌋ dux⌋ , qui quattuordecim annis ⌊Romanos⌋ in ⌊Italia⌋ contrivit, apud ⌊Antiochum regem⌋[92] veneno proprio, quod sub gemma more regio ferebatur, mortem obiit. ⌊Pyrrhus ⌊Epyrotarum⌋ rex⌋, qui ⌊Romanis⌋ terrori saepe fuit et metui, ictu saxi a muris mactatus fuit. ⌊Alexander Maximus⌋, qui, ut praediximus, universum fere orbem terrarum subegerat, anno aetatis suae tricesimo tertio a ⌊Cassandro⌋ ⌊An
BL, MS 18008, f. 96vtipatris⌋ filio veneno exstinctus periit.
At ne longe exempla petamus, ⌊Ioannes ipse ⌊Burgundionum⌋ dux⌋, Tuae Maiestatis atavus, qui fere universam ⌊Galliam⌋ in timore ac tremore continebat, in ipsius ⌊Francorum regis⌋ praesentia rupta securitate ac salvo conductu violato[93] perimitur. ⌊Carolus quoque ⌊Burgundionum⌋ dux⌋, Tuae Catholicae Maiestatis proavus, qui, ut praediximus, belli fulgur censebatur, quem universa ⌊Gallia⌋ ac ⌊Germania⌋ timebat, cui tot victoriae a Deo concessae fuerant cuique fortuna tantum arriserat, ut orbis monarcha futurus censeretur, tandem inter plebeos ⌊Helvetiorum⌋ pedites circumventus, cum validioribus exercitus sui ducibus ac militibus confossus occubuit. Cuius mortis locus annus et dies hoc versu continentur: “Nam nocte regum succubuit ⌊Carolus⌋”.[94]
Hos igitur infelices casus, Rex Catholice,
BL, MS 18008, f. 97r placuit meminisse, ne te mortis timor perterreat, neque te ab opere tam glorioso divertat et subtrahat, verum animosius audentiusque hanc provinciam assumas, quo gloriosius te moriturum conspicies ac eius operis finem ac exitum maiori gloria dignum intelliges.
Non enim aspernabant veteres ⌊Romani⌋ omne mortis periculum sponte subire ipsique morti se exponere, ut patriae ac reipublicae consulerent, gloriam acquirerent ac virtutis famam posteris relinquerent. Testis est ⌊Curtius⌋, qui pro patriae ac rei publicae salute in terrae voraginem seipsum deie written over j⌈jee written over j⌉cit mortemque voluntariam pro civitatis liberatione subire non renuit. Testes sunt etiam ⌊L. Brutus⌋, ⌊Q. Mutius⌋, ⌊Fabius Maximus⌋, ⌊Paulus Aemilius⌋, ⌊P. Scipio⌋ ac alii quamplures, qui nihil aliud in vita cogitarunt, nihil egerunt, nisi quod praeclarum et laudabile pro salute omnium et digni
BL, MS 18008, f. 97vtate patriae videretur, pro qua tamquam boni cives, dum opus esset, non dubitarunt mortem oppetere.
Quodsi hi ita gloriae temporali studuerint, ut celebritate et fama nil melius esse putaverint et pro ea acquirenda etiam mortem subire non renuerint, non ambigimus maiori studio appetendam eam gloriam, quae perennis est et quae in solo Deo collocatur, in quo certe superinscribed⌈certecerte superinscribed⌉ summa felicitas ac perfecta gloria reposita est.
Quid enim gloriosius tibi aut alteri cuipiam mortalium accidere posset, quam assumi, eligi ac vocari ad ipsam ⌊Petri⌋ naviculam in alto mari fluctuantem conservandam, ad illam in portum salutis reducendam, ad congregandas oves ⌊Christi⌋, quae pastore percusso dispersae fuerant, ut sub uno grege reducantur et fiat unum ovile et unus pastor, ad hostes Catholicae religionis propulsandos ac exstinguendos ipsamque orthodoxam fidem exaltandam ac
BL, MS 18008, f. 98r restaurandam, ut cessent ubique terrarum omnes superstitionis ritus ac omnis homo Deum in Trinitate et Trinitatem in unitate venerari ac adorare cogatur, ad reducendum quoque universum orbem sub vera Christianorum monarchia ipsamque monarchiam ⌊Christo⌋ restituendam ac tandem divino hoc opere perfecto animam ipsam Altissimo Creatori reddere in ea fidei ac religionis sinceritate, per quam ad tantum triumphum prae ceteris electus ac assumptus fores.
