Correspondence between Dantiscus and Valentinus RULANDT
List
Database
Full text
Results found: 11 preserved: 10 + lost: 1 1 | IDL 3624 | Valentinus RULANDT to Ioannes DANTISCUS, Löbau (Lubawa), 1538-02-20 | received [1538]-02-23
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, BCz, 1595, p. 959-962
|
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Si quispiam est hominum ⌊Lubaviae⌋, ego certe ex illis sum, qui ex toto animi mei desiderio Deum Optimum Maximum sum precatus, ut Reverendissima Paternitas Vestra ad ⌊Warmiensem episcopatum⌋, ad illam denique optimam praelaturam, cum tota amicorum cohorte salva et incolumis perveniret, diutissime ad Dei honorem, populi et subditorum omnium aedificationem et animae suae salutem viveret regnaretque. Hoc etiam Reverendissimam Paternitatem Vestram latere nullo modo volui, quod Reverendissima Paternitas Vestra post suum felicem a nobis discessum avenae quattuor lastas cum media reverendissimo domino successori reliquerit, qua tamen etiam ante eius reverendissimae paternitatis adventum utimur et, cum est necesse, expendimus.
Reverendissime Domine. Tanti strepitus et tumultus, quales esse in arce consueverunt, iam non sunt. Est locus mitis, quasi desertus, non ita populosus, sicut esse solebat. Quando interdum ingredior, raro quempiam video.
Reverendissime Domine. Pro illis beneficiis, quibus me et omnes nos et quoscumque habere potuit ante felicem Reverendissimae Paternitatis Vestrae discessum, uberrime cumulaverit, quas umquam possum, maximas ago gratias. Ego scio, quod ea, quae Reverendissima Paternitas Vestra fecerit, animo fecerit candido et ex iis rebus sic optime patratis peperit sibi Reverendissima Paternitas Vestra et reliquit BCz, 1595, p. 960 apud Lubavienses memoriam et nomen perpetuum, multos vidimus episcopos Lubaviae, talem certe non vidimus, nec fortasse videbit orbis. Vixit sane Reverendissima Paternitas Vestra ex iis, quae dedit Deus, non sibi tantum, sed etiam aliis prospexit effusive.
Frater meus, Reverendissime Domine, qui in aquis ante aliquot annos periit, post se reliquit optimae indolis puerum. Mater eius omnia, quae habuit post obitum patris sui, miserrime abligurrivit. Non potest iuvare illum neque ipsius curvare cervicem. Rogo impensissime Reverendissimam Paternitatem Vestram, ut illum dominus Gregorius Vestrae Reverendissimae Paternitatis oeconomus ad se recipiat, ut illi inserviat, et ut hoc sibi Reverendissima Paternitas Vestra admittere dignetur.
Generosam dominam Vestrae Reverendissimae Paternitatis parentem illam dulcissimam una cum honestis dominis filiabus suis, Ursula, Anna, virgine Catharina, quae me semper amicitia sua et benevolentia sunt prosecutae, dominum Georgium, strenuum dominum Bernardum castri Warmiensis capitaneum, nobilem dominum Nicolaum Plutofsky, venerabilem dominum Gregorium Vestrae Reverendissimae Paternitatis oeconomum, amicum meum non postremum bene valere omnes et quam diutissime una cum Reverendissima Paternitate Vestra illa praelatura frui ex animo cupio, et cum iis me tandem Reverendissimae Paternitati Vestrae uti domino meo semper clementissimo et toti amicorum contioni, quam possum, humiliter commendo.
Datae domi meae, anno MDXXXVIII, 20 Februarii.
