Allatis in praesentium dato Reverendissimae Vestrae Dominationis litteris intellexerim haec, quae in discessu Reverendissimae Vestrae Dominationis mecum contulerit, nempe de amicitia cum magnifico domino ⌊castellano Gdanensi⌋ etiam ineunda, mihi in animum reducere. Ego omni labore et studio adsum, ut tandem exspectatae inter nos amicitiae consulatur orig. consuletur⌈consulaturconsulatur orig. consuletur⌉. Haec mecum perpendere licet et in postulatione villae Kulborn, quae ⌊huius arcis⌋ est, huic amicitiae quidquam(?) impedimenti, iniecisse.
Nihilominus tamen, cum Reverendissimae Vestrae Dominationi sic visum fuerit, ut haec repetitio, quoad usque simul conveniemus, quiescat, eius sententiae nec renuo. Nam non solum his, sed quibuscumque iussis et optatis Reverendissimae Vestrae Dominationis respondere sum paratissimus. Id tamen nec praetermittendum censeo, quod eius ⌊maiestas⌋, cui cum nuper in hac re litteras miserim, mihi respondere pollicita. Nunc animo suspensus, an ab ⌊eius magnificentia⌋ aliquod responsum mihi exspectandum, an autem his Reverendissimae Vestrae Dominationis scriptis mihi responsum voluerit, cum tamen Reverendissima Vestra Dominatio eius magnificentiam id optasse non meminerit. Quod si acciderit, ut eius⌊eius magnificentia⌋ aliquod responsum dederit, aut aliquid iniecerit huic quieti contrarium, nihil praetermittam, quin
s(acrae) or s(erenissimae)⌈s(acrae)s(acrae) or s(erenissimae)⌉
⌊regiae maiestati⌋, domino meo clementissimo, id significarem, cuius res agitur, ad cuius ⌊arcem Marienburgensem⌋, uti omnibus constat, Kulborn spectat, cum ⌊eius magnificentia⌋ solius usus admissionem, tamen pro officinalium Marienburgensium votis, allegare potest.
Quare obsequentissime rogo Reverendissimam Vestram Dominationem, mihi eius scriptis diem et locum assignare dignetur, quibus simul conveniemus, ubi Reverendissima Vestra Dominatio in ea re utramque partem auditura ac tandem s(acram) or s(erenissimam)⌈s(acram)s(acram) or s(erenissimam)⌉ ⌊regiam maiestatem⌋, dominum clementissimum, informatura. Nam nec deero, nec aliter licet, quin iussis s(acrae) or s(erenissimae)⌈s(acrae)s(acrae) or s(erenissimae)⌉ ⌊regiae maiestatis⌋ BCz, 243, p. 288 me conformem reddam.
Quod vero ad debita frumenti attinet, sic se res habet. Post obi text damaged⌈[i]i text damaged⌉tum felicis memoriae olim domini ⌊Iohannis Balinski⌋, huius officii mei praedecessoris, dominus Martinus, qui se huius officii tunc gessit notarium, in ultima facta ratione aliquot annorum debita sub sigillo et manu eius in regesta redacta, aliud in thesaurum regium ⌊Cracoviae⌋, aliud mihi tradidit, ea lege, ut ego iuxta id regestrum debita extorquerem, extorsa in thesaurum perferrem. In quibus utrisque regestis ⌊eius magnificentiae⌋ id debitum ascriptum, quod si eius magnificentia se id teneri non colligit, notarius est conveniendus, ego officio meo satago. Nihilominus id faciam, quod Reverendissimae Vestrae Dominationi ex ⌊eius magnificentia⌋ re et debito officii mei visum fuerit, nam id semper acturus, ut me gratia Reverendissimae Vestrare Dominationis dignum reddam, cuius gratiam non aliter atque salutem corporis mei exspecto. Quam Deus optimus maximus nobis omnibus solacium diu salvam et sanam conservare dignetur.