Letter #5647
Paweł PŁOTOWSKI to Ioannes DANTISCUSFrauenburg (Frombork), 1539-03-31
received [1539]-04-02 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine modis omnibus colendissime.
Post officiosissimam sui commendationem.
Scribit mihi venerabilis et egregius dominus doctor Hosius, quod acceptarem in personam suam nominatione serenissimi domini regis Poloniae custodiam post mortem venerabilis domini Felicis, nihil sciens de regressu ad eandem venerabilis domini Ioannis Timerman, sed quia frustra est attemptare, cum iam accessit consensus Reverendissimae Paternitatis Vestrae et venerabilis capituli in personam domini Timerman dataque est suae dominationi possessio custodiae intuitu regressus vel regressionis, quam habuit et habet. Cui et Reverendissima Paternitas Vestra dedit testimonium on the margin⌈testimoniumtestimonium on the margin⌉ et plures ex venerabili capitulo ita esse. Vacat nunc cantoria dimissa per venerabilem dominum Ioannem Timerman custodem, et quia venerabilis dominus Hosius habet nominationem regiam, quae se extendit ad praelaturas vel dignitates et ad superinscribed⌈adad superinscribed⌉ praebendam et canonicatum, quemadmodum Reverendissima Paternitas Vestra vidit in litteris nominationis s written over q⌈qss written over q⌉erenissimi domini regis non pridem per me missis praeter primam dignitatem post pontificalem. Venerabilis dominus Hosius favet praebendam et canonicatum venerabili domino Raphaeli, sed tamen pro praelatura laborat. Reverendissima Paternitas Vestra tamquam dominus et praesul noster velit, oro, scribere venerabili capitulo et consentire, quod daretur possessio cantoriae venerabili domino Hosio, digno viro et optimo servitori ms. servitore(!) ⌈servitoriservitori ms. servitore(!) ⌉ Reverendissimae Paternitatis Vestrae et venerabilis capituli. Non dubito, quin ita Reverendissima Paternitas Vestra faciat, nam venerabilis dominus Hosius ius optimum habet et Alexander primo quaerit ius, et nescio, an inveniet. Velit itaque scribere Reverendissima Paternitas Vestra venerabili capitulo, quod daretur possessio venerabili domino Hosio on the margin⌈domino Hosiodomino Hosio on the margin⌉ vel procuratoribus suis et me non scribet procuratorem propter votum in capitulo, quia si procurarem, scriberet on the margin⌈scriberetscriberet on the margin⌉, tunc non haberem votum in capitulo et ita bonus vir haberet impedimentum vel protractionem etc.
Scribere dignabitur Reverendissima Paternitas Vestra venerabili domino Achatio de Trenka, quod post AAWO, AB, D. 68, f. 225v festa Paschae adscribed⌈festa Paschaefesta Paschae adscribed⌉ veniret Varmiam, et hoc cum censurae finem accipere deberent, quod cum bracchium saeculare invocabitur, quod una nobiscum consuleret, quomodo focariae vel focaria Alexandri eiceretur per Reverendissimam Dominationem Vestram. accedente consensu venerabilis capituli et curia aedificata, quod per venerabile capitulum taxaretur, nam eam credo vacare, cum iuri cessit dominus Alexander et aliam optavit curiam focariae aedificando materialibus et libertate venerabilis capituli etc. Plura tunc possunt allegari et deduci, bonum esset, quod venerabilis dominus Achatius veniret post conductum Paschae et nobiscum maneret 14 diebus etc., nam sunt etiam alia plura negotia, de quibus est dicendum, et pro domino Hosio conveniret, quod praesens esset, cum dabitur eidem possessio. Reverendissimae Paternitatis Vestrae melius omnibus rebus prudenti consilio suo consulere potest, quam quod ego scribo.
Scribat etiam, oro, Reverendissima Paternitas Vestra venerabili domino Hosio, quod non neglegeret rebus suis [...] stain⌈[...][...] stain⌉ providere, si quid velit attemptare dominus Alexander in curia Romana on the margin⌈in curia Romanain curia Romana on the margin⌉ et eum etiam certum reddere de custodia, quod dominus Tymerman regressum habet etc. Litteras, quas scribo, velit Reverendissima Paternitas Vestra ad eundem mittere.
Acceptavi etiam hodie coram notario et testibus cantoriam in personam venerabilis domini Hosii. Iam nil restat, nisi quod Reverendissima Paternitas Vestra adscribed⌈VestraVestra adscribed⌉ consentire dignabitur et scribere venerabili capitulo etc.
Cum his me et perpetua obsequia mea in gratiam Reverendissimae Paternitatis Vestrae iterum atque iterum commendo optans eandem diu et felicissime vivere.
Datum
Eiusdem Reverendissimae Paternitatis Vestrae addictissimus servitor
Postscript:
Scribitur ex Cracovia, quod velit intrare Muldaviam per vel potius Hungariam. De Tartar overwritten⌈tartar overwritten⌉is etiam scribunt, quod exspectantur prima aestate etc. et quod nostri profligaverunt 500, qui intraverant Podoliam ad sciscitandum, quid ageretur in dominiis sacrae maiestatis etc.