BCz, 1595, p. 961
Eiusdem Reverendissimae Paternitatis Vestrae obsequentissimus ⌊Valentinus Rulandt⌋ parochus Lubaviensis
| | 2 | IDL 4559 | Valentinus [RULANDT] to Ioannes DANTISCUS, Löbau (Lubawa), 1538-02-26 | received [1538]-03-01
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, AAWO, AB, D. 5, f. 137
|
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
AAWO, AB, D. 5, f. 137v
Reverendissimo in Christo patri, domino, domino ⌊Ioanni Dantisco⌋ Warmiensis et Culmensis ecclesiarum Dei gratia episcopo, dignissimo domino suo semper gratiosissimo
Fuit apud me iis diebus Thomas pistor et fortasse adhuc plures venturi sunt, volens emere triticum sibique providere de sufficienti farina triticea pro hoc tempore instantis ieiunii. Non audebam illi quicquam vendere sine voluntate et scitu Reverendissimae Paternitatis Vestrae, quandoquidem omnia frumenta iam post felicem Reverendissimae Paternitatis Vestrae discessum relicta et conscripta debeant pro domino opinor futuro reservari. Attamen, Reverendissime Domine, si est voluntas Reverendissimae Paternitatis Vestrae, ut divendi debeant et pecuniae pro eodem domino futuro reservari, dignetur me Reverendissima Paternitas Vestra reddere certiorem vel quocumque etiam modo Reverendissimam Paternitatem Vestram habere, ut mihi committere, ut mandare v written over f⌈fvv written over f⌉oluerit, facio quam lubentissime. Dominus Simon, cuius in hac parte uti consilio volebam, domi pro tunc non fuit. Existimo, quod ad piscaturam se contulerat. Dominus cancellarius et dominus burgrabius sine ipsius praesentia et voluntate nihil facere volebant. Et cum <iis> Reverendissimam Paternitatem Vestram uti dominum meum et patronum semper gratiosissimum quam diutissime valere opto.
Eiusdem Reverendissimae Paternitatis Vestrae obsequentissimus capellanus ⌊Valentinus parochus Lubaviensis⌋
| | 3 | IDL 7162 | Ioannes DANTISCUS to Valentinus RULANDT, shortly before 1538-03-07 Letter lost | Letter lost, reconstructed on the basis of IDL 4563: Accepi litteras Reverendissimae Paternitatis Vestrae gratissimas, quibus mihi et Lubaviensibus suis praeter omnia nostra merita multa pollicetur et iam certe non pauca, immo maxima quaeque praestitit. | | | 4 | IDL 4563 | Valentinus [RULANDT] to Ioannes DANTISCUS, Löbau (Lubawa), 1538-03-07 | received [1538]-03-10
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, AAWO, AB, D. 5, f. 141
|
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
AAWO, AB, D.3, f. 141v
Reverendissimo in Christo Patri Domino, domino ⌊Ioanni, Dei gratia episcopo Culmensi dignissimo⌋ et postulato Warmiensi, domino suo clementissimo
Accepi ⌊⌋ Reverendissimae Paternitatis Vestrae gratissimas, quibus mihi et ⌊Lubaviensibus⌋ suis praeter omnia nostra merita multa pollicetur et iam certe non pauca, immo maxima quaeque praestitit. Obligamur profecto omnes quotque sumus ⌊Lubavienses⌋ dominum Deum precari sedulo, ut diutissime nobis talis supersit episcopus, ut qui non sibi tantum vixerit, sed aliorum etiam commodis prospexerit, et quidem effusissime.
Reverendissime Domine.
Adhuc in omnes horas a Reverendissima Paternitate Vestra exspecto responsum super iis, quas perscripsi, an aliquid de frumentis post Reverendissimae Paternitatis Vestrae felicem discessum relictis et consignatis debeat divendi, et in cuius usum et commodum vendi debeant, et pecuniae converti. Fuit apud me iam aliquoties Thomas pistor volens sibi comparare aliquot modios tritici et providere de farina triticea pro hoc tempore ieiunii. Respondi me adhuc a Reverendissima Paternitate Vestra exspectare responsum, ut sciam vel dominus Simon, quid opus sit facto.
Celebravimus apud nos, Reverendissime Domine, festa Bacchanalia, sed non tanto cum apparatu neque etiam tam opipare sicut anno praeterito, tametsi gratia Deo et Reverendissimae Paternitati Vestrae numquam patiamur inediam. Vivimus sumptuose satis, ita ut nihil amplius sit expetendum.
Et cum iis me Reverendissimae Paternitati Vestrae sicut clementissimo meo domino ea, qua sum obligatus, humilitate commendo, et me ⌊domino praesuli novo⌋, quem etiam multi laude multa prosequuntur, ex gratia sua et consueta clementia commendare dignetur. ⌊Virginem Catharinam⌋, optimis et virtutibus et moribus decoratam puellam, Vestrae Reverendissimae Paternitatis sororem non postremam, quae me in officio dispensationis suae et quibuscumque etiam castri negotiis collegam fidelem semper habuit cum dulcissima Vestrae Reverendissimae Paternitatis ⌊parente⌋ et tota illa laudabili amicorum cohorte diutissime et prosperrime valere cupio.
