Visits: 45
» Corpus of Ioannes Dantiscus' German Texts
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #5647

Paweł PŁOTOWSKI to Ioannes DANTISCUS
Frauenburg (Frombork), 1539-03-31
            received [1539]-04-02

Manuscript sources:
1fair copy in Latin, autograph, AAWO, AB, D. 68, f. 225-226

Auxiliary sources:
1register in German, 20th-century, B. PAU-PAN, 8249 (TK 11), f. 37

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

AAWO, AB, D. 68, f. 225r

Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine modis omnibus colendissime.

Post officiosissimam sui commendationem.

Scribit mihi venerabilis et egregius dominus doctor Hosius, quod acceptarem in personam suam nominatione serenissimi domini regis Poloniae custodiam post mortem venerabilis domini Felicis, nihil sciens de regressu ad eandem venerabilis domini Ioannis Timerman, sed quia frustra est attemptare, cum iam accessit consensus Reverendissimae Paternitatis Vestrae et venerabilis capituli in personam domini Timerman dataque est suae dominationi possessio custodiae intuitu regressus vel regressionis, quam habuit et habet. Cui et Reverendissima Paternitas Vestra dedit testimonium on the margintestimoniumtestimonium on the margin et plures ex venerabili capitulo ita esse. Vacat nunc cantoria dimissa per venerabilem dominum Ioannem Timerman custodem, et quia venerabilis dominus Hosius habet nominationem regiam, quae se extendit ad praelaturas vel dignitates et ad superinscribedadad superinscribed praebendam et canonicatum, quemadmodum Reverendissima Paternitas Vestra vidit in litteris nominationis s written over qqss written over qerenissimi domini regis non pridem per me missis praeter primam dignitatem post pontificalem. Venerabilis dominus Hosius favet praebendam et canonicatum venerabili domino Raphaeli, sed tamen pro praelatura laborat. Reverendissima Paternitas Vestra tamquam dominus et praesul noster velit, oro, scribere venerabili capitulo et consentire, quod daretur possessio cantoriae venerabili domino Hosio, digno viro et optimo servitori ms. servitore(!) servitoriservitori ms. servitore(!) Reverendissimae Paternitatis Vestrae et venerabilis capituli. Non dubito, quin ita Reverendissima Paternitas Vestra faciat, nam venerabilis dominus Hosius ius optimum habet et Alexander primo quaerit ius, et nescio, an inveniet. Velit itaque scribere Reverendissima Paternitas Vestra venerabili capitulo, quod daretur possessio venerabili domino Hosio on the margindomino Hosiodomino Hosio on the margin vel procuratoribus suis et me non scribet procuratorem propter votum in capitulo, quia si procurarem, scriberet on the marginscriberetscriberet on the margin, tunc non haberem votum in capitulo et ita bonus vir haberet impedimentum vel protractionem etc.

Scribere dignabitur Reverendissima Paternitas Vestra venerabili domino Achatio de Trenka, quod post AAWO, AB, D. 68, f. 225v festa Paschae adscribedfesta Paschaefesta Paschae adscribed veniret Varmiam, et hoc cum censurae finem accipere deberent, quod cum bracchium saeculare invocabitur, quod una nobiscum consuleret, quomodo focariae vel focaria Alexandri eiceretur per Reverendissimam Dominationem Vestram. accedente consensu venerabilis capituli et curia aedificata, quod per venerabile capitulum taxaretur, nam eam credo vacare, cum iuri cessit dominus Alexander et aliam optavit curiam focariae aedificando materialibus et libertate venerabilis capituli etc. Plura tunc possunt allegari et deduci, bonum esset, quod venerabilis dominus Achatius veniret post conductum Paschae et nobiscum maneret 14 diebus etc., nam sunt etiam alia plura negotia, de quibus est dicendum, et pro domino Hosio conveniret, quod praesens esset, cum dabitur eidem possessio. Reverendissimae Paternitatis Vestrae melius omnibus rebus prudenti consilio suo consulere potest, quam quod ego scribo.

Scribat etiam, oro, Reverendissima Paternitas Vestra venerabili domino Hosio, quod non neglegeret rebus suis [...] stain[...][...] stain providere, si quid velit attemptare dominus Alexander in curia Romana on the marginin curia Romanain curia Romana on the margin et eum etiam certum reddere de custodia, quod dominus Tymerman regressum habet etc. Litteras, quas scribo, velit Reverendissima Paternitas Vestra ad eundem mittere.

Acceptavi etiam hodie coram notario et testibus cantoriam in personam venerabilis domini Hosii. Iam nil restat, nisi quod Reverendissima Paternitas Vestra adscribedVestraVestra adscribed consentire dignabitur et scribere venerabili capitulo etc.

Cum his me et perpetua obsequia mea in gratiam Reverendissimae Paternitatis Vestrae iterum atque iterum commendo optans eandem diu et felicissime vivere.

Eiusdem Reverendissimae Paternitatis Vestrae addictissimus servitor Paweł Płotowski (*ca. 1485 – †1547), in 1523, after the death of Fabian von Lusian (Luzjański), Płotowski was one of the King's four candidates for the post of the bishop of Ermland; in 1530 and 1537, after the death of Jan Konopacki (Johann von Konopat) Sr and Dantiscus' transfer to the bishopric of Ermland, he made an effort to obtain the dignity of bishop of Kulm; from 1522 Provost of the Ermland (Warmia) Chapter, and from 1523 Canon of Ermland; secretary to Crown Grand Chancellor Krzysztof Szydłowiecki, and from 1533 royal secretary and courtier; in the thirties and forties several times royal envoy to the Royal Prussian Estates (SBKW, p. 191; KOPICZKO 2, p. 249-250)Paulus PlothowskiPaweł Płotowski (*ca. 1485 – †1547), in 1523, after the death of Fabian von Lusian (Luzjański), Płotowski was one of the King's four candidates for the post of the bishop of Ermland; in 1530 and 1537, after the death of Jan Konopacki (Johann von Konopat) Sr and Dantiscus' transfer to the bishopric of Ermland, he made an effort to obtain the dignity of bishop of Kulm; from 1522 Provost of the Ermland (Warmia) Chapter, and from 1523 Canon of Ermland; secretary to Crown Grand Chancellor Krzysztof Szydłowiecki, and from 1533 royal secretary and courtier; in the thirties and forties several times royal envoy to the Royal Prussian Estates (SBKW, p. 191; KOPICZKO 2, p. 249-250) praepositus et canonicus Warmiensis

Postscript:

AAWO, AB, D. 68, f. 226r

Scribitur ex Cracovia, quod velit intrare Muldaviam per vel potius Hungariam. De Tartar overwrittentartar overwrittenis etiam scribunt, quod exspectantur prima aestate etc. et quod nostri profligaverunt 500, qui intraverant Podoliam ad sciscitandum, quid ageretur in dominiis sacrae maiestatis etc.