Letter #6557
[Ioannes DANTISCUS] to [Ermland (Warmia) Chapter]s.l., [shortly before 1537-10-12]
Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Fuit hic apud nos pridie Georgius Sak subditus Fraternitatum Vestrarum repetens ea, quae in novissimo Grudnicensi conventu pro eo a nuntio regio domino Nibschitz et nobilitate nostra Prutena per intercessionem ad nos dicta fuerunt, supplicans, ut F(raternitatibus) Vestri written over a⌈aii written over a⌉s et sibi diem iuridicum statueremus, cui ea serio respondimus, quae edocti a reverendissimo domino electo Culmensi, ex re Fraternitatum Vestrarum esse videbantur, diemque illi, postquam Deo bene favente ex instanti conventu redierimus sospites, quod iam fieri nequit, ut venerabilis dominus Achatius a Trencka referet, sumus polliciti etc.