Visits: 858
» Corpus of Ioannes Dantiscus' German Texts
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #879

Bona Sforza to Ioannes DANTISCUS
Cracow, 1533-01-11


Manuscript sources:
1fair copy in Latin, in secretary's hand, BCz, 1601, p. 627-630

Prints:
1AT 15 No. 12, p. 20 (in extenso; Polish register)
2POCIECHA 4 p. 413-414 (excerpt)

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

Reverende in Christo pater sincere nobis dilecte.

Accepimus litteras Paternitatis Vestrae datas ex arce Lubaviensi 29 Decembris, quibus recenset ea, quae nobis superioribus scripsit litteris de condonatione contributionis et absolutione a comitiis istis ac defensione contra adversarium de canonicatu Varmiensi. Istis nos iam respondimus, ut ex litteris nostris in hanc diem forte Paternitas Vestra intellexit, sacram illius maiestatem videlicet respondisse, quod non possit Paternitatem Vestram ab his, quae rei publicae sunt, liberam facere. Contra adversarium vero reverendus dominus episcopus Cracoviensis cumprimum nuntius ad urbem Romam written over nusnusmm written over nus sese obtulerit, regio et suo nomine scribet, qua de re illius paternitatem nostris litteris nunc admonemus. Scribemus et nos pariter, opus esse autem censemus Romae, qui negotium Paternitatis Vestrae curaret et sollicitaret.

Soleas Hispanicas a Paternitate Vestra missas, pulchre factas, grato animo accepimus. Bene valeat.