Quae gloriosior, beatior ac laudabilior mors adinveniri posset, quam si ⌊eo loci⌋, quo ⌊Salvator⌋ ipse pro humani generis salute tamquam homo passus est mortemque sustinuit ignominiosam ac violentam, inquantum humanitatem ipsam attingebat, tu, Christiani nominis restaurator orbisque monarcha, ibidem orans, ipsius Dei
BL, MS 18008, f. 98v potentiam agnoscens, eidem victoriam omnem et gloriam attribuens ac de tanto triumpho gratias agens omneque imperium ⌊Christo⌋ ac Agno eius vicario restituens, non morte violenta, sed naturali, in ipso divino orationis actu spiritum tam feliciter emiseris ipsique Deo reddideris, sic perpetuam beatitudinem assecuturus, cum vere beati sint, qui in Domino moriuntur. O, quippe felix mors nequaquam renuenda! O, beatus exitus omni studio appetendus! O, gloriosus finis quovis medio exquirendus ac summo cum gaudio exspectandus et praestolandus!
Exsurge igitur, Rex Catholice, tam sanctum, tam laudabile, tam gloriosum opus amplectere! Nil timeas! cf. Verg. A. 10.284 ⌊Audentes fortuna iuvatcf. Verg. A. 10.284 ⌋ timidosque repellit teste ⌊poeta⌋. Es enim in tua adolescentia, quae secundum ⌊Ciceronem⌋
BL, MS 18008, f. 99r flos est aetatis, unde dicam, ut scribitur ⌊Ecclesiastici⌋: cf. Vulg. Ecl 11:9 laetare ergo iuvenis in adulescentia tua et in bono sit cor tuum in diebus iuventutis tuae et ambula in viis cordis tui et in intuitu oculorum tuorum et scito quod pro omnibus his adducet te Deus in iudicium ⌊“Laetare ergo iuvenis in adolescentia tua et in bonis sit cor tuum in diebus iuventutis tuae, et ambula in viis cordis tui, et in intuitu oculorum tuorum, et scito, quod pro omnibus his adducet te Deus in iudicium”cf. Vulg. Ecl 11:9 laetare ergo iuvenis in adulescentia tua et in bono sit cor tuum in diebus iuventutis tuae et ambula in viis cordis tui et in intuitu oculorum tuorum et scito quod pro omnibus his adducet te Deus in iudicium ⌋.
Est tibi corporis elegantia, praestantia ac virilis fortitudo ad arma capescenda, tractanda et exercenda, quorum exercitio adeo iam deditus es adeoque proclinus, ut tua indole antecessorum vestigia imitaturus censearis. Est tibi iam innata discretio ac prudentia, qua bonum a malo, verum a falso, iustum ab iniquo iuremerito possis secernere. Vis est magni animi simulque exstare videntur seniles mores iuvenili in corpore siti, iuxta id, quod scribit ⌊Bernardus⌋ ad ⌊Theobaldum⌋ militem, dum ait: “Multos videmus iuniorum super senes intendere moribus dies
BL, MS 18008, f. 99v antiquorum et tempora praevenire meritis, et quod deest aetati, virtutibus compensare”.[95]
cf. Vulg. Sap 4:8 senectus enim venerabilis est non diuturna neque numero annorum conputata ⌊Senectus venerabilis non est in numero annorum, sed magis merito morum computatacf. Vulg. Sap 4:8 senectus enim venerabilis est non diuturna neque numero annorum conputata ⌋.
Dicam itaque cum ⌊Lucano⌋: “Tolle moras, nocuit semper differre paratis”.
cf. Sal. Cat. 52.29-30 Non votis neque suppliciis muliebribus auxilia deorum parantur; vigilando, agundo, bene consulendo prospere omnia cedunt. Ubi socordiae te atque ignaviae tradideris, nequiquam deos inplores: irati infestique sunt ⌊Nam, ut ait ⌊Salustius⌋, non votis neque supplicationibus muneribusque auxilia parantur deorum, sed vigilando, agendo, bene consulendo omnia prospere cedunt. Ubi socordiae atque ignaviae te tradideris, nequicquam deos implores, irati enim infensique sunt.cf. Sal. Cat. 52.29-30 Non votis neque suppliciis muliebribus auxilia deorum parantur; vigilando, agundo, bene consulendo prospere omnia cedunt. Ubi socordiae te atque ignaviae tradideris, nequiquam deos inplores: irati infestique sunt ⌋
Et, ut inquit ⌊Seneca⌋, nihil curare, hoc est insanum esse. Nihil posse, hoc est mortuum vivere. Quies tibi, non desidia sit, et cum ab aliis luditur, tu sancti aliquid honestique tractabis.
