Persons connected to Joachim von WATT Results found: 3 Correspondence between Dantiscus and Joachim von WATT
List
Database
Full text
Results found: 5 preserved: 5 + lost: 0 1 | IDL 4852 | Ioannes DANTISCUS to Joachim von WATT (VADIANUS), Hall, 1515-10-02 |
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, VSSG, Ms 30, f. 58
|
Auxiliary sources: 1 | register in Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8245 (TK 7), f. 70r-v
|
Prints: 1 | ARBENZ 1890 24/1 No. 55, p. 141-142 (in extenso; German register) |
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
VSSG, Ms. 30, f. 58v
Doctissimo viro ⌊Ioachimo Vadiano⌋, poetae lauro insignito ac collegii ducalis duodecemviro praeceptori suo non paenitendo ⌊Viennae⌋.
Quod tanto tempore, humanissime Vadiane, nihil mihi scripseris, quamvis pollicitus sis id facere saepius, non aegre fero; nam tot et tanti superinscribed in place of crossed-out .⌈.ii superinscribed in place of crossed-out .⌉s apud ⌊tuam Pirrham⌋ te scio negotiis occupatum, quod etiam plus agas apud eam superinscribed⌈apud eamapud eam superinscribed⌉,
quam ⌊hic ms. s(!)
⌈cc ms. s(!)
⌉⌋, qui in apum meditatione consenuit. Si tamen aliquando feriatus fueris et vetustum cunnum pertaesus, quaeso sciam, quid agatur, cur hactenus nihil scripseris. Me nec ⌊Polixena⌋ nec ista vel similis ⌊⌊Hectoris⌋ matris⌋ detinet, quominus, dum opportunitas adest, tui obliviscar. Pro meo
igitur in te amore te plurimum rogo, promissis satage et me ex hoc solve dubio, ne videar ⌊Andromacha⌋ minor; tuus enim velim esse vel pathicus, sed vicissim; et dum poteris per otium ab ista tua inveterata resipiscere, scribe, u written over e⌈euu written over e⌉t sciam me tibi illa cariorem,
cf. Hor. Carm. 1.1.36 ⌊sublimi feriam vertice sideracf. Hor. Carm. 1.1.36 ⌋. Quod si forte excusatus esse volueris per tabellarios, quos habere nequis, noli esse
cf. Vulg. Ps (G) 115.11 Omnis homo mendax ⌊Davidicus mendaxcf. Vulg. Ps (G) 115.11 Omnis homo mendax ⌋, tabellae enim ⌊caesaris⌋ apud vos sunt, sedulo proinde da litteras. Ubi ⌊caesar⌋ est, ibidem cum ⌊domino reverendissimo Vladislaviensi⌋ futuri sumus. Interea vero tibi provinciam impono, ut ⌊Riccardo⌋, qui etiam mei oblitus est, et ⌊Ursino⌋, ⌊Collimitio⌋ tamen nostro imprimis, nomine meo salutem dicas, nec ⌊Rusticum⌋ nostrum praetereas. Vale et is sis, qui apud me esse voluisti.
| | 2 | IDL 4904 | Ioannes DANTISCUS, Hieronymus HÄMERLIN of Laugingen & Caspar URSINUS Velius to Joachim von WATT (VADIANUS), Augsburg, 1516-11-15 |
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, fragments in hand of every sender, VSSG, Ms 30, No. 84
| 2 | register with excerpt in Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8240 (TK 2), f. 50r-v
|
Prints: 1 | ARBENZ 1890 24/1 No. 82, p. 171-173 (in extenso; German register) |
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Iucundissimum fuit auditu mihi, cum intellexi, Dominationi Tuae proximis comitiis contigisse magistratum et amplum et honorificum. Felix nimirum successio; nam qui potuit Victori, purissimo atque integerrimo viro, alius Te uno, qui illius esset simillimus, iustius succedere, sub quibus frugi homines et rectorum studiorum cultores feliciter haud dubie vitam agunt? Nimis equidem vellem isthic per hoc tempus una Vobiscum vivere et praesentia Vestra ac consuetudine suavissima perfrui. Nunc autem, postquam eo fortunae res meae sunt impactae, ut iugum auribus planissime tenere videar, hoc superinscribed in place of crossed-out ...⌈... illegible⌈...... illegible⌉ hoc hoc superinscribed in place of crossed-out ...⌉ remedii est, ut quicquid accidit, id ne violenter feram; magno opere studeam. Mitto epistolam ad ⌊Paulum Iovium⌋ a me superioribus diebus factam, quam ad alias nugas meas adponi cupio. Maxime miror,
Magnificentiam Vestram et ⌊Collimitium⌋ nihil rescribere, et incertus
sum, acceperintne Dominationes Vestrae mea poemata ms. poematia(!)
