Tametsi paucos abhinc dies gratulatus sum cf. Łukasz GÓRKA to Ioannes DANTISCUS Poznań (Posen), 1532-08-10, CIDTC IDL 3537⌊meis litteriscf. Łukasz GÓRKA to Ioannes DANTISCUS Poznań (Posen), 1532-08-10, CIDTC IDL 3537⌋ Reverendissimae Vestrae Paternitati perillustrem ex tot legationibus reditum, non tamen alienum existimavi a vetusto meo erga Reverendissimam Vestram Paternitatem studio idem hac epistula facere, praesertim quod Vestram Reverendissimam Paternitatem ex tanto temporum intervallo mei oblivionem haud cepisse cognoscam, quod ut litteris ad me missis Reverendissima Paternitas Vestra testata est, ita nihil mihi gratius contingere potuit, quod talem ac tantum virum cum renovandae inter nos consuetudini esse redditum, tum Poland (Kingdom of Poland, Polonia)⌊communis patriaePoland (Kingdom of Poland, Polonia)⌋ rebus consilio prudentiaque iuvandis diuturno omnium amicorum desiderio rediisse. Ac gratiam habeo ingentem, quod Vestra Reverendissima Paternitas dignata est mihi impartire nova de periculoso isto et difficili bello, cui certe multum timemus, nisi Deum propitium nobis habuerimus, qui Reverendissimam Paternitatem Vestram ad multum aevi conservet incolumem, ac me suae Reverendissimae Paternitati quam addictissimum esse persuasum habeat.