Sed heu, miser, quid egi? Mare magnum ingressus sum ac in altum pelagus diutius mea ratis vagatur variisque procellis agitatur,
BL, MS 18008, f. 100r eius enim somnii coegit occasio me ab instituto praeter spem divertere ac falcem meam in alienam messem imponere. Scio, non deerunt latrantes, qui id temeritati ascribant, non deerunt mordaces, qui scripta nostra carpere conabuntur. Sum quippe mei ipsius iudex ms. index(!)
⌈iudexiudex ms. index(!)
⌉, meipsum nosco, meipsum damno ingeniique mei imbecillitatem accuso. Fateor profecto errorem meum, profiteor me nequaquam sacrae paginae veram intelligentiam habere nec sacris edoctum eloquiis, minusque astrorum notionem callere, nec veram philosophiam didicisse. Nequaquam etiam oratorium munus adeptum fore, verum dumtaxat legum ac canonum parumper ebibisse ipsique iuriprudentiae operam dedisse.
Fateor equidem rude id opus esse, rude illius condimentum, rudis materiae congestionem ruderumque congeriem sine
BL, MS 18008, f. 100v cemento compositam, quae nisi alieno sustentetur auxilio, facillime ruet, quicquid superaedificatum est. Haec enim diversis in locis sparsa tamquam spicas colligens post terga metentium, somnii nostri oblata occasio in hunc fasciculum religavit. Haec itaque tamquam ab homine somniante edita nequaquam pertinaciter firmanda putamus, verum cuiuslibet melius sentientis correctioni subicimus.
Adsunt enim ad Tuae Catholicae Maiestatis latus viri quidem dignissimi, sacrae paginae interpretes, verae philosophiae ac liberalium artium peritissimi summamque astrorum ac caelestium corporum cognitionem habentes eorumque inclinationes et influentias optime callentes, qui profecto ⌊Platonis⌋ copiam et amplitudinem, ⌊Aristotelis⌋ acumen et subtilitatem, ⌊Isocratis⌋ lenitatem et numeros, vim ⌊Demosthenis⌋ ⌊Ciceronis⌋que ac ceterorum omnium philoso
BL, MS 18008, f. 101rphorum et oratorum eloquentiam et facundiam obtinentes, poterunt somniantis opus vigilantiori cura perscrutari et digerere ac lepram a lepra discernere, eaque omnia in clariorem uberioremque Tuae Maiestatis notitiam deducere. A quibus longe melius consequi poteris, quicquid ad religionis cultum, ad fidei integritatem, ad divinarum atque humanarum rerum notitiam, ad eloquentiam, ad sermonis praestantiam pertinere potest. Quorum doctrina facilius ad sanctissimum id opus poteris dimoveri idque agere, exercere ac implere, quod superis acceptum, hominibus gratum, reipublicae Christianae commodum, saluti tuae proficuum ac omni gloria et laude dignum esse possit.
Adsunt etiam lateri tuo assidentes illustres alii viri, quorum ductu ac auspiciis cuncta, quae ad regnorum tuorum gubernacula pertinent, regis atque disponis,
BL, MS 18008, f. 101v a quibus optime moneri, hortari ac instrui poteris in his, quae ad clementiam, ad humanitatem, ad animi magnitudinem, ad modestiam, ad honestatem, ad liberalitatem et munificentiam ac ad reliquas huiusmodi virtutes pertinent. A quibus etiam consequi poteris, quicquid ad militarem disciplinam pertinet, quicquid ad fortitudinem corporis et animi decet, ac demum quicquid ad subeundos sustinendosque quoscumque labores ac quaecumque adversa patienter ferenda congruere censeatur.
Adest quoque egregia togatorum ac iurisprudentium caterva, doctrina quidem ac rerum experientia probatorum tum ad Latinam ac Italicam, tum ad Germanam, tum ad Hispanam, tum ad Gallicam linguas, quorum consiliis poteris quaecumque ad iustitiae cultum pertinent, ad populorum quietem, ad pacis assecutionem et conservationem ac ad reipublicae regimen
BL, MS 18008, f. 102r feliciter exercere.