Eiusdem Reverendissimae Paternitatis Vestrae devotissimus capellanus ⌊Valentinus parochus Lubaviensis⌋
| | 5 | IDL 3632 | Valentinus [RULANDT] to Ioannes DANTISCUS, Löbau (Lubawa), 1538-03-27 | received [1538]-03-28
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, BCz, 1595, p. 1005-1008
|
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BCz, 1595, p. 1008
Reverendissimo in Christo Patri Domino, domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi⌋ dignissimo et ecclesiae Warmiensis postulato, domino suo clementissimo
BCz, 1595, p. 1005
Humillimorum obsequiorum meorum, orationum mearum commendationibus in gratiam Reverendissimae Paternitatis Vestrae semper praemissis.
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine clementissime, amplissime denique praesul.
Hoc imprimis silentio praeterire nolui, quod antiquum scholae rectorem ab officio suo amoverimus fecitque hoc ⌊magistratus⌋ una mecum ob multas neglegentias et excessus, quos partim ante, partim post Reverendissimae Paternitatis Vestrae felicem discessum committere non erubuit. Causatur, quod ego illum ex propria mea voluntate abiecerim. Non potuit id fieri per me solum neque fuit hoc in manu mea. Amovit illum ⌊magistratus⌋ una mecum, cum scitu tamen venerabilis domini ⌊cancellarii⌋, cuius in hac parte usi sumus consilio. Deum testor, quod ipsius neglegentia evacuata est et desolata tota schola et incompositos admodum et per omnia vagos reddidit discipulos. Parcat illi Deus.
In eius locum honorabilem dominum Iohannem sacerdotem, virum bonum et in scholasticis rebus et peritum, et exercitatum, praeferimus. Eius cantor sive collega est Ioannes Schwarczferber, homo utcumque doctus, musices tamen non ignarus. Placet mihi et ⌊magistratui⌋ hic novus ordo et regiminis novi auspicium. Fit iam, Deo gratia, auctior discipulorum turba. Docent ambo deputatis temporibus et horis etiam statis. Faxint superi, BCz, 1595, p. 1006 ut sic constantes permaneant.
In coenobio quidam sacerdos ex nomine Iacobus, alioquin hidden by binding⌈[in]in hidden by binding⌉ crassus, devotus tamen et contemplationi vac(?)[...] hidden by binding⌈[...][...] hidden by binding⌉ vitam cum morte commutavit paucis ante diebus. Quorum denique fratrum orationibus quotiescumque ingre hidden by binding⌈[e]e hidden by binding⌉dior coenobium, Vestram Reverendissimam Paternitatem commendo hidden by binding⌈[mendo]mendo hidden by binding⌉.
Tiburci uxor peperit puerum non adhuc perfectum hidden by binding⌈[ectum]ectum hidden by binding⌉ neque consummatum. Vixit quidem, sed vix ad v[...] hidden by binding⌈[...][...] hidden by binding⌉ diem, baptisatus tamen fuit.
Caspar ille hidden by binding⌈[le]le hidden by binding⌉ opulentus sub praetorio mortuus est. Reliquit bona multa et multos habet debitores, misit tamen uxori suae impartiri aliquid pau hidden by binding⌈[au]au hidden by binding⌉peribus de bonis relictis. Quod et fe[...] hidden by binding⌈[...][...] hidden by binding⌉, Reverendissime Domine, ad eum modum, quem Paternitas Vestra Reverendissima optime instituit, quem certe probo, exigam officium hidden by binding⌈[cium]cium hidden by binding⌉ meum paschale, tametsi sint nonnulli, quibus non hidden by binding⌈[on]on hidden by binding⌉ placeat velintque, si possent, eum abrogari modum hidden by binding⌈[dum]dum hidden by binding⌉.
Et cum iis Reverendissimam Paternitatem Vestram uti dominum meum gratiosissimum cum tota laudabili amicorum omnium cohorte diutissime et prosperrime valere ex animo cupio.