⌈poematapoemata ms. poematia(!)
⌉. Postremo, quod imprimis scire affectavi, de profectione reverendissimi ⌊Vratislaviensis episcopi⌋ in urbem ⌊Romam⌋ nihil adhuc accepi; oro itaque, ut hac saltem in parte, videlicet scribendi officio, et Magnificentia Tua et ⌊Collimitius⌋ quamlibet raro ⌊Gaspari⌋ Vestro, nominis Vestri studiosissimo, respondeatis. Ego hic ex omni familia Gurcensi solus vitam traho, spemque metumque inter dubius, ac nisi maiorem diei partem cum domino ⌊Dantisco⌋ insumerem, animum desponderem, cuius mihi consuetudo ac morum suavitas multo iucundissima est. Is quidem mortalis, immortalitate dignus, quamquam et amat et observat Vos omnes plurimum, tamen parum aequo animo tolerat Vestram tam diuturnam ac paene nimiam taciturnitatem. Haec ego in triumviratu escario ms. aescario(!)
⌈escarioescario ms. aescario(!)
⌉ scripsi; collegae subscripsere.
Quoniam[2] quidem amplius, enim vero toties tibi, Magnifice, quisquis es, scripsi, qui scilicet Tui studiosissimus, ut me semper offendisti, nihil tamen hactenus rescribis; nec mirum, cum tantum sis evectus, in summum utpote gradum; sed decides post annum; ne superbi igitur. Debuisses aliquid respond text damaged⌈[ond]ond text damaged⌉isse; proinde impraesentiarum, quia ⌊Ursinus⌋ poculum text damaged⌈[lum]lum text damaged⌉ effert, cesso; do requiem manui et, ut magnificus es text damaged⌈[es]es text damaged⌉ vel magnifici operae pretium duxi, magnificum titulum meum T<h>eophr<a>stice subscribere; ridebis etc.
⌊Ioannes Dantiscus⌋, eques Hieros(olymitanus), utriusque iuris doctor, poeta laureatus, canonicus Varmiensis, ⌊serenissimi Poloniae regis⌋ etc. nuntius et secretarius, Tuus tamen qualiscumque.
VSSG, Ms. 30, f. 84v
Tametsi et quamvis in superioribus istis litteris nulla mei pauperis mentio facta sit, cum et aequo animo bibam combibamque frequentius, volui tamen et meas illis addere characteres, ut et me vivum incolumem huc adventasse et Vestrum esse cognoscatis. Ceterum quod mihi restat, scio: scilicet, ut illi aemulo obviando me opponam ac disertissimas illas obscurorum virorum epistolas ad vos cum nugarum aliquarum additione transmittam. Tremant profecto mihi manus, cum mecum pensito, cui et quanto viro et nostro principi scribam; Vos, qui iam altiore gradu constituimini, mei etiam, cum bona pocula laete sum(p)seritis, recordamini.
⌊Hieronimus Hamerbeo⌋, ⌊caesareae maiestatis⌋ etc. ac reverendissimi domini ⌊cardinalis Gurcensis⌋ secretarius etc.
Simitu[3] conscribillavimus epistolia tumultuatim consarcinata. ⌊Dantiscus⌋ mortalis Papaeus, noster sociennus oculissimus, sympotas nobis ductavit senecionem doliarem bucculentum cum Amasia tricenaria perterebrata trioboli muliere. Symposium Saliare hercle et struices patinariae et missus basilici, nempe alleculae excoriatae, echinatae nuces, Pomonae opes fructuariae, panis cum secundario geniturae primariae assati, tum alia pluscula. Corbitavimus tuburcinavimusque pancratice et syrrepsiter. Cenaturiret saturio Antonianus, si adsit.
