Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino ⌊Iohanni Dei gratia episcopo ecclesiae Culmensis⌋, dignissimo domino suo gratiosissimo
Accepi Reverendissimae Paternitatis Vestrae ⌊⌋ 1531-10-07⌊7 Octobris1531-10-07⌋ ex ⌊Bruxellis⌋ datas, reddi quibus optat desideratque certior de his, quae modo fiunt in Paternitatis Vestrae Reverendissimae canonicatu illo Warmiensi aut, si quid gravius emerserit, ut per me significetur. Hercle, mihi in hunc diem cognitum est nihil praeter ea, quae prius scripsi. Verum, ut voluntati mandatoque Paternitatis Vestrae Reverendissimae satisfacerem, illico nuntium meum proprium ⌊Warmiam⌋ ad venerabilem dominum ⌊Ioannem Cymmerman⌋ direxi, rogans dominationem suam, quatenus me de statu et condicione modo vertenti canonicatus et praebendae Reverendissimae Paternitatis Vestrae certiorem reddat. Quod credo ⌊dominationem suam⌋ ob intuitum Paternitatis Vestrae Reverendissimae minus invitum facturum. Quamprimum de omnibus et singulis per ⌊eundem⌋ edoctus fuero, velocissime faciam Paternitatem Vestram Reverendissimam per litteras meas scire, quae intellexerim in detrimentum et iacturam vergere Reverendissimae Paternitatis Vestrae.
Quae utinam felicissime diu valeat et ad ⌊ecclesiam⌋ sponsam suam secundis veniat velis.