Visits: 789
» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #848

Jan KARNKOWSKI to Ioannes DANTISCUS
Wolbórz, 1532-10-29


Manuscript sources:
1fair copy in Latin, in secretary's hand, AAWO, AB, D. 67, f. 147 + f. [1] missed in numbering after f. 147

Auxiliary sources:
1register in Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8247 (TK 9), f. 159

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

AAWO, D. 67, f. 147r

Reverendissime Domine, Amice et Frater carissime ac plurimum honorande.

Sunt redditae mihi Vestrae Dominationis Reverendissimae litterae. Quamvis autem maluissem ipsam ego Reverendissimam Dominationem Vestram longo iam tempore mihi non visam videre et alloqui, praesentisque vivas audire voces, dextram deosculari et collo manus inicere, posteaquam tamen illud mihi fortuna fatisque nobis adversis negatum est, non potui non dolenter ferre et fortunam meam bis terque accusare. Epistulam autem eius et manibus obviis et animo sum totiens amplexatus iterumque ac iterum deosculatus.

Quam autem affert excusationem, non tantum admitto bonive consulo, verum et gratiam quoque ago et habeo quam maximam pro tali in me animo sic videlicet propenso et amico, qui tanta licet temporum atque locorum interveniente intercapedine videtur factus auctior, tantum abest, ut sit mutatus factusve tepidior. Quare et iterum ago gratias id unum ab Ea petens, ut quod suapte sponte facit, pergat facere ad ultimum et se praestans sui similem me solito amore complectatur de me sibi amica invicem omnia persuadendo.

Quam Vestram Reverendissimam Dominationem Deus omnipotens in multum aevi AAWO, D. 67, f. 147v praestet incolumem atque secundet in omnibus. Cui istam ego incolumitatem et salvum atque honoratissimum post tot annorum curricula postque talium legationum munus summa cum laude et obitum et absolutum in patriam reditum, itidemque pontificalis dignitatis accessionem gratulor equidem ex animo.

Reverendissimae Dominationis Vestrae totus Jan Karnkowski (*ca. 1472 – †1537), at least from 1497 scribe at the royal chancellery; before 1500-02-29 Cracow Canon; at least in 1506-1527 royal secretary; between 1503 and 1509 Provost in Skalbmierz; 1510 Scholastic in Sandomierz; 1510 Poznań Canon; ca. 1513 parish priest in Piotrków; 1523 Canon of St. George at the Wawel; before 1525 Płock Canon; 1525 - of Gniezno; before 1535 - at the Cracow Cathedral; 1527 Bishop Elect of Przemyśl; 1531 Bishop of Włocławek; 1510,1514, 1516, 1517, 1518, 1524, 1525 royal envoy to Hungary; 1514, 1515,1523 - to local diets (WYCZAŃSKI 1990, p. 254)Ioannes episcopus WladislaviensisJan Karnkowski (*ca. 1472 – †1537), at least from 1497 scribe at the royal chancellery; before 1500-02-29 Cracow Canon; at least in 1506-1527 royal secretary; between 1503 and 1509 Provost in Skalbmierz; 1510 Scholastic in Sandomierz; 1510 Poznań Canon; ca. 1513 parish priest in Piotrków; 1523 Canon of St. George at the Wawel; before 1525 Płock Canon; 1525 - of Gniezno; before 1535 - at the Cracow Cathedral; 1527 Bishop Elect of Przemyśl; 1531 Bishop of Włocławek; 1510,1514, 1516, 1517, 1518, 1524, 1525 royal envoy to Hungary; 1514, 1515,1523 - to local diets (WYCZAŃSKI 1990, p. 254)