Letter #709
Sigismund I Jagiellon to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1530-04-04
received Mantua, [1530]-05-30 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Magnifico Ioanni Dantisco consiliario et oratori nostro sincere nobis dilecto
Sigismundus Dei gratia rex Poloniae, magnus dux Lituaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae etc. dominus et heres
Magnifice sincere nobis dilecte.
Accepimus iam dudum quendam civem et subditum nostrum Gedanensem in civitate Hollandiae Dordrensi, dicionis illustris dominae Margarethae, per quosdam incolas eiusdem civitatis detentum ac arctissima cautione fideiussoria obstrictum, necdum etiam per omnia liberum factum esse, id autem ex causa, quae alias coram nobis Gedani novissime feliciter agentibus per eos ipsos adversarios illius, quod et merito fieri debuit, agi coepta erat. Demum tamen actione obmissa, idem subditus noster ad iudicium parlamenti orig. perlamenti⌈parlamentiparlamenti orig. perlamenti⌉ Machlinensis tractus fuit, ubi perpetuo iam triennio tribulatus, non absque gravibus iudiciariis aliisque impensis ac suae aliorumque suorum negotiationis sociorum iactura et negligentia magna. Fertur item adactus esse ad praestandam istis diebus aliam cautionem de parendo sententiae per iudices parlamenti orig. perlamenti⌈parlamentiparlamenti orig. perlamenti⌉ praedicti in ea causa ferendae, aut forte iam latae. De qua re cives nostri Gedanenses abundius tibi nobis iubentibus nunc perscripserunt. Cum autem ista aliena sint iurisdictionemque nostram, quam soli in subditos nostros habemus, concernant, mandamus tibi, ut strenuam nomine nostro apud caesaream maiestatem naves operam, ut ad illustrem dominam Margaretham, quae tot litteris nostris frustra scriptis permoveri non potuit, scribere, officialibus vero parlamenti orig. perlamenti⌈parlamentiparlamenti orig. perlamenti⌉ Machlinensis severius in mandatis dare velit, quo abstineant ab iurisdictione in subditum nostrum exercenda nihilque contra illum decernant, et si quid forte iam de facto decreverint, id totum caesarea maiestas retractet hominemque illum minus iuste detentum et tanto iam tempore variis molestiis attritum, liberum dimitti ex sententia iubeat, causam vero ipsam ad nostrum iudicium, sub quo reus conventus degit lisque iam olim coepta est, integram remittat. Nos enim iure propiores sumus, quam quisquam alius, ad iustitiam unicuique de subditis nostris ministrandam. Nollemus autem civibus nostris Gedanensibus admittere, ut par pari referrent nec credimus hoc oportere aut necessarium fore. Certo enim nobis persuademus maiestatem suam caesaream causae huic pro rei decentia et aequitate sese imperaturam esse. Bene valeat Tua S(trenui)tas or S(inceri)tas⌈S(trenui)tasS(trenui)tas or S(inceri)tas⌉.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ Cracoviae, feria secunda post dominicam Iudica anno Domini millesimo quingentesimo tricesimo, regni nostri anno vigesimo quarto.
Commissio propria regiae maiestatis