Horum itaque, qui iam ad latus tuum existunt, antedictis qualitatibus et virtutibus refertorum, ceterorum quoque, qui ad tantam rerum molem subeundam iuxta ipsam divinam sententiam per te assumentur, si monita sequaris his, quae praediximus, conformia, si electorum doctrinam imiteris et exempla, si virtutes praenarratas eorum consilio secteris, si adulatorum detractorumque ac flagitiosorum hominum consortia evitare studebis, si tandem, quod primum est, illi te addideris, qui est alpha et ω, principium et finis, ac illius praecepta servaveris modo, quo diximus, eris quidem omnium, qui antea fuerunt, non solum regum ac principum, sed quorumcumque privatorum hominum gloriae cupidorum tamquam speculum et signum in obiecto.
Sicque superabis fortitudine ⌊Romulum⌋, religione ⌊Numam Pompilium⌋, pietate ⌊Aenean⌋, auden
BL, MS 18008, f. 102vtia ⌊Brutum⌋, qui ⌊Tarquinium⌋ ab ⌊urbe⌋ expulit, modestia ⌊Camillum⌋, ⌊Q. Mutium⌋ ac ⌊Curtium⌋ caritate erga rempublicam, ⌊Paulum⌋ patientia, ⌊Catonem⌋ severitate ac gravitate, ⌊M. Regulum⌋ constantia ac fide, ⌊Scipionem⌋ integritate et temperantia, ⌊M. Curium⌋ continentia, ⌊Fabritium⌋ parsimonia, ⌊Fabium Maximum⌋ perseverantia, prudentia ⌊Nervam⌋, virtute et liberalitate ⌊Lucullum⌋, clementia ⌊Iulium Caesarem⌋, magnitudine ⌊Pompeum⌋, praestantia ⌊Hadrianum⌋, magnanimitate et felicitate ⌊Augustum⌋, iustitia ac divinitate ⌊Traianum⌋, poterisque non immerito dici et acclamari felicior Augusto ac Traiano melior.
cf. Vulg. Ps (G) 84:11 Misericordia et veritas obviaverunt sibi, iustitia et pax osculatae sunt ⌊Tuncque iustitia et pax se invicem deosculari poterunt ac misericordia et veritas his obviam fientcf. Vulg. Ps (G) 84:11 Misericordia et veritas obviaverunt sibi, iustitia et pax osculatae sunt ⌋, poteritque gloriosus ac salubris censeri finis ille belli, qui pacem, qui quietem, qui tranquillitatem
BL, MS 18008, f. 103r praestiterit.
Tunc enim consequemur ipsius pacis fructus, de quibus ⌊Augustinus⌋ sic inquit: “Pax est serenitas mentis, tranquillitas animi, simplicitas cordis, vinculum amoris, consortium caritatis. Haec est, quae simultates tollit, iras comprimit, superbos calcat, humiles amat, discordes sedat, inimicos concordat. Cunctis est placida, nescit extolli, nescit inflari. Hanc qui accipit, teneat, qui perdidit, repetat, qui amisit, exquirat”.[96]
Poterimusque eos versus canere, quos pulchre de pace tulit ⌊Tibullus⌋, dum ait:
Interea pax arva colat, pax candida primum
Duxit araturos sub iuga curva boves.
Pax aluit vites et succos condidit uvae,
Funderet ut nato testa paterna merum.
Pace bidens vomerque vigent, at tristia duri
Militis in tenebris occupat arma situs.
Et cum psalmista dicere poterimus: cf. Vulg. Ps (G) 64:5 ⌊“Beatus, quem elegisti et assumpsisti, inhabita
BL, MS 18008, f. 103vbit in atriis tuis, replebimur in bonis domus tuae etc.”cf. Vulg. Ps (G) 64:5 ⌋.
Ut igitur, unde digressus sum, redeam ad institutumque finem me convertam.
