BCz, 243, p. 215
Rediens pridie ex scribatu, clarissime Praesul, ubi perpetuo molam circumaro, offendi, nihil tale suspicans, Michiel De Vriendt (Michael Vrindius), oeconomus of Ioannes Dantiscus during his stay at the imperial court in the Netherlands; nephew of Arendt Sturm (CIDTC, IDL 690, IDL 708, IDL 760, IDL 763, IDL 1356, IDL 597, IDL 2989, IDT 176)⌊MichaelemMichiel De Vriendt (Michael Vrindius), oeconomus of Ioannes Dantiscus during his stay at the imperial court in the Netherlands; nephew of Arendt Sturm (CIDTC, IDL 690, IDL 708, IDL 760, IDL 763, IDL 1356, IDL 597, IDL 2989, IDT 176)⌋ tuum, qui tametsi alioqui gratissimus est, hoc nomine tamen fuit perquam acceptus, quod ab heroe Dantisco venit, uti et ceteri omnes sunt, qui vel minimum iota de illo referant, atque in(?)veni illum mensae accinctum cum coepulonibus Karel Uutenhove (Karel Utenhove) (*before 1524 – †after September 1577)⌊Car(olo) Utenh(ovio)Karel Uutenhove (Karel Utenhove) (*before 1524 – †after September 1577)⌋ et Iodocus Uutenhove ⌊IodocoIodocus Uutenhove ⌋ eius agnominis.
Michiel De Vriendt (Michael Vrindius), oeconomus of Ioannes Dantiscus during his stay at the imperial court in the Netherlands; nephew of Arendt Sturm (CIDTC, IDL 690, IDL 708, IDL 760, IDL 763, IDL 1356, IDL 597, IDL 2989, IDT 176)⌊MichaelMichiel De Vriendt (Michael Vrindius), oeconomus of Ioannes Dantiscus during his stay at the imperial court in the Netherlands; nephew of Arendt Sturm (CIDTC, IDL 690, IDL 708, IDL 760, IDL 763, IDL 1356, IDL 597, IDL 2989, IDT 176)⌋ te belle valere dixit et, si quid ad te litterarum vellem, mox a prandio avolaturum. Et ubi post aliam atque aliam rogationem diei moram ab eodem non impetro, ita mecum inq(ui)o(!): etiam si ventrem tam famelicum quasi vulturem habeat(!) instead of habeam⌈habeat(!)habeat(!) instead of habeam⌉, hoc prandio privabo, non continebo calamum, quin magnifico ac viro principi, venerando Ioanni Dantisco episcopo Culmensi salutem dicam, licet hoc ieiune tam litteris, quam arte facturus sim.
Salve itaque, omnibus modis honorandissime Praesul. Mens adest plura addere, ceterum tempus abest. Hoc unicum unice te quaeso atque obsecro, Robbium tuum, qui in diario magni cuiusquam et praepotentis viri locum occupat, semper commendatissimum habere digneris, quandoquidem hoc loco apud te illum dignatus est es, qui etsi humilis et indignus umbrae tuae servus, eius tamen est in te animi, ut se, familiam et supellectilem usibus tuis exponere non refutabit. Maiora tibi reges et principes debent.
Vale, humanissime vir.