Domino ⌊Iohanni⌋ [Dei gratia episco]po Chulmensi [serenissimae maiestatis regiae et] nostro oratori [sincere no]bis dilecto
[Apud] sacram ⌊caesaream [et catholi]cam maiestatem⌋
Redditae sunt nobis Tuae Sinceritatis litterae datae 19 Aprilis ex ⌊Mantua⌋, quibus ad praesens brevibus respondere visum est, nam, cum Sinceritas Tua longioribus se scripturam pollicetur de omnibus, quae in negotiis nostris apud ⌊caesarem⌋ pacta sunt, praestolabimur eas litteras, quo certiores redditis et plenius instructis affatim respondere valeamus.
Interim Tuam Sinceritatem monendam duximus, quod si ⌊Scipio de Summa⌋ meritas poenas luerit (ut speramus) et frater suus arcis Barensis praefectura privandus erit, studeat Sinceritas Tua obtinere litteras caesareas ad viceregem vel Collaterale Concilium, quibus expresse mandetur, quod nos tres vel quattuor praefectos nominare possimus, quorum unus arci praeficiatur, qui sit regnicola et ⌊caesari⌋ ac nobis fidus et gratus, nam sine nova caesaris commissione Collaterale Concilium non consentiet, quod nos ipsae praefectos nominemus et ipsi unum ex nominatis eligant calumniantes forsan priores litteras caesaris et illis pro una vice tantum satisfactum asserant.
Super hoc sit Sinceritas Tua bene cauta et, ut res ipsa nostris votis cedat, non gravatim elaboret, nam nihil gratius nobis contingere posset, quam quod hic bonus praefectus modernus ab huiusmodi praefectura excuteretur.
De ⌊Scipione⌋ ubi caesareis titulis destituetur et nostris pariter exuetur, nam a ⌊caesaris⌋ vestigiis ne digitum quidem aberrare destinamus.
Reliqua committimus singulari prudentiae et fidei Sinceritatis Tuae, quam bene et feliciter valere optamus.