Letter #494
Bona Sforza to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1530-05-27
received Innsbruck, [1530]-06-16 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Domino Iohanni Dei gratia episco paper damaged⌈[Dei gratia episco]Dei gratia episco paper damaged⌉po Chulmensi serenissimae maiestatis regiae et paper damaged⌈[serenissimae maiestatis regiae et]serenissimae maiestatis regiae et paper damaged⌉ nostro oratori sincere no paper damaged⌈[sincere no]sincere no paper damaged⌉bis dilecto
Apud paper damaged⌈[Apud]Apud paper damaged⌉ sacram caesaream et catholi paper damaged⌈[et catholi]et catholi paper damaged⌉cam maiestatem
Bona Dei gratia regina Poloniae, magna dux Lithuaniae, Russiae Prussiaeque etc. domina
Reverende in Christo Pater sincere nob paper damaged⌈[nob]nob paper damaged⌉is dilecte.
Redditae sunt nobis Tuae S(inceritatis) litterae datae 19 Aprilis ex Mantua, quibus ad praesens brevibus respondere visum est, nam, cum S(inceritas) Tua longioribus se scripturam pollicetur de omnibus, quae in negotiis nostris apud caesarem pacta sunt, praestolabimur eas litteras, quo certiores redditis et plenius instructis affatim respondere valeamus.
Interim Tuam S(inceritatem) monendam duximus, quod si Scipio de Summa meritas poenas luerit (ut speramus) et frater suus arcis Barensis praefectura privandus erit, studeat S(inceritas) Tua obtinere litteras caesareas ad viceregem vel Collaterale Concilium, quibus expresse mandetur, quod nos tres vel quattuor praefectos nominare possimus, quorum unus arci praeficiatur, qui sit regnicola et caesari ac nobis fidus et gratus, nam sine nova caesaris commissione Collaterale Concilium non consentiet, quod nos ipsae praefectos nominemus et ipsi unum ex nominatis eligant calumniantes forsan priores litteras caesaris et illis pro una vice tantum(?) satisfactum asserant.
Super hoc sit S(inceritas) Tua bene cauta et, ut res ipsa nostris votis cedat, non gravatim elaboret, nam nihil gratius nobis contingere posset, quam quod hic bonus praefectus modernus ab huiusmodi praefectura excuteretur.
De Scipione ubi caesareis titulis destituetur et nostris pariter exuetur, nam a caesaris vestigiis ne digitum quidem aberrare destinamus.
Reliqua committimus singulari prudentiae et fidei S(inceritatis) Tuae, quam bene et feliciter valere optamus.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ Cracoviae, die 27-a Maii 1530.
Ad Mandatum s(erenissimae) or s(acrae)⌈s(erenissimae)s(erenissimae) or s(acrae)⌉ maiestatis reginalis proprium