Letter #6388
[Ioannes DANTISCUS] to [Mauritius FERBER]s.l., [1536-03-19]
Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Postscript:
Cum istas obsignassem, venit ad me subditus Dominationis Vestrae Reverendissimae dudum mihi notus Knobelssdorff, qui mihi ab eadem Dominatione Vestra Reverendissima litteras 6 huius datas reddidit omni erga me benevolentia plenas, eas vero, quas scribit Dominatio Vestra Reverendissima paenultima Februarii in Allensteyn misisse, nondum vidi. Pro non ingratis novis pacem, sed inter electum Danorum regem et Lubencenses factam et ex publica conventione declaratam, magnam gratiam habeo. Dominus Deus, qui pacis auctor et dator est, illam tandem e caelis nobis mittat principumque animos pacificet. Utinam et aliae civitates ad eam pacem praeter ulteriorem deliberationem accessissent, quandoquidem inter os et offam multa interdum solent incidere. Quae dominus Costka de rebus curiae nostrae Dominationi Vestrae Reverendissimae scripsit, ut etiam paci se accommodaretur, summopere cupio. Quod autem malis maleque nobis faventibus bene precari debemus, Salvator noster docuit, verum ipse sibi vindictam reservavit illamque suo tempore copiose grassari in malos permittit. Iustum autem numquam vidi dereclitum aut semen eius quaerens panem. Quod nos consolari animumque adversa patientem firmare debet, non semper malorum conatus succedunt. Habeoque non vulgarem gratiam Dominationi Vestrae Reverendissimae, quod me de iis, quae nuntius ex Vilna Dominationi Vestrae Reverendissimae afferet participem facere statuit, quod ut fiat, summopere a Dominatione Vestra Reverendissima peto.
Cuius paterno favori me iterum iterumque commendo.