Hactenus nihil scripsi de causa Monteserico (Cascina Monte Serico), fief in Italy, feud belonging to the Italian inheritance of Bona Sforza, in Basilicata, now part of the commune of Genzano di Lucania⌊Montis SericoiMonteserico (Cascina Monte Serico), fief in Italy, feud belonging to the Italian inheritance of Bona Sforza, in Basilicata, now part of the commune of Genzano di Lucania⌋, nam sperabam propediem ipsius causae finem et quamquam opportune et importune actum sit cum commissario causae et cum ceteris officialibus regiis, ut sententia proferatur. In quamcumque cadat partem, tamen huc usque non nisi verba reportamus. Excusant se cum causis rebellium, quas magis caesaris interesse dicunt et propterea omnes alias causas praeter rebellium silentio condonarunt. Oblatae sunt eis caesaris litterae et promissiones, quibus mandatur, ut causa Monteserico (Cascina Monte Serico), fief in Italy, feud belonging to the Italian inheritance of Bona Sforza, in Basilicata, now part of the commune of Genzano di Lucania⌊Montis SericoiMonteserico (Cascina Monte Serico), fief in Italy, feud belonging to the Italian inheritance of Bona Sforza, in Basilicata, now part of the commune of Genzano di Lucania⌋ quam primum expediatur. Lectae sunt caesaris litterae et reverenter exceptae, sed eas executioni mandare non curant allegantes se prae manibus habere, quae statum caesaris propius attingunt. His expeditis ad cetera se libenter accomodaturos asserunt. Scripsi tandem domino Giovanni di Palo (†after 1536), at least from 1530 agent of Queen Bona Sforza in Naples (POCIECHA 4, p. 248, 284-285)⌊Ioanni de PaloGiovanni di Palo (†after 1536), at least from 1530 agent of Queen Bona Sforza in Naples (POCIECHA 4, p. 248, 284-285)⌋, ut aliquod munusculum offerat, quo causa celerrime expediatur. Denique nullum non movebo lapidem, ut causa intra paucos dies expediatur. Esto, quod sim certus, sententiam contra nos promulgari debere, sed huius tragoediae finem desidero, quo serenissimae maiestatis reginalis mandato satis fiat et votis pariter Dominationis Vestrae Reverendissimae, cui me et servitia mea ex corde commendo.