BCz, 1595, p. 1007
Eiusdem Reverendissimae Paternitatis Vestrae obsequentissimus capellanus ⌊Valentinus parrochus ecclesiae Lubaviensis⌋
| | 6 | IDL 3636 | Valentinus RULANDT to Ioannes DANTISCUS, Löbau (Lubawa), 1538-03-30 |
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, BCz, 1595, p. 1031-1032
|
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BCz, 1595, p. 1032
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino ⌊Iohanni Dei gratia episcopo Culmensi⌋ dignissimo et postulato Warmiensi, domino suo clementissimo
BCz, 1595, p. 1031
Humillimorum obsequiorum meorum et orationum mearum commendationibus semper praemissis.
Reverendissime in Christo Pater, domine, domine semper clementissime et amplissime praesul.
Audivi ex domino ⌊Plutofsky⌋ Reverendissimam Paternitatem Vestram male habere et non adeo esse sanum, sicut ⌊Lubaviae⌋ apud nos esse solebat. Id quod me, cum intellexissem, non parum perturbavit. Dominus Deus, in cuius manu sumus omnes et a cuius voluntate divina dependent omnia, det, ut convalescere, tandem diutissime vivere nobisque hic ⌊Lubaviae⌋ constitutis ad longissima temporis spatia solacio esse possit. Id quotquot adhuc sumus et vivimus Lubavien(ses) a Deo Optimo Maximo nos precaturos sine intermissione promittimus.
Reverendissime Domine.
Antiquus ille Meglantius(?), vir consularis, ex cuius etiam consilio pendet totius civitatis ordo et bonum regimen, mihi ante diebus paucis, cum esset confessus, retulit se totum viribus destitutum esse neque sibi polliceri vitam longam, interdum etiam ex capitis debilitate in terram procumbere. Michaelis senatoris pater totus decumbit. Audio, quod calculus illum vehementer torqueat. Deus adsit illi et omnibus nobis ... superinscribed⌈... illegible⌈...... illegible⌉... superinscribed⌉. Citra cuius opem subsistere non possumus.
Et cum iis Reverendissimam Paternitatem Vestram uti meum dominum gratiosissimum prosperrime valere cupio meque humiliter satis, quantum possum, commendo.
Eiusdem Reverendissimae Paternitati Vestrae obsecutissimus ⌊Valentinus⌋ parrochus Lubaviensis
| | 7 | IDL 4572 | Valentinus [RULANDT] to Ioannes DANTISCUS, Löbau (Lubawa), 1538-04-24 | received [1538]-04-26
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, AAWO, AB, D. 5, f. 151
|
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
AAWO, AB, D.5, f. 151v
Reverendissimo in Christo patri et domino, domino Ioanni, Dei gratia episcopo Warmiensi, electo et confirmato dignissimo, domino meo clementissimo
AAWO, AB, D.5, f. 151r
Humillimis servitiis et honoris exhibitione in gratiam Reverendissimae Paternitatis Vestrae semper praemissis. Reverendissime in Christo pater et domine, domine semper clementissime.
Ab eo tempore, quo ad Reverendissimam Paternitatem Vestram dominus Simon profectus fuerat, nihil audiebamus ⌊Lubaviae⌋ certi de statu et valetudine Reverendissimae Paternitatis Vestrae. Referebant nonnulli, tametsi hoc in propatulo loqui non audebant, Vestram Reverendissimam Paternitatem animam exhalasse. Nolebam tamen iis, quae sic dicebantur credere. In absentia tamen domini Simonis eramus semper dubii et nesciebamus, quid nobis esset vel sperandum vel etiam rogitandum. Cum alioqui subintell paper damaged⌈[l]l paper damaged⌉exissemus Reverendissimam Paternitatem Vestram graviter decubuisse, etiam cum vitae periculo, attamen cum accepissemus ex ore domini Simonis Vestram Paternitatem Reverendissimam meliuscule habere et resumpsisse vires pristinas, quid nobis potuit esse auditu iucundius. Dominus Deus det, ut post resumptam valetudinem in ea persistat diutissime sicque prosperrime vivat amicis potissime(?) et nobis hic Lubaviae constitutis pro singulari quodam solacio et refugio. Religiosi patres dominus Gwardianus et pater Steffanus suas preces et omnia studia Paternitati Vestrae Reverendissimae offerunt petentes humiliter Vestram Reverendissimam Paternitatem dignetur illis impartiri, si quid habet firmi de concilio. Volebam esse paulo prolixior, non partiebatur temporis angustia. Et cum iis me Reverendissimae Paternitati Vestrae quantum possum humiliter commendo. Et domino episcopo novo(?), quem speramus brevi venturum, ex gratia sua solita me commendare cupio.