Interea[4], quo haec legi paper damaged⌈[legi]legi paper damaged⌉, mea ⌊Grinea⌋ pateram ingentem effudit et paper damaged⌈[et]et paper damaged⌉ scribendi ad Te ulterius argumentum praebuit: a paper damaged⌈[a]a paper damaged⌉derant etiam puellulae non indecores. Quibus si affuisses, praebuisses utique suavium pro Tua vetere, qua veteribus uti consuevisti, consuetudine. Dabis,
VSSG, Ms. 30, p. [2] missed in numbering after f. 84
si voles, etiam invitus. Nihil contra Te agitur. Neniam ex mero ex mera volui scribere caritate ad Te. Scribo, praesertim in hac tabellarii opportunitate, qui non nisi madidus abibit. Feres patienter ut Tuos scholasticos, qui pergraecati sunt; talis eras ante magistratum, et boni consules. Non potui esse Plautinus; surripuit mihi omnia ⌊Ursinus⌋; unum tamen hoc, ne etiam non videar legisse, restat: basilice valeas et plus si velles.
Magister Ornatissime, mox licentiande et in medicinis doctorande, nunc vero rector, ego gaudeo multum, quod audivi, vos esse nunc dominum rectorem; ego bene faveo vobis, quia estis valde bonus socius ultraque estis ex illa patria ⌊Svicerorum⌋. Ego, quando iuvavi Vobis deponere, semper cogitavi, quod eritis magnus dominus, quia sciebatis bene vistulare or visculare or vistrilare⌈vistularevistulare or visculare or vistrilare⌉ et etiam metrificare or metuficare⌈metrificaremetrificare or metuficare⌉. Et quia ego gaudeo ms. gaudio(!)
⌈gaudeogaudeo ms. gaudio(!)
⌉ de vobis, gaudeatis etiam de nobis, et aviso Vos, quod ista nocte bene bibimus et habuimus unum bonum salatum alec, et rubrum et album co[...] paper damaged⌈[...][...] paper damaged⌉rum vinum, et fuimus tam laeti, ut non creditis. Faciatis etiam vos ita, quia per Deum ita oportet nos vivere, si volumus esse boni socii et cupiatis pro bono.
[1] Misssing parts of address were written on the lost piece of paper the seal was impressed through.
[2] Quoniam —— qualiscumque written in ⌊Dantiscus’⌋ hand.
[3] Simitu —— Ursinus written in ⌊in Caspar Velius’ hand⌋.
[4] interea —— Dantiscus written in ⌊Dantiscus’⌋ hand..
| | 3 | IDL 5161 | Ioannes DANTISCUS to Joachim von WATT (VADIANUS), Cracow (Kraków), 1518-02-20 |
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, VSSG, Ms 30, f. 31
|
Auxiliary sources: 1 | register in Latin, 20th-century, B. PAU-PAN, 8245 (TK 7), f. 57
|
Prints: 1 | ARBENZ 1890 24/1 No. 30, p. 112 (in extenso; German register) | 2 | BENNINGHOVEN No. 51, p. 30 (German register) |
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
VSSG, Ms. 30, 31, f. 31r
Eruditissimo domino ⌊Ioachimo Vadiano⌋, poetae caesareo, artium atque medicinae doctori, amico tamquam fratri carissimo.
Si in vivis es, scire vehementer cupio. Litterae meae Te viderunt saepius, Tuas vidi numquam. Si igitur cum manibus non agis, fac sciam cum primis, ubi gentium sis, ut aliquando vel ab aliis, quomodo vales, quid negotii tractes, intelligam. Amor in Te meus ab eo, quo coepit tempore, in dies crescit. Quem erga me geris animum, mihi ambiguum est, quia hactenus tacuisti. Effeta et si in vivis es, rescribe.
| | 4 | IDL 5148 | Ioannes DANTISCUS to Joachim von WATT (VADIANUS), Freiburg, 1518-12-17 |
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, VSSG, Ms 30, f. 46
| 2 | copy in Latin, 18th-century, ZB, Simlerische Sammlung, MS, vol. 3c, No. 40
| 3 | register in Latin, 18th-century, ZB, Simlerische Sammlung, Reg., Vol. 1, f. 125.b
|
Prints: 1 | ARBENZ 1913 30a No. 7, p. 11-12 (in extenso; German register) |
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Cum nuper peregrinandi, ut nostri dicunt, causa per ⌊Helvetios⌋, ubique Te quaerebam, irem, nemo fuit, qui, ubi esses aut ageres, me edocere potuit. Pro summo meo in Te amore, quo Te plus quam dici potest prosequor, Te libenter convenissem. Quocumque igitur me verti et alicuius litteraturae hominem offendi, primum, quod loqui incoepi, Vadianus fuit. Sed nullus per hoc iter, quis esses, scivit. Postremo huc diverti repperique quosdam meos comites, viros nobilissimos, qui superioribus annis una mecum in ⌊Syriam⌋ navigarunt. Illorum opera familiaritatem cum viro eruditissimo expertissimoque domino ⌊Petro Falcone⌋, huius urbis praefecto, contraxi, cum quo dum pro illius in me humanitate facerem verba plurima, Tui obiter incidit mentio. Quamgratum mihi fuerit, quod homo iste candidissimus Te noverit, explicare nequeo. Unde dum eum intentum viderem, ut sciret, quis essem, remisi eum ad commentaria Tua in ⌊Pomponium Melam⌋, quae a Te dono acceperat.
