Letter #535
Bernard WAPOWSKI to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1530-08-22
received Augsburg, [1530]-09-07 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo patri et domino, domino Ioanni Dei gratia electo episcopo Culmensi, regiae maiestatis Poloniae apud caesaream paper damaged⌈[ream]ream paper damaged⌉ maiestatem oratori etc., fautori e paper damaged⌈[fautori e]fautori e paper damaged⌉t patrono suo plurimum o paper damaged⌈[rimum o]rimum o paper damaged⌉bservando
Reverendissime in Christo pater et domine, domine observantissime.
Redditae sunt mihi litterae Reverendissimae Dominationis Vestrae cum litteris Ioannis Ekii, viri, ut fama fert, eruditissimi, qui geographiam peregrinationis divi Pauli mihi dono transmisit. Ago Reverendissimae Dominationi Vestrae ingentes gratias, quod eius medio et diligentia ea ad me pervenerunt. Nam tanti viri amicitiam, qui me ultro litteris suis humanissimis provocavit, plurimi facio. Cuius litteris ego respondi, quas Reverendissimae Domonationi Vestrae ad manus mitto, ut sibi reddantur.
De promotione Dominationis Vestrae Reverendissimae ad episcopatum Culmensem Dominationi Vestrae ex corde congratulor, cuius virtus haec et alia multo maiora meretur.
Deus det, ut hic Augustensis conventus optimum, ut optamus, sortiatur finem pro commodo ac necessitate reipublicae Christianae. Nam terribilia ex Turcia feruntur, quae ille immanissimus tyrannus parat terra et aquis pro Germaniae atrocissima vastatione, qui castris in media Germania positis, non prius inde se abiturum, quam poto ex Reno equitatu, minatur. Nos a Scytis nunc pacem non diu, ut suspicor, duraturam habemus.
Valeat felicissime Dominatio Vestra Reverendissima. Cui me plurimum commendo.
Ex
Reverendissimae
D(ominationi) or D(ominationis)⌈D(ominationi)D(ominationi) or D(ominationis)⌉
Vestrae deditissimus