Cum serenissima Tuae Maiestatis Catholicae ⌊amita⌋, sub cuius nomine per ⌊consilium tuum Meclinense⌋, iure tamen delegationis in mei odium, ut praemittitur, iudicatum exstitit, non habeat in eos, qui iudicarunt et qui iudicatum sic exsequi nixi sunt, iurisdictionem seu coërtionem, verum ditioni ac cognitioni Tuae Maiestatis Catholicae ex integro sint subiecti sitque contra eos principaliter agendum, tamquam fecerint litem suam, quorum culpa damnum illatum fuerit, quos etiam imperitia seu neglegentia nequaquam excusaret, ut sic res haec ad Tuae Maiestatis notionem sit deferenda, ad quam etiam reliquae quarelae superius enarratae pertinere noscuntur, cogor his rationibus, Rex Catholice, ad Tuam Maiestatem recurrere
BL, MS 18008, f. 104r tamquam ad eum, quem verum monarcham assumendum censui.
Quem in hoc terrestri globo, in hac orbis machina regem regum ac dominum dominantium futurum existimo, ac ad eum, qui iam circa id, quod mecum agendum est, integram ac plenam obtines potestatem, ut circa querelas huiusmodi congruum remedium afferas ac huic morbo oportunum praestes antidotum, utque Tua Maiestas Catholica earum virtutum beneficium in me exerceat, quas praediximus peculiares regibus ac principibus esse debere.
Et id quidem, Rex Catholice, facillime implebis, si provideas mihi iudices dari omni suspicione carentes, in quos dictum ⌊Mechlinense consilium⌋ non habeat imperii potestatem, viros sane doctos, iurisprudentia pollentes ac scientiam et conscientiam simul habentes, qui de iniustitia, iniquitate, erroribus, nulli
BL, MS 18008, f. 104vtatibus, iniuriis ac damnis illatis per dictum consilium Mechlinense illiusque consiliarios tam iudicando quam exsequendo (quae omnia a iuris scripti veritate dependent) cognoscant et decidant. Id etiam efficies, si ipsos detractores (qui eorum maleficentiae veneno famam meam satagunt sigillare[97]) repellas ac penitus prohibeas, nequaquam his aures praebendo. At si quispiam iustam praetendat maledicendi causam, quispiamve querelam faciat de illata per me iniuria, prodeant hi in campum et palam coramque loquantur. Nil imprimatur occulte, nil statuatur inaudita parte. Audiatur, ut decet, pars, debita interveniat cognitio et re ipsa cognita, quod iustum fuerit, decernatur. Non autem sub occulto et post terga emittantur maledicae linguae sagittae veneno detractionis infectae.
Facies id po
BL, MS 18008, f. 105rstremo: si quod mihi ex aerario Tuae Maiestatis Catholicae debetur, solvi iubeas non verbo, sed effectu, si quod de proprio impensum est, restituatur, sique laborum ac operum mercedes diutius non retineantur.
Si enim haec egeris, Rex Catholice, exhibebis primum in me clementiae beneficium, eam scilicet clementiae partem, quae in humanitate ac dulcedine consistit, qua ⌊Titus⌋ et ⌊Traianus⌋ in privatos utebantur, benigne audiendo querelas et leniter respondendo. Exercebis etiam magnanimitatis opus, quae cum teste ⌊Aristotele⌋ sit virtus magnorum beneficiorum effectiva. Nullum quippe maius beneficium mihi impartiri posset, quam honori meo consulere, quandoquidem honoris conservatio etiam propriae vitae sit praeferenda teste Paulo. Sic pariter exercebis liberalitatis beneficium, cum nil honore pretiosius dari seu donari posset, secundum
BL, MS 18008, f. 105v ⌊Aristotelem⌋, qui inquit honorem esse maximum exteriorum bonorum. Eritque haec ea liberalit<at>is pars, ex qua nihil tibi abesse poterit, sed, ut diximus, ex sententia ⌊Ciceronis⌋ fructum consequeris et ditior eris. Ac demum sic agendo iustus videberis iustitiaeque complementum exhibebis, ad quod teneris omni iure, tam divino et canonico, quam naturali gentium et civili. Iustitia enim exercetur ius suum unicuique tribuendo.
Haec si feceris, iam principem rectum et iustum te ostendes, iam virtutum tramites assumes, iam clementiae, magnanimitatis, liberalitatis ac iustitiae munera in me conferens, virtuosus iudicaberis spemque ceteris praebebis, ut idem de Tua Maiestate Catholica exspectare debeant, simulque praesagium ipsius futurae monarchiae ac novissimi Christianorum triumphi prae te ferre videberis. Nil enim magis imperatore et written over dig⌈dig et et written over dig⌉ mo
BL, MS 18008, f. 106rnarcha dignum esse posset, quam oppressos clementer ac perbenigne audire, his magnanime subvenire subventionisque remedium liberaliter exhibere et, quod omnium summum est, iustitiae debitum reddere ac unicuique ius suum tribuere.
