» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #776

Ioannes CAMPENSIS (Jan van CAMPEN) to Ioannes DANTISCUS
Nuremberg, 1532-04-23


Manuscript sources:
1fair copy in Latin, autograph, UUB, H. 154, f. 80
2register with excerpt in Latin, English, 20th-century, CBKUL, R.III, 30, No. 57

Prints:
1AT 14 No. 201, p. 319-320 (in extenso; Polish register)
2DE VOCHT 1961 No. DE, 209, p. 138 (English register)

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

Clarissimo principi domino Ioanni Dantisco Culmensi episcopo, serenissimi Poloniae regis oratori Ratisponae in aedibus domini decani

Ratisponae

Heri inter cenandum redditae sunt nobis litterae, Praesul humanissime, quae quamvis nos exhilararent maxime, quod scribas isthic evenisse Tibi ex animi sen<ten>tia omnia, non parum tamen puduit Tuas ad nos pervenisse litteras prius, quam Tu accepisses nostras. Cessatum est a nobis primis, ut fateamur, quod verum est, diebus nonnihil, partim quod typographus ad rem nostram aggrediendam erat imparatior, partim quod Eobanus noster nullum humanitatis erga me officium Tua causa omittere volens, non urbem solum hanc, quam elegantissimo carmine nunc recens depinxit, ostedere mihi contentus fuit, sed aliquoties civitate mecum egressus vicinos pagos et hortos oculis subiecit, quare ex ambulatione fessi poculis nos aliquanto liberalioribus saepiuscule recreavimus. Ob hos mores, si succensere mihi volueris, obiiciam te ipsum Tibi, qui huic humanissimo et modis omnibus elegantissimo poetae abiens hinc me commendaris. Nosti poetarum mores, cum sis ipse meritissimus, lauro insignitus poeta, scis musarum ingenia, quae haurientibus locis gaudere soleant, quare mirum Tibi videri non debet, si cum Eobano nostro, Musarum tanto antistite, poculis addictior fuerim, maxime cum quid scriberemus, parum haberemus. Placaberis, certe scio, ubi pro unis, parum in tempore Tibi exhibitis, quaternas acceperis. Misi heri codices duodecim, in quibus si mendas forte fortuna offenderis aliquas, non negligentiae imputabis, sed rei ipsi, nemo enim tam fuit oculatus umquam, ut nihil illum inter recognoscendum libros usquam subterfugerit. Accepi ab hospite nostro, Bove Campestri, florenos quattuor, antea dederat autem decem Petreio; daturus fuerat libenter, quantum postea re ipsa comperi, quotquot mihi in Tuis negotiis usui esse potuissent. Vale, Praesul ornatissime, et nostras ineptias consule boni.

Norimbergae, 23 Aprilis 1532.

Tuus modis omnibus Ioannes Campensis