| | 8 | IDL 1873 | Valentinus [RULANDT] to Ioannes DANTISCUS, Löbau (Lubawa), 1538-07-13 | received [1538]-07-16
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, AAWO, AB, D. 68, f. 185
|
Prints: 1 | UBC No. 948, p. 797 (in extenso; German register) |
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
AAWO, AB, D. 68, f. 185v
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Warmiensi⌋, dignissimo domino meo semper clementissimo
AAWO, AB, D. 68, f. 185r
Obsequis meis indefessis et exhibitione honoris semper praemissis.
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine semper clementissime.
De Vestrae Reverendissimae Paternitatis salvo in patriam reditu plurimum ex animo gaudeo. Maius certe fuisset mihi et omnibus nobis gaudium, si ad nos divertisset. Iam enim nonnulli ex civibus se parabant cerevisia, partim Gdanensi, partim Lubaviensi, ad invitandum Reverendissimam Paternitatem Vestram. Ego etiam habebam tonnam Lubaviensem, quae in Martio fuit cocta, quam Paternitati Vestrae Reverendissimae, sicut domino meo clementissimo, domino ⌊Georgio⌋, domino Gregorio dispensatori et etiam aliis dominis et aulicis propinare et large exhibere volui. Reverendissima Paternitas Vestra dignetur bonam meam voluntatem accipere pro facto ipso.
Hoc etiam Vestram Reverendissimam Paternitatem latere nolui. Bene me ex gratia Dei habere apud dominum meum gratiosum. Expensas mihi dat cum capellano, assideo cotidie mense Reverendissimae Paternitati suae. Non habet tantam familiae copiam neque tantos facit sumptus, perinde atque Reverendissima Paternitas Vestra arcem raro egreditur, domi semper delitescit. Constituit tamen tempore suo plura aedificare ad omnia alioqui occulatus, de omnibus curiosus. Haec, quae Paternitati Vestrae Reverendissimae scribo, scripsi profecto quasi in aurem. Et si quando per occasionem licuerit, dignetur mihi ex gratia sua singulari on the margin⌈ex gratia sua singulariex gratia sua singulari on the margin⌉ ampliorem gratiam apud suam Reverendissimam Paternitatem comparare.
Et cum iis me Reverendissimae Paternitati Vestrae sicut clementissimo patri, cui propter beneficia plurima, quibus me afiecit, multum debeo, humillime commendo, cum dulcissima Vestrae Reverendissimae Paternitatis parente et tota amicorum cohorte, imprimis honestissima virgine Catharina.
Eiusdem Reverendissimae Paternitatis Vestrae obsequentissimus capellanus ⌊Valentinus, parrochus Lubaviensis⌋
| | 9 | IDL 5683 | Valentinus [RULANDT] to Ioannes DANTISCUS, Löbau (Lubawa), 1539-06-11 | received [1539]-06-13
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, AAWO, AB, D. 68, f. 275
|
Auxiliary sources: 1 | register in Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8249 (TK 11), f. 91
|
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
AAWO, AB, D.68, f. 275r
Humillimorum obsequiorum meorum commendatione semper praemissa.
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine multum clementissime.
Audio, quod Reverendissimae Paternitatis Vestrae carissima ⌊parens⌋ diem suum extremum, quem illi Deus praefixerit et constituerit, ante paucos dies clauserit. Deus propitius sit ⌊illi⌋ et ex clementia sua infinita perpetuam requiem donare dignetur. Constitui exsequias, si Paternitati Vestrae Reverendissimae placuerit, celebrare pro ⌊ea⌋ cum vigiliis totis et missis, quotquot haberi poterint. Quod ad personam meam attinet, nihil opto, tantum ut fiat satis iis, qui ecclesiae inserviunt.