Multum Tibi debere, carissime Vadiane, quamdiu in vivis sum, fatebor, quod tam amico iudicio me doctissimis Tuis scriptis immortalem reddideris. Dabitur vicissim a me opera, si olim quicquam ingenio hoc meo, qualecumque est, eniti possum, non, ut dici solet, mulus mulum etc., quo Tibi ex vero et sincero de Te iudicio non ingratus videbor. Sed haec hactenus. Ut scias, quae me causa huc coegerit: ingressus sum iter in ultimas ⌊Hispanias⌋ ad ⌊sancti Iacobi sarcophagum⌋[1] et spero
Freta deo virtus fortunam vincet iniquam
Duraque post faciet mitia fata mihi.
Tu interea absens absentem memori sub pectore conde. Sis memor ipse mei, contra memor ipse manebo. Si quandoque feliciter, quod Deus Optimus Maximus faxit, rediero, Te non viso nequaquam ab ⌊Helvetiis⌋ solvam. Vale et Dantiscum Te plurimum diligentem et observantem ama.
[1] Dantiscus does not go to Santiago de Compostela. He gives here a faked informaton in order to hide an actual scope of his journey - a diplomatic mission to the court of Charles I. cf. ⌊⌋.
| | 5 | IDL 4907 | Ioannes DANTISCUS to Joachim von WATT (VADIANUS), Cracow (Kraków), 1521-10-01 |
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, address in secretary's hand, VSSG, Ms 31, No. 49, p. 1-4
|
Auxiliary sources: 1 | register in Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8245 (TK 7), f. 154
|
Prints: 1 | ARBENZ 1894 25/2 No. 280, p. 392-393 (in extenso; German register) |
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
VSSG, Ms 31, No. 49, f. 49v
Viro undecumque doctissimo ⌊Ioachimo Vadiano⌋ amicorum amicissimo sibique in Christo caro sinceroque praeceptori.
Erasmus, Ioannes Fabritii.
Ad manus proprias.
An doctor ⌊Ioachim Vuatt⌋ statt phisico zu-o ⌊Sant Gallen⌋.
Ante duos annos ex ⌊Friburgo⌋ per ⌊Falconem⌋ praefectum ad te dedi tales, ut nunc, ⌊⌋, hoc est extemporarias; sed tamen rem ipsam tibi exponere non ausi propter periculum, quod mihi forsan per Gallizantes incubuisset. Cogebar igitur me ad ⌊Sanctum Iacobum⌋ peregrinum tibi describere, cum essem ⌊serenissimi domini mei⌋ ad ⌊regem tunc catholicum⌋ orator, et egi in ⌊Hispania⌋ ⌊Barcinonae⌋ ultra octo menses. Quaeso pro tuo olim amore, quo me prosequebaris: necessarium errorem boni consule. In reditu nihil te vidissem libentius; sed quia pestis apud vos passim grassabatur, in aliud iter declinavi. Cum itaque in fatis non fuit, ut coram te et alloquerer et tua dulcissima consuetudine frui possem, ne mei te penitus occuparet oblivio, has ad te, nactus opportunitatem ⌊istius tui conterranei⌋, dedi, summopere te rogans, ut vicissim aliquando scriptis tuis iucundissimis me consolatum efficias; et si quid vis, quod hic pro te vel in tuorum con decus et commodum facere debeam, iube, certum habiturus, nihil me facturum esse libentius. Faustiter vale cum ⌊tua coniuge⌋ et, si sunt, liberis et me, quo coepisti, absentem amore prosequere. Absentem absens audiat videatque.
⌊Cracoviae⌋, 1 Octobris, anno 1521.
| |
|