Letter #6170
Ermland (Warmia) Chapter to Ioannes DANTISCUSFrauenburg (Frombork), 1540-12-09
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1540-12-12 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia ecclesiae Warmiensis episcopo, domino et pastori nostro gratioso
Reverendissime in Christo Pater, eximie domine praesul, domine gratiose.
Obsequia nostra indefessa sint in vota Reverendissimae Paternitatis Vestrae ex sententia destinata.
Reverendissime ac gratiose domine.
Non est incognitum Reverendissimae Paternitati Vestrae, de quibus rationibus et motibus, tam ex parte subditorum Vestrae Reverendissimae Paternitatis, quam nostrorum, incidentibus utile et neccesarium putabatur, in aquis ut recentis maris aquarum granicies dislimitarentur et cuiuslibet partium subditis in aquis suis per terminos dislimitatis piscandi facultas concederetur. Quae limitatio et granicierum definitio tam de voluntate Reverendissimae Paternitatis Vestrae per strenuum dominum Georgium Proyke capitaneum Braunsbergensem ab una atque nos ab altera partibus facta et determinata est.
Cuius rei Reverendissima Paternitas Vestra per venerabilem dominum Achacium a Trenck nostrum confratrem proxime (prout eiusdem litteris informati sumus) est admonita et tota illa res eiusdem Reverendissimae Paternitatis Vestrae consensu est firmata. Unde, ne in futurum contingat de simili occasione differentias aut diffensiones moveri, sed ut sciant partes utrimque suos limites in continenti atque aquarum ripis ab antiquo atque necnon etiam in proximo designatos observare et easdem ad nullius praeiudicium aut contemptum audeant transcendere, operae pretium fore putamus, ut litterae conficiantur et pro differentiis huiusmodi submovendis et omnino terminandis evidentia documenta desuper habeantur etc.
Quare obsequenter petimus, Reverendissima Paternitas Vestra non gravetur causam hanc ita, ut praemissum est, definitam et iam consensu firmatam litterarum testimonio stabilire et futuris casibus semel concordatis ita occurrere, ne semper sit opus Vestram Reverendissimam Paternitatem atque nos de simili casu molestare et unam eandemque rem saepius personarum iniuriis tractatibus reiteratis definire.
Factura in hoc rem Suae Reverendissimae Paternitati atque posteris dignam et nobis etiam summe gratam studiisque et officiis nostris quam diligentissime pensandam. Copia litterarum super graniciis(!) formandarum et ad placitum Reverendissimae Paternitatis Vestrae alterandarum est praesentibus inserta.
Et his Vestram Reverendissimam Paternitatem Omnipotentis misericordiae feliciter commendamus.
Warmiae, IX Decembris anno 40.
Eiusdem Reverendissimae Dominationi Vestrae officiosissimi praelati ac canonici ecclesiae Warmiensis