Digna certe res est, Reverendissime Domine, ut omnis(!) nos ⌊Lubavienses⌋ precemur pro ⌊ea⌋, quia dum esset in vita, mihi et omnibus bene fecit ac paper damaged⌈[ac]ac paper damaged⌉ ex benefactis suis sibi perpetuam peperit memoriam. Daturus sum operam meam, ut in sacris contionibus in suggestum fiat commemorabilis oratio et exhortatio ad populum pro ⌊ipsius⌋ anima. Illud, Reverendissime Domine, constitui facere, et quidem lubentissime, modo Vestrae Reverendissimae Paternitati placere cognovero.
⌊Reverendissimus dominus Culmensis⌋ iam, Deo gratia, incipit fortius convalescere, cibum appetere et vires per infirmitatem rep deperditas recuperare. ⌊Cui⌋ me Reverendissima Paternitas Vestra ex consueta clementia sua litteris suis per occasionem et tempore suo congruo commendare dignetur.
Cui tandem Reverendissimae Paternitati Vestrae ad omnia servitia offero paratissimum et diutissime valere ex animo cupio.
⌊Lubaviae⌋, XI Iunii anno Domini 1539.
Eiusdem Reverendissimae Paternitatis humillimus capellanus, ⌊Valentinus parrochus Lubaviensis⌋
| | 10 | IDL 5673 | Valentinus [RULANDT] to Ioannes DANTISCUS, Löbau (Lubawa), 1539-06-21 | received [1539]-06-22
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, AAWO, AB, D. 68, f. 262
|
Auxiliary sources: 1 | register in German, 20th-century, B. PAU-PAN, 8249 (TK 11), f. 101
|
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
AAWO, AB, D.68, f. 262v
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Warmiensi⌋, domino suo clementissimo
AAWO, AB, D.68, f. 262r
Humillimorum obsequiorum meorum et honoris exhibitionem in gratiam Reverendissimae Paternitatis Vestrae semper praemissis.
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine cumprimis clementissime.
Proxima die Dominica ante ferias Divi Ioannis Baptistae pro carissima Vestrae Reverendissimae Paternitatis ⌊parente⌋, cui perpetuam requiem sedulo precor, exsequias omnibus necessariis dispositis, Deo volente, celebrare constitui. Pro cerae libris quattuor XII grossos exposui. Pro vigiliis integris marca datur, quae partitur in tres partes: unam recipit capellanus, alteram rector scholae, tertiam parrochus. Scripsi tamen Paternitati Vestrae Reverendissimae pro parte mea nihil percepturum me. Pro urna cervisiae, quae datur pulsantibus, s(cutos) VII. Pro pulsatura, quae fit cum omnibus campanis, dantur grossi X, de quibus percipit campanator mediam partem, aliam servat ecclesia. Dominis sacerdotibus ⌊Iacobo⌋ et Simoni, qui eiusmodi intererunt vigiliis et exsequiis et ad eas specialiter vocabuntur, s(cutos) X. Facit in summa - marcas II s(cutos) XXIII. Si autem Reverendissima Paternitas Vestra ex consueta sua clementia et liberalitate aliquid superaddere voluerit, hoc Reverendissimae Paternitatis Vestrae relinquitur arbitrio. Illud tantum exigimus, quod etiam to(tidem) or co(mmuniter)⌈to(tidem)to(tidem) or co(mmuniter)⌉ quispiam civium nostrorum dare consuevit.
Faxit Deus ex infinita sua misericordia, ut hoc, quod facturi sumus et nos facturos bona fide promittimus, carissimae ⌊huic dominae⌋ prosit ad animae suae salutem, fecit enim mihi et omnibus meis, t paper damaged⌈[t]t paper damaged⌉t quibuscumque etiam potuit, bene. Dignum est, ut ⌊eam⌋ Domino precibus nostris commendatam habeamus.
Quod autem Reverendissima Paternitas Vestra me ⌊domino meo reverendissimo⌋ commendaverit, optime fecit. Vestrae Reverendissimae Paternitati habeo gratiam uti domino meo clementissimo. Tametsi ⌊dominus meus⌋ mihi gratiosus satis est, reddidit tamen Reverendissima Paternitas Vestra nobili hac sua commendatione gratiam hanc multo auctiorem.
