List #96
Ioannes SECUNDUS do Ioannes DANTISCUSMechelen, [1532]-02-24
Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
R paper damaged⌈[R]R paper damaged⌉everendissimo in Christo pat paper damaged⌈[pat]pat paper damaged⌉ri, domino
Salutem plurimam, praesul observandissime.
Accepi per cursorem tuum cf. , CIDTC IDL 7394⌊epistulamcf. , CIDTC IDL 7394⌋, in qua sic apud me agis, ac si non et id quod cupis ac longe etiam plura tibi debeam. Mitto id, quod cupis, sed non ita, ut cupiebam, nondum enim figulina imaginem licuit decoquere, nec enim satis aruerat, id quod in primis requiritur. Potes tu aliquando per opportunitatem et coquendam et depingendam curare, quam diu autem incocta est, leniuscule tractanda est, ne vectationis quassatione detrimentum patiatur. Tu vero cum hoc qualicumque munere (si munus dicendum est, quod in aeris alieni diminutionem dari solet), me quoque totum accipe tibi, quocumque feraris, addictissimum et vale.
Scripsi de negotiis litium illarum bis, itaque nunc nihil addo.
Commendat se tibi
Tuae Reverendissimae Paternitatis deditissimus