Habito tam oportuno tabellario, non potui, etiam occupatissimus modo, meis scriptis non invisere Reverendissimam Dominationem Vestram, cuius ⌊⌋, XXVI Iulii, si forte in nomine mensis erratum non sit, ⌊Lubaviae⌋ datae, cum summa, qua debeo Reverentia accepi. In quibus Reverendissima Dominatio Vestra etiam citra praesularem gravitatem dulcissimam antiquae nostrae consuetudinis refricuit memoriam citando ⌊Eobanum⌋ nostrum et editam a me quondam comoediam convivalem, cum scortillo i written over d⌈dii written over d⌉ncantato etc. Quae quidem ⌊⌋ quantum dulcedinis et solacii, tum denique fiduciae in eandem Reverendissima Dominatio Vestra mihi superinscribed⌈mihimihi superinscribed⌉ attulerunt, dicere non possum. Et ut ipsa Reverendissima Dominatio Vestra in ea animi propensione erga me persistere dignetur, quam anxissime supplico.
Quod equidem consilio Reverendissimae Dominationis Vestrae fretus ⌊Livoniam⌋, barbarissimam et ingratissimam provinciam, deservirem, haud umquam mihi duco paenitendum, cuius populi ingratitudinem ipse adhuc indies experior, utpote qui desistere nequeant me absentem suis sycophantiis et calumniis impetendo et persequendo. Verum tamen apud ⌊Rigen(ses)⌋ meos nuper pro stipendio, ad quod ad vitam mihi pendendam suis sigillatis litteris sese obstrinxerunt, litteris insteti, quid vero responsi sim habiturus, experiar reddamque de hoc Reverendissimam Dominationem Vestram certiorem eiusque consilio simul atque illustrissimi principis mei deinceps usuAAWO, AB, D. 68, f. 86vrus. Apud quem, si quapiam in re Reverendissimae Dominationi Vestrae commodare et inservire potero, offendet me Reverendissima Dominatio Vestra.
Quam semper et felicissime valere exopto cum omnibus meis facultatibus promptissimum addictissimumque.