Si Reverendissima Paternitas Vestra indiguerit panno Lubaviensi, habebit breviter ex affini meo Bartholomeo, qui habet sororem meam Annam, statuit enim propediem proficisci ad ⌊Kunisbergk⌋, Vestra Reverendissima Paternitas dignetur me certiorem reddere.
Et cum iis me Reverendissimae Paterntiati Vestrae uti domino meo gratiosissimo commendo.
⌊Lubaviae⌋, XXI Iunii anno 1539.
Eius Reverendissimae Paterntiatis obsequentissimus capellanus, ⌊Valentinus parrochus Lubaviensis⌋
| | 11 | IDL 2181 | Valentinus [RULANDT] to Ioannes DANTISCUS, Löbau (Lubawa), 1539-07-07 | received [1539]-07-09
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, BCz, 1597, p. 717-718
|
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BCz, 1597, p. 718
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Warmiensi⌋ dignissimo, domino suo clementissimo
BCz, 1597, p. 717
Humillimorum servitiorum meorum commendatione semper praemissa.
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine imprimis clementissime.
Reverendissimae Paternitatis Vestrae carissima ⌊mater⌋, cui Dominus perpetuam requiem donare dignetur, fuit etiam membrum et soror fraternitatis dominorum sacerdotum et fecit se inserere in matriculam aliarum sororum et fratrum. Pro ⌊cuius⌋ anima, modo Paternitati Vestrae Reverendissimae placuerit, post festum Sancti Michaelis exsequias on the margin⌈exsequiasexsequias on the margin⌉ celebrare constituimus. Pro more nostro datur collatio et prandium tam sacerdotibus, quam etiam laicis, qui in ea fraternitate sunt. Potest Reverendissima Paternitas Vestra alicui civium hoc committere, qui hoc suscipiat onus instruendi prandii. Meo iudicio constabit marcas 4-or vel paulo plus. Haec mihi tota fratrum communitas Vestrae Reverendissimae Paternitati insinuare commisit. Sunt in ea fraternitate ex laicis antiquus Miglancz(?), Schonbrosian(?) antiquus praeconsul, Golder(?) antiquus, Hans Paszke antiquus scultetus, Nymfgar(?) etc.
Et cum iis me Reverendissimae Paternitati Vestrae, uti domino meo clementissimo, cui ob plurima beneficia multum debeo, me ea, qua decet, reverentia commendo.
Datum ⌊Lubaviae⌋, VII Iulii anno MDXXXIX.
Eiusdem Reverendissimae Paternitatis Vestrae obsequentissimus capellanus, ⌊Valentinus parrochus Lubaviensis⌋
| |
Texts regarding Valentinus RULANDT
List
Database
Full text
Results found: 1 preserved: 1 + lost: 0 1 | IDT 246 | Confirmation of privilege for sołtys of Myśliwiec Löbau (Lubawa) 1537-11-28 | Prints: | Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Ioannes Dantiscus (Johannes von Höfen, Ioannes de Curiis, Jan Dantyszek, Johannes Flachsbinder) (*1485 – †1548), diplomat, neo-Latin poet and traveller; 1504 royal scribe; 1507 referendary for Prussian affairs at the court of Sigismund Jagiellon; 1508-1513 royal envoy to Prussian towns and to the Prussian assemblies; 1515 secretary of the Polish legation at the imperial court; in 1516-1532 envoy in the service of the king of Poland Sigismund Jagiellon and emperors Maximilian and Charles V of Habsburg; 1529 Kulm canon; 1530-1537 bishop of Kulm; 1537-1548 bishop of Ermland⌊Iohannes de Curiis DantiscusIoannes Dantiscus (Johannes von Höfen, Ioannes de Curiis, Jan Dantyszek, Johannes Flachsbinder) (*1485 – †1548), diplomat, neo-Latin poet and traveller; 1504 royal scribe; 1507 referendary for Prussian affairs at the court of Sigismund Jagiellon; 1508-1513 royal envoy to Prussian towns and to the Prussian assemblies; 1515 secretary of the Polish legation at the imperial court; in 1516-1532 envoy in the service of the king of Poland Sigismund Jagiellon and emperors Maximilian and Charles V of Habsburg; 1529 Kulm canon; 1530-1537 bishop of Kulm; 1537-1548 bishop of Ermland⌋ Dei gratia episcopus Culmensis et
administrator Pomesania diocese (dioecesis Pomesaniensis)⌊episcopatus PomesaniensisPomesania diocese (dioecesis Pomesaniensis)⌋ et ad ecclesiam Varmiensem
postulatus
... [1]
Datum in Löbau (Lubawa, Lubavia), town in northern Poland, Kulm Land (Ziemia Chełmińska), ca. 67 km E of Graudenz (Grudziądz), the main seat of the bishops of Kulm (Chełmno)⌊castro nostro LubaviensiLöbau (Lubawa, Lubavia), town in northern Poland, Kulm Land (Ziemia Chełmińska), ca. 67 km E of Graudenz (Grudziądz), the main seat of the bishops of Kulm (Chełmno)⌋, 1537-11-28⌊feria quarta ante 1537-11-30⌊festum sancti Andreae Apostoli1537-11-30⌋ anno Domini MDXXX1537-11-28⌋...
