Transivi ⌊huc⌋ secure et bene sanus, Deus tribuat eundem reditum. Scio enim non defuturos aliquos stain⌈[s]s stain⌉, qui dicant me haec et illa tractatum fuisse ad ⌊Christianissimum regem⌋ profectum, qui profecto nihil apud suam maiestatem habui publicarum rerum negotii, sed privati solum. Scit enim Vestra Reverendissima Dominatio me iam diu ⌊illius maiestatis⌋ una cum fratre iuniore domino ⌊Stanislao⌋ servitorem esse habereque apud suam maiestatem honorificam condicionem etc., et quia iam quinquennio non dabatur mihi commoditas invisendi suam maiestatem, volui sub ista indutiarum occasione invisere illam, et pariter statum rerum Hungaricalium ac consilium iudiciumque meum de rebus illis declarare. ⌊Cuius maiestas⌋ libenter me vidit et audivit, et multis beneficiis ac inter alia ordine equestri Sancti Michaelis decoravit, et tractavit mecum multa ex re rei publicae Christianae, quae utinam ita succederent, commendavitque plurimum propensionem ⌊principis mei⌋ ad pacem, et eandem pro ⌊meo rege⌋ me suadet ineundam. Quare, carissime Domine Episcope, ego omnino constituar ⌊Cracoviae⌋ ad festa Pentecosten.
Rogo, velit me Vestra Dominatio reddere certiorem, an ⌊maiestas caesarea⌋ sit missura ⌊Poloniam⌋ suos oratores, an etiam esset iturus illuc reverendissimus dominus ⌊Sedis Apostolicae⌋ ⌊legatus⌋, nam ⌊princeps meus⌋, posteaquam ego non fuerim ibi proficisci permissus, ubi tunc caesar erat in Decembre, nullo pacto mittet suos oratores in ⌊Germaniam⌋.
Dominatio etiam Vestra Reverendissima curare deberet, ut haec concordia per ⌊regem⌋ ⌊Poloniae⌋ transigatur,
cf. Hor. Epist. 1.18.84 nam tua res agitur, paries cum proximus ardet ⌊nam sua res agitur, proximus dum paries ardetcf. Hor. Epist. 1.18.84 nam tua res agitur, paries cum proximus ardet ⌋
et sunt multa alia, propter quae quaerere debemus, ut per regem Poloniae fieret concordia. Scripsi ad eundem reverendissimum dominum ⌊legatum⌋ de hac materia, cum quo Vestra Dominatio Reverendissima deberet habere mutuam intelligentiam, nam ⌊suae sanctitatis⌋ etiam est negotium. Nisi enim fiet concordia omnino in ⌊Italia⌋, nova rerum facies orietur et orietur brevi, et nos certe propter ⌊Sedem Apostolicam⌋ doleremus ex animo, qua de re plura non licet, prudenti satis etc.
Rogo scribat mihi Vestra Dominatio cito, multum enim intererit et proderit concordiae, si cito rem intelligam, nam multa sunt, quae nisi cito sciam, concordiam in toto impedire possunt, nam non dormimus, consulimus rebus {rebus} nostris superinscribed⌈nostrisnostris superinscribed⌉ aliter, quam aliquis stain⌈[is]is stain⌉ existimat et sicuti multis
BCz, 247, p. 122
visum fuit impossibile exulantem ⌊principem meum⌋ in ⌊Polonia⌋ redire ad eam rerum condicionem, sic etiam viderentur quaedam impossibilia, etiam si dicantur, quae, si erumpent, videbuntur possibilia et dicent hidden by binding⌈[ent]ent hidden by binding⌉: quis dixisset? quis cogitasset? Nam non deerit nobis alius etiam modus nocendi hostibus illo priore hidden by binding⌈[e]e hidden by binding⌉, quo uti fuimus coacti, et priorem non obmittemus, et aliis modis sciemus Dei auxilio uti, si propensio principis mei non fuerit hostibus grata, quam habet ad pacem et concordiam sinceram. Scimus autem belli genus, scimus hostium vires et apparatus, non enim sumus nobis ⌊Aethiopes⌋, et opes et vires, situs, loca, montes et fluvios novimus. Videbunt illi, qui in cartis proelia fingunt aciesque instruunt, bombardas locant, hic velites illic equites, hic triarios hidden by binding⌈[os]os hidden by binding⌉ ibi cathaphractos sistunt, novam conceptus eorum metamorphosim, quos scio esse optimos et rei bellicae peritissimos viros, qui talia pingunt et loquuntur, tum(?) alii etiam sunt homines ha hidden by binding⌈[ha]ha hidden by binding⌉bentes caput, manus et ferrum, et scientes modos stratagemataque tam bellorum, quibus Christiani inter se hucusque sua viscera discerpebant et modum, quo ⌊Turcae⌋ confligere hidden by binding⌈[e]e hidden by binding⌉ solent, et in quo summam rerum suarum ponunt etc.
Et cum his me Vestrae Dominationi commendo, quam, dum ex ⌊Colonia⌋ per ⌊Renum⌋ ascendebat, alloqui potuissem, si non timuissem inducere Vestram Dominationem Reverendissimam ad suspicionem apud hanc gentem, quae maxime laborat suspicionibus.