Letter #895
Georg ZIMMERMANN to Ioannes DANTISCUSThorn (Toruń), 1533-02-15
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo atque eidem clarissimo in Christo principi ac domino, domino
Paratissima famulitia in gratiam Reverendissimae Vestrae Amplitudinis studiosissime commendat.
Suggeritur mihi, reverendissime ac praeclarissime Praesul, domine gratiose, ab amicis secretioribus, quod mirum in modum Reverendissima Tua Amplitudo, quae alioqui mitissimi est ingenii et quae omnium erratis aequi bonique semper noverit consulere, stomachum bilemque moverim, dum nuper Tua Reverendissima Amplitudo accepisset senatus mei litteras, in(?) quibus sigilli impressio in obtutu lectionis in eminentiori stabat parte. Quem quidem lapsum meum Tuae Reverendissimae Amplitudini benigne corrigenti factum a me fateor, dabo etiam operam diligentissimam, ne amplius fiat. Nihil etiam tale umquam a me designatum est, etiam si in istis urbium tumultuariis negotiis, annos iam fere triverim viginti quinque aut amplius. Crede mihi, amplissime praesul, quod sancte per Iesum deierare possum, nulla arrogantia id contigisse, sed dum litterae in immensum protensae ob foliorum multitudinem haud poterant sic complicari, ut pro Tuae Amplissimae Dignitatis eminentia non viderentur exiguae aut parvae nimis, aut ne superinscribed in place of crossed-out ut⌈ut ne ne superinscribed in place of crossed-out ut⌉ epigraphe universam faciem exterioris pagellae cum quadam inelegantia occuparet, visum mihi fuit operae facturum pretio, si superinscribed⌈sisi superinscribed⌉ hoc modo litteras illas componerem, ut vitia praedicta caverem. Sed mihi misero hoc accidit quod quidam ait cf. Hor. S. 1.2.24 dum vitant stulti vitia, in contraria currunt ⌊Dum vitia fugiunt stulti in contraria ruuntcf. Hor. S. 1.2.24 dum vitant stulti vitia, in contraria currunt ⌋. Hoc me tamen solatur, quod mihi perpetuum est, Tuam Reverendissimam Amplitudinem facilem esse ad remittendum errata, his potissimum, qui culpam magis agnoscunt remissionem petentes, quam qui animo pertinaciori eam aut deprecantur aut minus sincero temere errata non excusant, sed aggravant defendendo. Maior enim est clementia erroris condonatio, quam si bene firmum ac numquam quid humani casus admittentem perpetuo fueris amore complexus. Dabit itaque Tua Reverendissima Amplitudo errori veniam. Ego vicissim adnitar summum satisfaciendi explere munus, ut numquam scilicet in hanc nassam incidam.
Nec subeat precor animo tuo, Praesul Mellite ac Amplissime, aliqua de me suspicio, quod toto isto tempore, quo in ornatissima tua fueris dicione, nec praesens nec quidem etiam per litteras te adierim aut salutaverim. Sic enim me amet Christus optimus maximus, mecum hactenus fuit comparatum, ut malus quidam genius, ut opinor, congressum semper prohibuit. Dum enim Reverendissima Tua Amplitudo nobiscum agebat
Postremo immensas Tuae Reverendissimae Amplitudini, immo immortales, dico gratias pro Homero Christianorum, Davide scilicet propheta et rege, quem beneficio optimi iuxta ac pii hominis Ioannis Campensis non modo nunc legere tantum, verum pro affectu intelligere nostrae mediocritati concessum est. Nec umquam manibus teritur liber iste (semper enim mecum est, immo cubando sub cervicula ms. i(!) ⌈aa ms. i(!) ⌉ delitescit), quin Tuae Reverendissimae Amplitudini et Paraphrastae plusquam Nestorea saecula precor, Tuae quidem Reverendissimae Amplitudini, ut illum ad similia studia, licet ut equum Lydium currentem impellas ac in lucem ea facias prodiere, quae idem e promptuario divinorum voluminum, quae nobis conducunt et saluti sunt, omnibus est redditurus simili forma, opifici vero et auctori, ut se morigerum praebeat et rudioribus dux sit ac doctor, lumen effundens scripturarum, ut nobis, qui a fontibus sumus semoti ob ignorantiam Hebraici sermonis, e rivulis saltem Germanis scaturientibus notitiam sanctarum litterarum ceu purioris laticis tutius bibamus. Interim, quod Tuam Reverendissimam Amplitudinem adire non licet, humiliter precor, ut per epistolam saltem amanuensis servulo Tuo respondere non graveris. Vale, Praesul clarissime, cum omnibus tuis.
Vestrae Reverendissimae Amplitudinis humilis servulus