praesentibus ... Georg von Höfen (Georg Flachsbinder, Georgius de Curiis) (†after 1550-02-07), Ioannes Dantiscus' brother; Starosta of Rössel (HARTMANN 1525-1550, No. 584, 586, 588; AGAD, MK, 77, f. 385-386v)⌊Georgio de Curiis alias FlachsbinderGeorg von Höfen (Georg Flachsbinder, Georgius de Curiis) (†after 1550-02-07), Ioannes Dantiscus' brother; Starosta of Rössel (HARTMANN 1525-1550, No. 584, 586, 588; AGAD, MK, 77, f. 385-386v)⌋ fratre nostro et ... domino
Baltazar of Lublin (†after 1543-05-20), from 1535 at the latest Canon of Kulm (Chełmno); 1538 Judicial Vicar in the Kulm Chapter; Chancellor to the Bishops of Kulm, Ioannes Dantiscus and then Tiedemmann Giese (MAŃKOWSKI 1928, p. 115)⌊Balthasare a LublinBaltazar of Lublin (†after 1543-05-20), from 1535 at the latest Canon of Kulm (Chełmno); 1538 Judicial Vicar in the Kulm Chapter; Chancellor to the Bishops of Kulm, Ioannes Dantiscus and then Tiedemmann Giese (MAŃKOWSKI 1928, p. 115)⌋ canonico Culmensi et cancellario nostro Valentinus Rulandt parish priest in Löbau⌊Valentino ... parrocho LubaviensiValentinus Rulandt parish priest in Löbau⌋ ... Grzegorz Cirliński 1537 burgrave of Löbau⌊Gregorio
CzirlinskiGrzegorz Cirliński 1537 burgrave of Löbau⌋ burgrabio nostro Lubaviensi Paweł Kos (Paulus Coss, Koss), Marshall of the court of Dantiscus as the bishop of Kulm (Chełmno) (CIDTC, IDT 246)⌊Paulo CossPaweł Kos (Paulus Coss, Koss), Marshall of the court of Dantiscus as the bishop of Kulm (Chełmno) (CIDTC, IDT 246)⌋ marschalco curiae nostrae.
[1] cf. Urkundenbuch des Bisthums Culm 1243-1774, ed. by Carl Peter Woelky, Dantzig, 1887 ⌊Woelkycf. Urkundenbuch des Bisthums Culm 1243-1774, ed. by Carl Peter Woelky, Dantzig, 1887 ⌋ described an inserted privilege on the basis of Archive’s inventory: erneuert dem sołtys of Myśliwiec ⌊Schulzensołtys of Myśliwiec ⌋ des Dorfes Myśliwiec, village in northern Poland, Kulm Land, 3 km E of Friedeck⌊MysliwiesMyśliwiec, village in northern Poland, Kulm Land, 3 km E of Friedeck⌋ sein Privilegium
|
Texts where mentioned Valentinus RULANDT Results found: 1 IDL, 0 IDP, 1 IDT 1 | IDL 1185 | Ioannes DANTISCUS to Löbau Town Council, Löbau (Lubawa), 1534-07-10 |
1 | IDT 245 | Confirmation of privilege for Jakub STRASZEWSKI & Feliks DEMBIEŃSKI & Jakub DEMBIEŃSKI & Dominik DEMBIEŃSKI & Łukasz DEMBIEŃSKI & Wojciech DEMBIEŃSKI Löbau (Lubawa) 1537-11-23 |
|