Dicam igitur cum psalmista:
cf. Vulg. Ps (G) 5:2-13 verba mea auribus percipe, Domine, intellege clamorem meum, intende voci orationis meae, Rex meus et Deus meus, quoniam ad te orabo, Domine, mane exaudies vocem meam mane adstabo tibi et videbo, quoniam non deus volens iniquitatem tu es neque habitabit iuxta te malignus neque permanebunt iniusti ante oculos tuos odisti omnes qui operantur iniquitatem perdes omnes qui loquuntur mendacium virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus ego autem in multitudine misericordiae tuae introibo in domum tuam adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo Domine deduc me in iustitia tua propter inimicos meos dirige in conspectu meo viam tuam quoniam non est in ore eorum veritas cor eorum vanum est sepulchrum patens est guttur eorum linguis suis dolose agebant iudica illos Deus decidant a cogitationibus suis secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos quoniam inritaverunt te Domine et laetentur omnes qui sperant in te in aeternum exultabunt et habitabis in eis et gloriabuntur in te omnes qui diligunt nomen tuum quoniam tu benedices iusto ⌊“Verba mea auribus percipe, Domine, intellige clamorem meum. Intende voci orationis meae, Rex meus et Dominus meus. Quoniam ad te orabo, Domine, mane exaudies vocem meam. Mane astabo tibi et videbo, quoniam non Dominus volens iniquitatem tu es. Neque habitabit iuxta te malignus, neque permanebunt iniusti ante oculos tuos. Odisti omnes, qui operantur iniquitatem, perdes omnes, qui loquuntur mendacium. Virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus, ego autem in multitudine misericordiae tuae introibo in Domum tuam, adorabo ad templum sanctum in timore
BL, MS 18008, f. 106v tuo. Domine, deduc me in iudicio tuo propter inimicos meos. Dirige in conspectu tuo viam meam, quoniam non est in ore eorum veritas. Cor eorum vanum est, sepulcrum patens est guttur eorum, linguis suis dolose agebant. Iudica illos, Domine, decidant a cogitationibus suis. Secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos, quoniam irritaverunt te, Domine, et laetentur omnes, qui sperant in te, in aeternum exsultabunt et habitabis in eis, et gloriabuntur in te omnes, qui diligunt nomen tuum, quoniam tu benedices iusto” etc.cf. Vulg. Ps (G) 5:2-13 verba mea auribus percipe, Domine, intellege clamorem meum, intende voci orationis meae, Rex meus et Deus meus, quoniam ad te orabo, Domine, mane exaudies vocem meam mane adstabo tibi et videbo, quoniam non deus volens iniquitatem tu es neque habitabit iuxta te malignus neque permanebunt iniusti ante oculos tuos odisti omnes qui operantur iniquitatem perdes omnes qui loquuntur mendacium virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus ego autem in multitudine misericordiae tuae introibo in domum tuam adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo Domine deduc me in iustitia tua propter inimicos meos dirige in conspectu meo viam tuam quoniam non est in ore eorum veritas cor eorum vanum est sepulchrum patens est guttur eorum linguis suis dolose agebant iudica illos Deus decidant a cogitationibus suis secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos quoniam inritaverunt te Domine et laetentur omnes qui sperant in te in aeternum exultabunt et habitabis in eis et gloriabuntur in te omnes qui diligunt nomen tuum quoniam tu benedices iusto ⌋
Et iterum dicam cum eodem psalmista:
cf. Vulg. Ps (G) 37:20-22 inimici autem mei vivent et firmati sunt super me et multiplicati sunt qui oderunt me inique qui retribuunt mala pro bonis detrahebant mihi quoniam sequebar bonitatem non derelinquas me Domine Deus meus ne discesseris a me ⌊„Inimici mei vivunt et confirmati sunt super me, et multiplicati sunt, qui oderunt me inique. Qui retribuunt mala pro bonis, detrahebant mihi, quoniam sequebar bonitatem. Ne derelinquas me, Domine” etc.cf. Vulg. Ps (G) 37:20-22 inimici autem mei vivent et firmati sunt super me et multiplicati sunt qui oderunt me inique qui retribuunt mala pro bonis detrahebant mihi quoniam sequebar bonitatem non derelinquas me Domine Deus meus ne discesseris a me ⌋
