Visits: 64
» Corpus of Ioannes Dantiscus' German Texts
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #5631

Paweł DUNIN-WOLSKI to Ioannes DANTISCUS
Cracow, 1538-05-31
            received [1538]-06-09

Manuscript sources:
1fair copy in Latin, in secretary's hand, author's signature, AAWO, AB, D. 68, f. 171

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

AAWO, AB, D.68, f. 171r

Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine mi honorandissime.

Quod me Vestra Reverendissima Dominatio cf. Ioannes DANTISCUS to Paweł DUNIN-WOLSKI before 1538-05-31, CIDTC IDL 7182, letter lostlitteriscf. Ioannes DANTISCUS to Paweł DUNIN-WOLSKI before 1538-05-31, CIDTC IDL 7182, letter lost suis visere meique inter tantas occupationes suas meminisse dignata sit, ago illi gratias quas possum maiores, nam non potest mihi non esse non gratissima ea favoris eius erga me significatio, quo ut me complecti non dedignetur Vestram Reverendissimam Dominationem obnixe oro.

Quod autem interea temporis litteras ad me nullas dederit, excusatione apud me non erat opus, neque enim ego talia officia ab illis exigere soleo, quos scio magnis negotiis occupatos esse. Utinam vero rebus istis omnibus feliciter confectis incolumis Cracow (Kraków, Cracovia), city in southern Poland, Małopolska, on the Vistula river, from 1038 capital of the Kingdom of PolandhucCracow (Kraków, Cracovia), city in southern Poland, Małopolska, on the Vistula river, from 1038 capital of the Kingdom of Poland adveniret, ut me praesens praesenti in gratiam illius commendarem. Quod quidem absens faciendum nunc censui rogans illam, quo me et in numero servitorum suorum habere, et in gratiam suam suscipere dignetur.

Cui interim felicissima ex corde praecor omnia.