Letter #5161
Ioannes DANTISCUS to Joachim von WATT (VADIANUS)Cracow (Kraków), 1518-02-20
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Eruditissimo domino Ioachimo Vadiano, poetae caesareo, artium atque medicinae doctori, amico tamquam fratri carissimo.
Dantiscus Vadiano suo salutem.
Si in vivis es, scire vehementer cupio. Litterae meae Te viderunt saepius, Tuas vidi numquam. Si igitur cum manibus non agis, fac sciam cum primis, ubi gentium sis, ut aliquando vel ab aliis, quomodo vales, quid negotii tractes, intelligam. Amor in Te meus ab eo, quo coepit tempore, in dies crescit. Quem erga me geris animum, mihi ambiguum est, quia hactenus tacuisti. Effeta et si in vivis es, rescribe.
Datae Cracoviae, 20 Februarii 1518 .