Letter #581
Krzysztof SZYDŁOWIECKI to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1531-01-23
received Brussels, [1531]-02-17 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo Domino, domino Ioanni episcopo Chulmensi et sanctitatis regiae Poloniae apud caesaream maiestatem oratori, amico carissimo
Reverendissime Domine, amice tamquam frater observandissime.
Non opere pretium fore arbitror occupare Reverendissimam Dominationem Vestram longa scriptione, nam ante paucos dies multa scripsi et dominus Sigismundus ab Erbersztin debuit eas ipsas litteras Reverendissimae Dominationi Vestrae ex Vienna transmittere.
In praesens autem quae maiestati regiae ex Hungaria a domino Lodovico Gritti nuntius regius, dominus Stanislaus Kostka attulit, ex litteris maiestatis regiae Vestra Dominatio Reverendissima dignabitur cognoscere. Unum hoc volui Reverendissimae Dominationi Vestrae ex me ipso suggere<re>, ut ea, quae in cedula sub littera „A” scripta videbit, opportune Vestra Reverendissima Dominatio et caesari et divo regi Ferdinando dicat, nec formidet illam suspicionis notam, UUB, H. 154, f. 40v de qua maiestas regia plus aequo anxia esse dignetur.
In illis ipsis litteris attigeram aliquid de matrimonio serenissimae dominae Hedwigis reginae filiae natu maioris sacrae maiestatis regiae, idque post aliquod dies maiestas regia Reverendissimae Dominationi Vestrae dignata est significare. Est hic nuntius illustrium Gwilhelmi et Lodovici ducum Bavariae dominus Martinus Gresdorfors, per quem ad me dicti domini duces multa significarunt de Turco et moliminibus eius scire volentes. Rogavi, dicent mihi, num haberet aliquid de matrimonio, ille respondit se nihil habere. Et ideo Reverendissima Dominatio Vestra agat diligenter, ut posset UUB, H. 154, f. 41r haberi animus praedicti domini ducis Lodovici super hoc negotio matrimonii, rem in hoc maiestati regiae factura est gratissimam. Opto Reverendissimam Dominationem Vestram optime ac felicissime valere.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ Cracoviae, die 23 Ianuarii, anno Domini 1531.
Christophorus de S(chidloviec), castellanus et capitaneus Cracoviensis, rei publicae cancellarius, Vestrae Reverendissimae Dominationis totus uti frater manu sua
Postscript:
In litteris ad cesarem et dominum regem Ferdinandum nihil est praeter fidem ore daturam.