Correspondence between Dantiscus and Paul SPERATUS
List
Database
Full text
Results found: 1 preserved: 1 + lost: 0 1 | IDL 3492 | Paul SPERATUS to Ioannes DANTISCUS, Marienwerder (Kwidzyn), 1530-10-13 | received Günzburg, [1530]-12-09
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, BCz, 1595, p. 155-156
|
Auxiliary sources: 1 | register in Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8246 (TK 8), f. 223
|
Prints: 1 | AT 12 No. 316, p. 288 (in extenso) |
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BCK, 1595, p. 156
Reverendo in Christo patri et domino, domino Ioanni Dantisco, episcopo Culmensi, domino ac fratri suo carissimo
Augspurg
Liceat et mihi audacia pro sapientia tecum uti, ut tibi novam episcopatus dignitatem ignotus tibi gratuler, sed non minus ex animo, quam quivis alii, praesul ornatissime, longissime autem secus, quam qui plerumque id agunt foris, quod intus totum negant. Sed precor clementiam tuam, ut ne metiatur animum meum secundum rudem hanc harum litterarum modicitatem, eas enim subito scripsi, cum iam lator abiturus esset. Et forte fortuna magnificus et generosus dominus Georgius Socolouusky a Vruncza laudum tuarum classicus ebuccinator tum supervenit, ac diu cunctabundum, me monendo tandem, ut facerem, vicit. Quodsi plus otii fuisset, pluribus sane verbis, nec otiosis forsitan, ad te scripsissem. Iam in tanta temporis angustia unum hoc rettulerit, consalutasse inter nos, neque enim ego abs te contendo verbosas litteras, sufficit si uno aut altero verbo resalutes; sic auspicia satis firma amicitiae nostrae futura spero, ac rebus gerendis olim magis vacui nugabimur liberius. Donet autem iam tandem clementissimus pater caelestis ecclessiae suae sanctam pacem. Tum fiet, ut simus invicem longe carissimi, quondam extra omnem impostoris fuci malam suspicionem positi. Nam nescio, quomodo etiam amici alioqui arctissimi invicem tamen hodie non satis amici sunt, faciente hac religionis diversitate, quae utinam bonis avibus, tua tuique similium diligentissima opera, si fieri potest, componatur. Speramus hic magna multi, utinam non frustra. Interim autem quosdam vehementer terret, ut subdesperemus, nonnumquam etiam terret, inquam, totius negotii tam dissidiosa utrimque extremitas, adeoque citius aquam igni misceri, quam dogmata usque adeo contraria conciliari posse arbitrantes. Disponat autem meliora Optimus Maximus idemque Summus cuius negotium agitur. Haec hactenus. Vale et salvus nobis olim precor advenias inclite praesul, magna spes patriae, cui praeficeris, et nostra vicinorum. Nova, si quae erunt, oro, communica per me nostratibus multis.
Ex insula nostra Mariana Prussiae Pomezaniensis XIII Octobris anno XXX.
Paulus Speratus, episcopus Pomezaniensis, manu propria
| |
Texts where mentioned Paul SPERATUS Results found: 6 IDL, 0 IDP, 0 IDT 1 | IDL 862 | Ioannes DANTISCUS to Piotr TOMICKI, Löbau (Lubawa), 1532-12-03 | 2 | IDL 871 | Ioannes DANTISCUS to Sigismund I Jagiellon, Löbau (Lubawa), 1532-12-29 | 3 | IDL 104 | Felix REX to Ioannes DANTISCUS, Kulm (Chełmno), [1533]-07-17 | 4 | IDL 1462 | [Ioannes DANTISCUS] to Sigismund I Jagiellon, Löbau (Lubawa), 1536-05-31 | 5 | IDL 1936 | Tiedemann GIESE to Ioannes DANTISCUS, Löbau (Lubawa), 1538-10-07 | 6 | IDL 1939 | Ioannes DANTISCUS to Tiedemann GIESE, Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1538-10-10 |
|