Et tandem cum eodem psalmista clamando
BL, MS 18008, f. 107r subdam:
cf. Vulg. Ps (G) 129:1-4 de profundis clamavi ad te Domine Domine exaudi vocem meam fiant aures tuae intendentes in vocem deprecationis meae si iniquitates observabis Domine Domine quis sustinebit quia apud te propitiatio est propter legem tuam sustinui te Domine ⌊“De profundis clamavi ad te, Domine, Domine exaudi vocem meam. Fiant aures tuae intendentes in vocem deprecationis meae. Si iniquitates observaveris, Domine, Domine, quis sustinebit? Quia apud te propitiatio est et propter legem tuam sustinui te, Domine.”cf. Vulg. Ps (G) 129:1-4 de profundis clamavi ad te Domine Domine exaudi vocem meam fiant aures tuae intendentes in vocem deprecationis meae si iniquitates observabis Domine Domine quis sustinebit quia apud te propitiatio est propter legem tuam sustinui te Domine ⌋
Videorque iam audire te cum eodem psalmista mihi respondentem:
cf. Vulg. Ps (G) 26:14 de profundis clamavi ad te Domine Domine exaudi vocem meam fiant aures tuae intendentes in vocem deprecationis meae si iniquitates observabis Domine Domine quis sustinebit quia apud te propitiatio est propter legem tuam sustinui te Domine ⌊“Exspecta Dominum, viriliter age et confortetur cor tuum, et sustine Dominum”cf. Vulg. Ps (G) 26:14 de profundis clamavi ad te Domine Domine exaudi vocem meam fiant aures tuae intendentes in vocem deprecationis meae si iniquitates observabis Domine Domine quis sustinebit quia apud te propitiatio est propter legem tuam sustinui te Domine ⌋.
Ego autem in Tua Maiestate Catholica adeo spem omnem reposui, ut iam dicere audeam cum eodem psalmista ibidem:
cf. Vulg. Ps (G) 26:2-3 qui tribulant me et inimici mei ipsi infirmati sunt et ceciderunt si consistant adversus me castra non timebit cor meum si exsurgat adversus me proelium in hoc ego sperabo ⌊“Qui tribulant me inimici mei, ipsi infirmati sunt et ceciderunt. Si consistant adversum me castra, non timebit cor meum. Si exsurgat adversum me proelium, in hoc ego sperabo”cf. Vulg. Ps (G) 26:2-3 qui tribulant me et inimici mei ipsi infirmati sunt et ceciderunt si consistant adversus me castra non timebit cor meum si exsurgat adversus me proelium in hoc ego sperabo ⌋.
Ut sic iam diem exspectem, quo cum eodem psalmista dicere possim:
cf. Vulg. Ps (G) 39:2-4 expectans expectavi Dominum et intendit mihi et exaudivit preces meas et eduxit me de lacu miseriae et de luto fecis et statuit super petram pedes meos et direxit gressus meos et inmisit in os meum canticum novum carmen Deo nostro videbunt multi et timebunt et sperabunt in Domino ⌊“Exspectans exspectavi Dominum et inten
BL, MS 18008, f. 107vdit mihi, et exaudivit preces meas, et eduxit me de lacu miseriae et de luto fecis. Et statuit supra petram pedes meos, et direxit gressus meos. Et immisit in os meum canticum novum, carmen Domino nostro. Videbunt multi et timebunt, et sperabunt in Domino” etc.cf. Vulg. Ps (G) 39:2-4 expectans expectavi Dominum et intendit mihi et exaudivit preces meas et eduxit me de lacu miseriae et de luto fecis et statuit super petram pedes meos et direxit gressus meos et inmisit in os meum canticum novum carmen Deo nostro videbunt multi et timebunt et sperabunt in Domino ⌋
Dii faxint, Rex Catholice, te ac me huiusmodi votorum compotes, sic enim
cf. Verg. A. 1.609; Verg. Ecl. 5.79 ⌊semper honos nomenque tuum, laudesque manebuntcf. Verg. A. 1.609; Verg. Ecl. 5.79 ⌋.
Dat(um) or Dat(a)⌈Dat(um)Dat(um) or Dat(a)⌉
in ⌊oppido Bruxellensi⌋, VI Idus Decembris, anno Salutis MDXVI.
Finis