Magnifice et plurimum observande Domine.
Salutem et omnis felicitatis accessum.
⌊⌋ accepi hodie, erantque mihi gratissimae ob singularem illam erga me benevolentiam et veterem amorem, quem prae se ferebant. Habeoque Magnificentiae Vestrae magnas gratias, quod adeo benevolum et propensum in eo officio ad transmittendas litteras se offerat[1], meque vicissim (modo quid in rem et usum Magnificentiae Vestrae praestare possim) offero paratissimum. Fuitque mihi non vulgariter gratum, quod ⌊serenissimi regis mei⌋ victoria[2] adeo Magnificentiam Vestram et amicos exhilaravit. Faxit Deus Optimus Maximus, ut aliquando principes Christiani in his tam periculosis temporibus in commune consulant, quo
aliquid solidi et quod aliquamdiu durare possit in religionis nostrae hostes statuatur. Adminiculum et vires serenissimi regis mei non spero defuturas. Nos tamen hic adhuc in eum eventum cum aliis vicinis regibus nullos facimus apparatus. Sed
cf. Vulg. Io 1.3 omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil quod factum est ⌊Deus (ut confido) saniorem nobis dabit mentem, sine quo factum est nihilcf. Vulg. Io 1.3 omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil quod factum est ⌋. Ille Magnificentiam Vestram quam diutissime sospitet et felicem conservet.
Ex ⌊Bruxellis⌋, 23 Octobris anno Domini 1531
Magnificentiae Vestrae deditissimus ⌊Ioannes Dantiscus⌋, confirmatus episcopus Culmensis, serenissimi Poloniae regis orator, manu propria
[1 ] See letter CEID 2.1 No. 19, 21. For more about Herberstein’s mediation in transferring correspondence between Dantiscus and the Polish court, cf. letters CEID 2.1 No. 15-21.
[2 ] For more about the Polish victory over Moldavian Hospodar Petru IV Rareş at Obertyn on August 22, 1531, see letter CEID 2.1 No. 21, footnote 11